作家 ボリア

書誌事項
著者名 Juan deBorja
書名 Emblemata moralia, scripta quondam hispanice a Johanne de Boria, latinitate autem donata a L.C.C.P. [Ludovicus Camerarius]
出版・頒布事項 Berolini : Stanno Ulrici Liebperti, 1697
形態事項 104 leaves : ill (4to.)
注記 Microfilm
学術情報
本文言語コード ラテン語

EMBLEMATA

MORALIA,

SCRIPTA

QUONDAMNISPANICE

A

JOHANNE DE BORIA,

LATINITATE AUTEM DONATA

A

L. C. C. P.

NEC UNI GRATIA DEFIT.

BEROLINI

Sumptibus JOHANN. MICHAEL. RUDIGERI.

Stanno ULRICI LIBPERTI, Typ. Elector. Anno. XXXXX XCVII.

 

 

BIBLIOLA LECTORI

S.D.

Cujus Viritibi, Lector benevole, Emblemata nunc offerimus:illus vix forte nomen antea audisti. Fuit enim JOHANNES ille de BORIA claus domi, ac Patriae Regique suo pertilis; amplum namque atque honoratum locum in aula PHILIPP II. HISPANIARUM Regis pbtinuit: sed nobis tamen, qui & locorum Regionumque intervallo & moribus, sermoneque ab illis populis quam longissime disungimur, naud multo magis notus est, quam plerique magni illus gentis viri; quos ne vixisse quidem scimus, quum eorum virtute tantae regiones sint illudtratae. Adeo angustis terminis illa Virtutis humanae fama circumcluditur: quam & immortalem & infinitatem dicere solemus. Mihi faciendum prominde proinde putavi, Lector benevole, ne solis Hispanis XXXXXO HANNES ille de BORIA laudaretur: praesertim Cum & mereri id illus ingenium videretur, meque id facturum cum tuo fructu puterem. Habes ergo hic elegantisimas humanorum casuum & errorum, tum & virtutum & morum magines: quas ille variorum occasione rerum effinxit. Editus est iste liber quondam Hispanice, neque facile in nostris regionibus invenitur. Sed quum & visus quibusdam, & inprimis probatus esset, atque incidisset atiam ante annos aliquot in manus magni cujusdam viri, & cum sua virtute, generosaq; majorem fama, (CAMERARII fuerunt) tum Regum exterorum, & Germaniae Principum amore ministeriisque illustris: ipse ille in linguam latinam e Castellana hunctransfudit. Atque haec illa est versio: de qua cum confideremus fore, ut & ipsa per se tibi placeret; tum id dedimus operam, ut iconisimis quoque aeneis, quam posset, nitidissimis splendesceret. Atque hoc etiam nostrum te probaturum mihi promitto. Quod si facies, addes profecto nobis calcus, reddesque nos & de te & de communi reliteraria bene merendi tanto studiosiores. Vale.

 

LECTORI.

Quanquam Leges, quas recentiores quidam Auctores, de ratione conscribendi Emblemata, in publicum emiserunt, tam rigidae sint, quam ipsis eas condere visum est, dum prioribus Legibus aliqua adjunxerunt atque ex illis, quaedam pro beneplacito sustulerunt, non ideo tamen mibi visae sunt ad observationem sui, nisi quatenus ration consentaneae sunt, quenquam obligare, cum neque auctoritas neque antiquitas auctorum tanta esse posit, ut non jurare in verba eorum piaculum lit, ipsique Legislatores isti in Emblematibis, quae ediderunt, eadem, qua edixerunt, exactidine acrigore Leges suas minime observaverint. Visum est midi, de hac re Lectorem commonefacere, ut, siquidem in hoc opera quaedam contra Legesistas admissa notaverit, intelligat, non ideo Leges istas servatas non fuisse, quod ignorentur, sed quod antiques imitandos esse hac in re statuerimus. In declaratione sive Explicatione Emblematum magis laboeravimus, ut essemus breves, quam ut commentaries amplos coacervare instuerimus. Cum opus alii usui, quam ut in vicem brevis argumenti ejus, quod unoquoque Emblemate significatur, inserviret, destinatum non fuerit, relicta commentandi facultate alteri cuidam scriptori aut nobis in aliud tempus reservata. Hocunum adijcere liceat, solere eos, qui de hac material scribunt, ingenue prositeri, tantam difficultatem in recte conficiendo Emblemate XXXXX attingendo scopo existere, ut id assequi magis bonae fortunae, quam ulli rei alii tribuendum sit, ac si quidem hoc de Emblemate uno veru sit, extra culpam atque oppido excusatus erit, qui, dum plura depromit, in uno aliquot impingit. Finis atque intentio nostra fuit, prodesse in aliquo lectures, cum material, quae tractatur, bonos mores concernat, quos recte formatos, quam maxime integros conservari, tanti nostra interest.

 

   

EMBLEMATA

MOEALIA

PER

JONNEA DE BORIA.

T.

MERUISSE SATIS.

Sicuti Viro Prudenti in fua, quam sustinet, calamitate praecipuo solatio esse debet, culpa carere, quzmvis poenam patiatur, cum maxima culpae poena sit, culpae esse affinem; Ita illud potissimXXXXXm expendi, atque is nobis labor esse debet, ut Virtutis praemia mereri studeamus (id quod per Cornam Lauream in hoc Emblemate designatur) etiamsi ea non semper in hac vita consequamur, cum ipsum Mereri tantum, praemium sit ac merces, cujos gratia vita secundum Virtutem est instituenda. Ac quod hic per Coronbm Lauream atque inscriptionem Emblematis, MERUISSE STATIS, significatur, id eo tendit, ut quamvis non reponatur gratia sufficiens praestitis, servitiis, pro dignitae & meritis ejus, qui praestitit, non ideo laborem is merendi praemium illud & Coronam intermittere, sed sufficere debeat ei id ipsum, quod mereatur, cum hoc omnino partium ipsius & officii sit, ac in eo praecipue Voluptatis summa consisitat, non in fruitione ipsa praemii ac gratiae, quam forte non mereretur. Quanto enim major est Honor & gratia facti, tanto quoque major foret infamia, quae eum maneret, XXXXX eo conspectior in eo appareret defectus meriti, ad obtinendum locum, in quo collocatus fuerit.

 

 

 

3

 

Praemia Virtuti si debita forte negantur,

Noltio irasci, sit meruisse satis.

 

 

U.

AUT MULTUM, AUT NIHIL.

Cum ineritia & tepore facere id, quod unicuique faciendum incumbit, fons est, ex quo eventus, ruinam ac perditionem secum attrahentes promanant, nec commodius iniri potest ratio, atque aestimatio fieri magnitudinis damni inde provenientis, quam si pro certo habeatur, in pejori statu esse ea, quae tepide, quam quae frigide fiunt, cum sine dubio multo pejus ac inconveniens magis sit, procedere languide atque remisse in iis, quae suscipiuntur, quam ea prorsus non attingere. Id hoc Emblemate significatur, in quo Testudo repraesentatur cum inscriptione; AUT MURTUM, AUT NIHIL. De illa enim memoratur, quod, siquidem parum ex carne ejus sive Medicinae sive victus gratia comedatur, id noceat; sin multum assumatur, proficiat. Id ipsum de Actionibus nostris praedicatur, si nempe susceptae atque insutitutae fuerint cum calore, ac fortiter expeditae, magno eas futuras esse usui, neque unquam destitutas iri felici successu; sin vero cum remissione ac tepide gestae fuerint, magnopere fore damnosas. Cum extra controversiam melius esset, illas non suscipere. Quippe praeter id, quod inde exitus felix sperari nunquam possit, nihil est, quod magis contaminet,& veluti lethali bubonis veneno perimat Principum ac Virorum magnorum famam, quam negligentiam & teporem in rebus gerendis ostendere. Absque strenuitate enim non possunt commutti actiones tales, quae famam magni nominis merentur, conciliantque auctoribus suis. Cum remissio & inertia Fortitudini atque Magnitudini animi e diametro sint oppositae, nec cum animi robore simul possint consistere.

XXXXX

 

 

 

5

 

Quicquid agis, ferventer agas; quaecunque remisse

Fiunt, non fieri, tutius esse puta.

 

 

V.

LEVE ET MOMENTANEUM.

Etiamsi onera ac molestiae, quae in hoc mundo uniquique in satione sua imponuntur, opprimant saepius eum hominem, atque ita aggravent, ut videantur humeris ejus cadendo quasi illabi. Tamen non par est eum terreri, animoque deficere, atque una cum onere prosterni soloque illidi; Quin potius humeros supponere, atque oneri perferendo novas vires ac Virtutem sufficere. Id quod hoc Atlantis, (quem Antiquitas finxit Orbem humeris sustentare, quamvis ab altitudine montis, hoc ei nomen fuerit impositum, sive quod Rex iste Magnus Astrologus fuerit) Emblemate ac Lemmate, LEVE ET MOMENTANEUM indigitatur. Cum sine dubio nullum onus tam grave in hac vita esse possit, quod non leve appareat, si cum praemio, quod pro aerumnis nostris in altera vita speratur, comparetur, tum neque illae per se graviores sint, quam ut tolerare quaemus, neque diutius, quam nobis conveniat, perdurent. Quippe nunquam hac in vita aliquid est perpetui, nec multa in ea occurrunt, quae multum sive diu durent.

 

 

 

7

 

Si tibi vel totis incumbat molibus Orbis;

Perpetuum cum non sit, Leve fertur, Onus.

 

 

W.

INTUS LATET.

Sicut multi, cum haberentur aestimarenturque prudentes ac fortes, si quando gravioribus negotiis adhibiti fuerunt, spei de se conceptae non responderunt, sive verum de illis fuerit, quod proverbio dicitur, Honores mutare mores, ac magistratum XXXXXirum provare, sive in illis vires, quas ostentabant, non suffecerint; Ita e contrario alii, Virtute multa dotibusque egregiis instructi, defectu occasionum, Virtutem, qua dotati sunt, non exerunt. Id quod doceri potest hoc Emblemate, de Cbalybe & Silice, cum inscriptione, INTUS LATET. Cum hoc intandat, sicuti Silex ignem in se conclusum, donec attritu Chalybis percutiatur, continet, ita ignem generosum, quem quis in pectore clausm teneat, defectu occasionum, quibus Virtutis atque Fortitudinis suae specimina edere possit, deficere nec ultra splendescere.

 

 

 

9

 

e suas Virtus non exerit actu; Vires saep

Ignem nempe silex igneus intus alit.

 

  

X.

PIORUM NAUFRAGIUM.

Differentia, inter homines justos atque injustos, insignis ex diverso navigationum ab illis instituarum successu optime cernitur, quas navigationes nos inchoamus, cum nascimur, absolvimusque, cum morimur. Ac, quamvis in eo quidem omnes videamur aequales esse, quod Vitae nostrae navis oblique atque in transverfum agitur, adeoque tandem submergitur, minime tamen ita se res habet, cum justus in terram navim subducat, injustus altius, sed in profundum provehatur. Sicut hoc in navigatione Noacbi justorumque Arcam cum eo ingressorum, tum quam filii hominum in Diluvio tenuerunt, cernitur. Noacbus quidem obliquato cursu montes tandem tenuit Armeniae, filii hominum in profundum maris atque inferni praecipitati atque absorpti fuerunt. Ac, quamdiu quidem haec nobis Vita manet, neque navigandi necessitatem detrectare, neque cum mortimur, submergendi periculum licet evadere. Quod, hoc Arcae Noacbi super montibus Armeniae quiescentis Emblemate atque addita inscripXXXXXione, PIORUM NAUFRAGIUM, repraesentatum, hoc vult: Navigandum esse cum justis, quoniam vel maxime obliquante nave in montes tamen cum illis evadimus.

 

 

 

11

 

Fustis associans, si adversa naviget aura,

Montibus in Celsis jam bene tutus erit.

 

 

Y.

VETUSTATYE RELICTA.

Animalibus omnibus instinctus Naturae conservationis suae appetitum ac studium ingeneravit,ac nullum ex iis, quamvis exile illud sit, videmus, quod non tendat ad sui conservationem & augmentum. Negligentissimum omnium circa haec est, cum magis sequatur appetitus sous, quam ut rectae rationi obediat. Qui quidem viam contrariam si insisteret & suae studeret conservationi, convenientius remedium perpetuitatis suae invenire non posset, quam ut se ipsum renovare studeat; relicta vetustate. Sicur Aquila tam alte propeque Solem evolare perhibetur, ut hic eam radiis suis corripiat, plumasque ejus adrat, quas ea secum in aquam devehendo demergat, novasque plumas ac vires acquirat. Id ipsum nobis obtinget, si operam dabimus, ut ad Solem nostrum Justitae appropinquemus, qui nos accendat & renovet. Quod hoc Aquilae ad Solem advolantis Emblemate & inscriptione, VETUSTATE RELICTA, significatur.

 

 

 

13

 

Est renovanda tibi sancto molimine Vita,

Sacra Avis Solis se novat ad radios.

 

   

Z.

IN PUSILLO NEMO MAGNUS.

Quantillum sit omne id, quod in mundo tanti aestimatur, es consideratione exiguitatis ejus facile dignoscitur, cum secundum Astrologos instar puncti esse deprehendatur, comparatione ejus cum circumferentia Sphaerae ultimae instituta. Ac quidem, cum tam exiguus utique sit mundus, quam rem quaeso usque adeo grandem in se continere is possit, etiamsi ista praedominaretur atque imperaret toti Universo? Id denotatur hoc Emblemate ac dicto, IN PUSILLO NEMO MAGNUS, doceturque, Eum, qui Magnitudine animi praeditus est, non debere rebus impendere tam exilibus, qualis est mundus atque iis, quae illo continentur.

 

 

 

15

 

In parvo magnum frustra quaesiveris, Uno

In puncto magnum quid reptare queas?

 

 

[.

Sapientum moltorum setnentia est, majori Virture ac Fortitudine animi opus esse ad superanda prospera, quam adversa; quoniam haec hominem sibi ipsi vindicant, ut in se descendens, se in seipsum veluti recolligat, atque his experimentis quasi stipatus tanto fortius adversos casus superare possit. Prospera vero hominem distrahunt, diffundunt, ac tandem extra se ipsum rapiunt. Id quod damnorum omnium, quae homini obtingere possunt, maximum est. Hoc Emblemate Arboris usque adeo fructibus oneratae, ut diffindatur ac dirumpatur, dictoque, TIMENDA NIMIA FOECUNDITAS, significatur, ac quam damnosa arbori sit ista ubertas, apparet. Etiamsi enim omnis excessus malus sit, nullus tamen prosperitate nimia periculosior est. quippe cui magis favet, tanto eum magis dementat. Qui prudens fuerit, ac sua, quam Deus dederit, forte contentus vixerit, id Emblemate isto docere alios porerit, TIMENDA NIMIA FELICITAS.

 

 

 

17

 

Proventu fruticum nimio consumitur arbor,

In damno est, nimia prosperitate frui.

 

  

\.

BIS PEREO.

Nulla res animum magis pungit, quam videre se percussum ac male exceptum ab armis suis propriis, sive quis propriam suam voluntatem tyrannidi alterius subjecerit, sive animum suum ita alteri aperuerit, ut hic secreta illius noscendo, eum se sibi veluti subjectum habere existimet, aut si forte quendam bono apud Principem loco collocaverit, qui non, quam debeat, gratiam vicissim ei rependat. Quicunque ex his quid expertus fuerit, nae ille optime demonstrare poterit, quid sibi Emblema istud aquilae, sagitta propriis ejus plumis armata, icta, cum adjecta inscriptione BIS PEREO, velit; Duplices nimirum plagas perferri, quae armis propriis infliguntur. Quoniam, qui illas accepit, habet non solum, quod de hoste fuo, sed quod de se ipso, qui arma, a quibus ictus est, suppeditarit, conqueratur.

 

 

 

19

 

Inflictum propriis vulnus qui tractat ab armis,

Is duplex sentit, vulneris esse malum.

 

 

].

Magnae illae difficultates ac contentiones pro consequendis hujus mundi commodis, atque incrementa illa & successus prosperi, qui in hunc finem expetuntur intendunturque, non solum afficiunt homines tenuiores fortuntae, quibus tanto plus viae emetiendum est, quanto sese inferioribus in gradibus vident constitutos; sed, si quidem res justa lance perpenditur, sine comparatione majores multo sunt difficultates ac labores illi, qui Principibus magnis subeundi sunt, non tantum, ut res suas conservent. Neque status ullus ita difficultatum istarum immunis est, quin sibi hoc de Sole Emblema, cum inscriptione, NITOR IN ADVERSUM, applicare possit. Sicut enim Sol, Planetarum qnamvis maximus, & qui potissimam influentiam in Creaturas inferiores dispertit, proprium suum coXXXXXlum cursumque conservat, tantas tamen oppasitiones ac difficultates sibi experitur objectas, ut quasi per vim a motu Primi Mobilis abreptus, non possit cursum suum proprium, nisi post anni unius decursum absolvere. Ad eundem modum, etiamsi Viris magnis cum difficultatibus magnis sit conflicandum, non ideo tamen a labore, ut eas superent, iis desistendum est, quoniam ea ratione se obtenturos esse finem, quem praetendunt, deprehendent.

 

 

 

21

 

Nitor in adversum de Solis dictur ausu,

Nitendum est Magnis contra percla Viris.

 

 

]T.

VI FRANGITUR, OBSEQVUO FLECTITUR.

An in gubernatione militari vel politica rigor potius, quam blanditiae adhibendae sint, quaestio, est omnino ardua. Super qua tam sunt opiniones diversae, quam diversae sunt conditiones & affectus eorum, qui hanc materiam tranctant. Qui natura atque indole asperi sunt, spiritusque elatioris & ambitiosi, iis videtur impossibile esse, dirigere sive tractare negotium ullum, absque austeritate magna & rigore summo. E contrario Viris cordatis, prudentibus & qui conditionis ac temperamenti sXXXXXnt placidioris, mediam viam insistere tutissimum videtur. Quod hoc Emblemate ostenditur, in quo Arbor exhibetur, in qua manus duae junctae, ramum unuXXXXXn Vi apprehendendo discerpunt, cum inscriptione, VI FRANGITUR; ab altera parte ramum alium manus aliae duae cum dexteritate torquent, flectuntque, cum inscriptione, OBSEOVIO FLECTITUR. Ad eundem modum, qui per vim ac nulla ratione adhibita imperare, sive negotia tractare voluerit, is omnio quidem metuetur, caeterum minime amabitur, neque imperium ejus violentum cum sit, erit diuturnum. E contrario qui prudenter ac blande gubernabit, tractabitque suos, jungendo rigorem administrandae justitiae cum blanditiis & dexteritate, nimos, quos regendos suscepit, absque periculo flectet, obligans eos amore & respectu ad faciendum ea, quae rigore solo adhibito facturi non essent.

 

 

 

23

 

Ramorum bic arti cedit, vi frangitur ille,

Cum blando mixtus regnet amore rigor.

 

 

]U.

VITAM INVENIET.

Praecipuae circumspectionis in hac vita est, fugere extrema, quae in vitio ponuntur, atque invenire medium, in quo consistit Virtus. Solus ille, qui hoc praestat, Sapiens atque discernendi facultate praeditus dici meretur. Quoniam, sicut solus Geomertra rationem tenet inveniendi centrum in circulo; ita solus ille Sapiens est, qui abstinens ab extremis, consequitur medium, in quo Virtus consistit. Extrema  Virtutum vitia duo sunt contraria, quae aequaliter studiose vitanda sunt, quia ille, qui liberalis esse vult, non solum sibi cavere debet ab avatitia, quae extremum est unum, sed etiam a prodigalitate, quae extremorum est alterum, sectans medium inter illa, Liberalitatem. Id quod hoc significatur Emblemate, in quo Manus circinum continens centrum quaerit in circulo, cum inscriptione, VITAM INVENIET. Quoniam, qui Virtutem inveniet, vitam cum tranquillitate temporalem inveniet atque aeternam, cum quiete & gaudio sine fine.

 

 

 

25

 

In medio graditur Virtus; extrema caveto,

Et vitam invenies; Circinus ista probat.

 

 

]V.

PULSA CAUTE.

Etimasi aliquando tentare fidem cogamur amicorum, attamen, quantumcunque deprehendamus, minus eos sinceros atque integros esse, tum maxime, cum nobis eorum auxilio opus est, inquisitione ista, quantum fieri potest, supersedendum est. siquidern autem evitare non possimus, quin ad examen illud procedamus, fieri id magna cum circumspectione ac consideratione. Id quod hoc Emblemate Cantbari manusXXXXX integritatem ejus pertentantis, cum inscriptione, PULSA CAUTE praecipitur. Nam, sicuti is, qui cantharum aliquem testaceum probare velit, manum ei applicando, exploratum, an ditruptns sit an solidus beneque coctus, nisi cum circumspectione secerit, etiamsi vel maxime, integer sit, illum dissringet; ita, qui arrogantior fuerit, quam necesse est, quando certos sese amicos habere existimaverit, fallere eos expectationem nostram nec patrare promissa experietur. Quantum inde sentiatur incommodi, testentur ii, qui id suerunt experti.

 

 

 

27

 

Vel sub Amicitiae si nomine falleris, alte

Dissimula, XXXXX fluxam non mage sperne fidem.

 

 

]W.

AB INFOELICE CAVEAS.

Qvanti momenti res sit, in conficiendo quocunque negotio, tractare id eo quo debet modo ac ratione, ex diverso negotiorum pertractatorum successu elucescit; quorum quaedam principiis minus sinceris innixa, mutata genuina & recta  reXXXXX gerendae ratione, impegerunt, ac finem desideratum consecuta non sunt. Unde dictum percrebuit, Negotium quodcunque simile esse Vasi, cui ansae duae, aXXXXXiera quidem sana   XXXXX faelix, quippe XXXXXasi insita, altera infaelix ac sibi non constans. Ita, ut successus rei foeliciter gerendae situs sit in certitudine apprehensionis ansae sincerioris, id quod Emblemate designatur & dicto, AB INFOELICE CAVEAS. Docendo, considerandum studiose esse modum ac terminum incpiendi, quicquid rei gerendae aggrediaris. Quoniam, si quidem ae, qua par est, ansa negotium apprehenderis, ut vas, adhaerebit sibi & veluti tecum consolidabitur; At si alia ratione processeris, ansa insoelice inter manus tuas haerente, negotium ipsum veluti frustulatim concidet ac dissipabitur.

 

 

 

29

 

Quam tangas ansam, qua inceptes, prospice, parte,

Eligito sanam, subdola cuncta fuge.

 

 

]X.

SPES INANIS.

Soli homini Deus singulari beneficio spem concessit in remedium ac solatium laborum atque aerunmnarum quibus omni vita premitur. Nam Angeli non habent, quod sperent, sed quo fruantur, neque daemones sperare minus castigationis possunt eo, quod patiuntur. Homines soli sperant, quamdiu vivunt, & appropinquant fruitioni ultimi sui finis ac summi Boni, quod est Deus. Donce id consequantur, sustentat eos spes, qua vivunt. Quae efficit, ut dulces experiantur aerumnas illas, quibus tum conflictantur; onus, quod ferunt, leve; ac cum facilitate perrumpant difficultates & molestias hujus vitae, spem firmam habentes fruendi aeterna quiete in vicem & pretium brevium aerumnarum. Oui igitur ex dono tam insigui utilitatem nullam captaverit, sed spem in hominibus & in rebus fluxis & caducis collocaverit, aeque se deceptum experietur, atque ille, qui cannae sive baculo fracto nixus, incubuerit. Id quod Emblemate & inscriptione, SPES INANIS, denotatur. Qui enim res suas ad hunc modum instituerit, sustentationis fuae loco, seipsum feriet ac laedet. Id, quod vere accidit iis, qui vana ratione spem ponunt in auxilio Aegypti, non ponendo eam in vero Deo Israelis, qui salvos eos praestaresolus potest.

 

 

 

31

 

Ne te decipiat, ne te spes vexet inanis,

Auxilii Aegypti findit arundo manum.

 

   

]Y.

ADVERSA MAGIS LUCET.

Non magni fiunt neque in pretio habentur res, quae cum facilitate ac sine molestia acquiruntur. Hoc tanto major est Victoriae gloria, quanto acrior fuit armorum concertatio. Homo itaque fortis & magnanimus non aggreditur res, nisi arduas & difficultatum plenas, ad consequendum quem appetit selendorem. Qui quidem non acquiritur, si ardorem vinceudi, atque adversitates, contentionesque mundanas superandi, remittat, ac non potius valide se iis opponat, contraque illas fortiter decertet. Qui declarare id velit, ad eum usum transferre potest Emblema hoc Solis & Plenilunii, cum inscriptione, ADVERSA MAGIS LUCET. Quoniam, sicuti Luna, quanto magis se opponit Soli, tanto majorem claritatem a Sole accipit, ita quanto quis magis inimicis suis, pravis videlicet cupiditatibus ac affraenatis motibus amini, laboribus item atque adversitatibus hujus vitae reluctatur, tanto majorem gloriam ac splendorem consequetur.

 

 

 

33

 

Quo magis opponit claro se pallida Soli

Luna, magis claret. Nitere, victor eris.

 

  

]Z.

FERENDO VINCAM.

Res paucae hac in vita sine magno labore acquiruntur, ac si cuipiam contigit esse tam magno labore acquiruntur, ac si cuipiam contigit esse tam felici, ut sine illo id, quod sibi propositum habet, sit assecutus, non ideo se labore conservandi, quae adeptus est, ac timore sive apprehensione, possessa bona amittendi, liberaverit, cum ab illis ne felicissimus quidem mortalium immunem sese praestare possit. Ac quoniam nec Viris magnis ac fortunatis, nec parvis atque infelicibus labores atque aerumnae desunt, necesse omnino est, malo tam certo ac tanti momenti remedium quaerere. Optimum & quod praecipuo in his difficultibus adjumento esse potest, Firmitas est & Constantia animi ad illas patientia superandas, quod hoc Emblemate Scopuli, ad quem mare allidendo XXXXXeluti rumpitur, cum inscriptione, FERENDO VINCAM, declaratur. Quoniam, sicuti scopulus in tempestate sustines ictus plagasque undarum maris, firmitate fua, eas veluti conficit vincitque, ad eundem modum, qui animi robere & Fortitudine ad quantascunque aerumnas sustinendas instructus fuerit, nisi ipXXXXXe ultro sese illis dediderit, ad extremum patientia adjutrice, Victoriam triumphumque consequetur.

 

 

 

35

 

Quicpuid in adversis se opponit, vince ferendo,

Ut scopulus quasvis dissipat unus aquas.

 

  

][.

TRANQUILLITAS FOECUNDA.

Magnas aerumnas, magnas molestias, Animus inquietus & turbidus, non attendes quas insuper aliis, qui amici ac quietis sunt, excitet ac perferre eos cogat, tanquam in sinu suo circumfert. Homo inquies quiescere nunquam potest nec ubi consistat habet, machinans semper quaerenspue rationem ac occasiones, per quas molestia afficere aemulum ac perturbare possit. Id dum agitat, vitam corrumpit, tempus atque facultates consumit. Qui vero tranquillitate delectatur, eo ipso vitam suam prorogat, rem familiarem auget, & cum suavitate ac voluptate aevo fruitur. Id, quod expromit hoc Emblema Nidi Alcyonum in mari tranquillXXXXX, cum inscriptione, TRANQUILLITAS FOECUNDA; innuens, sicuti aves istae, cum tempus maris tranquilli cognoscant, nibos suos tunc construunt atque ova ponunt, ex quibus pullos fuos intra dies paucos excludunt; ita illos, qui amicisuerint pacis & quietis, multiplicaturos sibi divitias & voluptates, in hac & futura vita.

 

 

 

37

 

Alcynes placidis pariunt felicius undis

Pacisicos ditat non agitata quies.

 

 

]\.

VITA BREVIS.

Non multis opus est ad persuadendum rationibus, vitam hanc brevem esse, cum nobis omnibus id constet, ac siquidem non reperiuntur, qui animo defi ciente, ut ex aerumnis evadant finem vitae exoptant, aut si qui sunt alii magis perfecti, qui spe certa freti, quam habent de vita aeterna, fluxam hanc & temporariam transigere rite atque ordine cupiunt; Omnibus sane reliquis tam brevis vita haec esse videtur, ut multi dixerint, non esse eam majoris latitudinis, quam Palmi uinis, mensurae tantillae eam propter tantem ejus brevitatem comparantes. Id, quod hoc Emblemate, Manus aperta, palmum mctientis, cum inscriptione, VITA BREVIS, significatur. Atque adeo, si amplius hoc ipsum expenditur, apparet, majorem hominum partem mori, antequam vivere incipiant, aut vitam, ubi sperant desideraneque, ad optatum finem possint producere; de quibus merito dici potest, vitam eos deserere, antequam vivere inceperint. Quae ratio nos merito debet excitare, ut cautius vivere studeammus.

 

 

 

39

 

Vita brevis palmo cum non sit latior uno,

Non male quam vivas, diceris ante mori.

 

 

]].

TUTA MERCES.

Mala loquacitate nimia in vita communi excitata, tanta sunt ac tam probe cognita, ut in ea, quae hic a nobis servatur, brevitate vel minima eorum pars hic rececseri, nequeat, atque e contrario, quantum fas est, laudari silentii ac Taciturnitatis Virtus. Sufficit declarare, tantas esse vires Silentii, ut efficiat, stultum haberi pro Prudenti; si silere sciat. Qui se amicum esse Silentii ostendere cupit, is utatur hoc Emblemate Gruis lapidem ore gestanis, atque inseriptione, TUTA MERCES. Nam de Gruibus memorant Naturalium rerum Scriptores, eas Taurum montem transvolantes, ne ab Aquilis ex clangore in transitu agnoscantur, assumtos ore quosdam lapides gestare, quorum beneficio secure iter suum conficiant. Atque eo docetur, Silentii mercedem certam esse, cum paucos inveniamus, quos silentii poenituerit, multos vero, qui in perpetuum deplorarunt nimium illud, quod fuere locuti:

 

 

 

41

 

Tuta manet tandem servata silentia merces.

Hoc lapis iste Gruis clausus in ore notat.   

]]T.

MISERIS NULLA QUIES.

Qui se periculis multis expositum, continus vexariaerumnis, atque ubi ex minoribus se expedivisse existimat, graviorbus aliis se involvi deprehendit, applicare sibi poterit Emblema hoc Picium, quos Volantes appellant, qui cum se ab aliis piscibus majoribus, comedere eos soluis, appcti XXXXX exagitari vident, nec remedium aliud inveniunt, alis, quas babent, concussis avolant, ea se ratione eXXXXXadere bostes suos posse existimantes; Verumtamen ea ratione effugere malum ac infortunium nequeunt. Nam volando in aves quasdam rapaces incidunt, quae eos itidem persequuntur, atque ita in eos saeviunt, ut neque in aqua neque in aere remedium ac finem miseriae inveniant, sicuti id sententia opposita, MISERIS NULLA QUIS, exprimit.

 

 

 

43

 

Piscibus adversi certis sunt Pontus XXXXX aetber,

Sic miseris reliqua est denique nulla quies.

 

 

]]U.

FRANGAT.

Prosus expertem se esse ostendit is, qui in animum induxerit aliquid hac in vita sine labore atque molestia adipisci: atque indicio erit, eum parum cognitionis rerum in hac vita occurrentium habere, qui existimat, ullam rem vel minimam non magno labore constare. Siquidem vero id ipse expertus non fuerit, interroget eos, qui magna itinera consiciendo loca multa peragrarunt, neque negaturi sunt, dum in illis versati sunt, defatigationibus, aerumnis ac laboribus magnis ac multis haec sibi constitisse. Quod si igitur tanto labore ad comparanda bona terrena opus est, quanto magis id requiretur ad consequenda aeterna. Id, quod per Nucem putamini inclusam, cui verbum, FRANGAT; ad scriptum est, denotatur, indicaturque, eum, qui nucleum esse velit, necesse habere, ut Nucem ftangat.

 

 

 

45

 

Qui nucleum esse, putamina franget,

Non quileum confert absque labore DEUS.

 

 

]]V.

SEMPER EADEM.

Id, quod vel maximo adiumento est superandis aerumnis atque adversitatibus, Fortitudo est atque animi Magnitudo, utpote quibus res omnes reliquae comparatae parvi admodum aestimantur, atque etiam jactura earum minus attenditur, cum Virum strenuum atque magnanimum neque prospera efferant, neque adversa frangant. Id, quod hoc Emblemate designatur, in quo Manus duae, aperta una, clausa altera, cum inscriptione, SEMPER EADEM! Manus aperta prospera significat, clausa adversa, ac sicuti aperta & clusa una eadem que manus est, ita quoque Virum strenuum decet esse constantem, fortemque in utendo prosperis & superandis adversis, eadem semper animi aequabilitate.

 

 

 

47

 

Est eadem, seu claasa manus, seu dicis aperta,

Adversa accipito XXXXX prospera, mente pari:

 

 

]]W.

DUM DESAEVIT HYEMS.

Quemadmodum Nauclerus ille probatur, qui praevidens tempestatem ingruentem atque  incommoda navigandi tempora, navem subducit in portum, in quo secure tempestates ac turvines transmittit, donce Ver promum redeat, mare tranquilletur, ac venti suaviores & necessarii navigationi instituendae respirent; Ita ille demum Vir prudens ac rectus habebitur, qui reputans secum aerumnas ac perturbationes, quas tempus secum velti attrahit, ac vasa colligens in eum locum se recipit, in quo certiori cum quiete & minori periculo vitam transigat, donec res meliori loco collocatae esse videantur, ac venti, quos avide expectat, aspirent. Qui id operam dederit, indicare id potetit Emblemate isto Navis in portu bybernantis, cum versu Virgiliano, DUM DAESEVIT HYEMS, docendo, subducentem sese periculo Hyemem adversitatum commode transmittere, ac Ver prosperitatum expectare, interea spem non amittere.

 

 

 

49

 

Providus in portum subducit nauta carinam,

Tempora dum redeant, commodXXXXX; tute late.

 

 

]]X.

DOMINO SERVIRE GRATO.

Praemia & poenae res duae sunt, quibus Resp. omnes, & Imperia parvis initiis orta succereverunt, ad magnitudinem illam evecta & in statu suo conservata fuernt, atque e contrario deficiente illarum partium altera, respublicae quamvis magnae & potentes feipsas consumserunt destruxeruntque. Cum itaque praemiorum ratio tanti sit momenti, opera danda est, ut servitio nos addicamus Principis grati, quoniam superandis aerumnis ac comparendis sumtibus praecipuum adjumentum in certitudine sperati praemi, versatur. Id significatur hoc Emblemate Bucephali, Equi tam celebris Alexandri Mag. cum inscriptione, DOMINO SERVIRE GRATIO. Nam equus iste incredibilem famae felicitatcm sortitus est inferviendo Principi, qui tanti cum fecit, ut, quod noluerit sessorem alium admittere, atque quamvis lethaliter vulneratus, ex praelio tamen Dominum extulerit ac salvum & incolumem conservarit, animi grati testicandi caussa Civirati, quam ceprat, Bucepliali nomen imposuerit, atque equum in sepulchro sumtuosissimo condi curaverit, conferendo ei honorem, quam potuit, reddendo equum immortalem in omnem posteritatis memoriam. Caeterum pudcndum facinus est, Deo ac Regi nostro ad inserviendum obstiricti simus, praemiaque, quae ipii conferre solent, sine comperatione majora sint, quam ut ea possimus mereri, id tamen omnino facere negligamus.

 

 

 

51

 

Principibus magna est gratis servire voluptas,

Paenae sint sonti, praemia certa probis.

 

]]Y.

PUNCTO ET IN PUNCTO.

Quod si Terrra cum Coeli postremi magnitudine compaparetur, effatum est Mathematicorum, Terram esse instar puncti. Monent itidem Philosophi, universum vitae tempus, comparatum aeternitati, minus esse puncto, cum proporrio nulla detut inter finitum & infinitum. Sic in hoc Emblemate & inscriptione, PUNCTO ET IN PUNCTO, indicatur, Mundum, in quo vivitur, non esse mojorem puncto, ac vitam, quae in illo vivitur, non aequare magnitudinem puncti. Cum haec ita se habeant, acu rem non tanget, sed decipiet, qui fiduciam in re tam exili, quales sunt res humanae, aut re alia tam brevi ac fallaei, qualis est vita, collocaverit.

 

 

 

53

 

Vita minor puncto est, instar mudnis quoq; puncti,

In neutro quis quam spem sibi figat iners.

 

 

]]Z.

IN PORTU PEREO.

Quamvis voluptas magna sit, quae ex consecutione ejus, quod cupide expetitum, ac magno labore acquisitum a nobis est, proficitur, attamen gravior & molestia illa ac dolor, qui tum, cum aliquid ex eo, quod adepti sumus, deperit, existit. Nam ad seopum & fruitionem boni, quod tantopere desideratum suit, pervenisse, nihil aliud efficit, quam ut sensum mali conduplicet, cum penititus cognoscatur ruina, ac majori infelicitati deputetur, felicem fuisse. Id quod per NaXXXXXem, quae portum jam ingressa igne absumitur , in hoc Emblemate atque inscriptione, IN PORTU PEREO, denotatur. Doceturque, id ipsum, quod navi, etiam illi contingere, qui portum omnium quorum damnatus est votorum ingressus, in eo sese consumit peritque, nec frui potest fructo eius rei, quam tanto cum labore consectatus fuerat.

 

 

 

55

 

Servatam inportu, miserum est, navim igne perire,

Sicres majori salva dolore perit.

 

]][.

STATE.

Firmo talo stare dicuntur ii; qui secundum Virtutem vivunt atque eo actiones suas omnes dirigunt, qui vero contrariam viam insistunt, sua culpa ulto labi dicuntur. Atque hoc Emblemate Arboris, cujus ramis ac radici secures admotae cernuntur, ostenditur, quam omnino conveniat, Fortem ac constantem esse, nec pati, se vinci aut diverti ab interioribus animi mortibus, ant molestiis & adversitatibus exterioribus. Quanto enim difficilius est, stante, quam jacente arbore, ligna colligere, tanto facilius destruitur ac conficitur, quod jam prostatum jacet. Ei rei ut obviam standum semper est pede firmo, prout id inscriptione, STATE, inculcatur, atque in omnibus actionibus, ram iis quae cum Principibus atque in eorum aulis expediendae occurrunt, quam in aliis militaribus ac Politics negotiis ostendus est animus ac Constantia, cum Fortitudine ac Perseverantia animo agitamus apud Deum & homines, id, quod, consequimur.

 

 

 

57

 

Si tibi Principibus mens est servire, memento,

Praecipue firmo discere stare pede.

 

 

]]\.

OMNIA VORAT.

Quicunque attente consideraverit vastationes atq; eversiones tot insignium Proviciarum tamque celebrium Rerumpub., finemque Imperiorum omnium, quae propter magnitudinem finiri aut convelli potuisse inter incredibilia cenferi possit, deprehendet, unicam destruendae magnitudinis viam ac rationem, Tempus, fuisse, lento ac continuo passu gradiens, atque omnia in se, tanquam ultima omnium rerum creatarum sepultura includens. Id quod hoc emblemate designatur, reoraesentante Colubrum ultimam caudam are continentem; quo Veteres decursim anni ac tempus designarunt, cum lemmate, OMNIA VORAT, docente, cum necesse sit res maxime secundas, omnes denique hujus vitae splendorem diuturnitate temporis ad nihilum redigi & evanescere, omnia parvi aestimanda esse, ac solum illud, quod aeternum est, quippe in quo Tempus vires ac potestatem suam ammittat, fieri debere.

 

 

 

59

 

Omnia tempus edax consumit, tanta vorago,

Si magni Imperii, quid fuit, omne tulit.

 

 

]]].

NEC PREMO NEC QUIESCO.

Certa ac consueta res est, magnas offerri difficultates ac molestias ei, qui res magnas aggreditur; atque in fa inoribus arduis non minori opus est animo ac Virtute ut difficultates superentur, & quae objiciuntur, impedimenta, tollantur, quam ad ipsum negotium principale feliciter expediendum. Qui itaque demonstare volet, sibi non abscondedum esse, quem pectore clausum continet, praeclara aggrediendi, ardorem, nec quiescendum, donec re desiderata potiatur, uti Emblemate Flammarum ignearum, cum inseriptione, NEC PREMO NEC QUISCO. Nam ad eundem fieri non potest ut vir fortis igniculos desiderii, quo tenetur consequendorum honorum ac gloriae, quique nisi perfecta re, conquiescere aut extingui nequeunt, penitus absecondat.

 

 

 

61

 

Non premit illustres flammas, non ipse quiescit

Ignis, tanto ardent pectora celsa foco.

 

 

XXXI.

LIBERTAS NON LIBERA.

Nulla res Societate majpres aestimatur illa, communi nomine appellata, Libertate; id quod apparet ex magnitudine Lytri ab iis, qui eam amiserunt, peXXXXXsolvendi, laboribusque iis, quos captivi, ut pristinam libertatem recuperet, perferre non recsant. Siquidem tanti, ac merito quidem, apparens haecLibertas habetur, quanto magis censenda est Pretiosa, vera illa Libertas, quae unice in non serviendo vitiis consistit, ac quae sola a servitute & aerumnis libertatem praestat. Tantm quidem mali in se continet id, quod vitiosum est, quanta sunt vitia, quae continet. Videant jam illi, qui Liberos se esse existimant, an tales reversa sint, ac. Si quidem propius intueri rem voluerint, cognoscent, non solum sibi attendendum, ne captivi a vitiis detineantur, sed etiam occasiones in ea recidendi devitandas, ayque hoc agendum esse, ubi ab iis se prorsum expediant. Nam, sicti Canis, catenam, qua ligatus erat, travens laxatam, liberum se esse existimare non potest, cum, etiamsi fugiat, se cum occasionem facilioris detentionis circum ferat, ita Liber non est, qui occasiones relabendi in vitia non penitus demiserit. Qui ostendere velit, quam periculoXXXXXae sintLiberatis amittendae occasiones, docere id potest hoc, Canis catenam per terram trabentis, Emblemate& inscriptione, LIBERATAS NON LIBERA. Quia ejusmodi est libertas illa, ut eam occasiones facili negotio ad captivitatem redeundi comitentur.

 

 

 

63

   

Ltbertas nulla est, nova quam detentio prensat,

Immunemque negat tracta catana Canem.

 

 

XXXII.

DEI OPERA.

Etimasi DEUS nobis videatur praecipere ea quae fieri noXXXXXnon possunt, dum nobis imitationem sui iujungit,, cum opera ejus sapientia infinita perfecta sint, attamen, si rem recte perpendams, hoc ipsum magnae misericordiae expers non est, cum simul eo ipso, quo nobis imitationem sui imperat, favorem nobis suum & gratiam promittat, cujus beneneficio nihil est, quod praestari a nobis aut perficri nequeat, etiamsi cum magnis difficultatibus videatur esse conjunctum Notae ac principia, quae ad cognoscenda Dei opera nobis suppetunt, in eo consistunt, quod ea facta sint numero, pondere ac menfura. Id quod Emblemate designatur, cum inscriptione, DEI OPERA. Qui sibi haec ob oculos ponere velit, applicet sibi illud, atque omni in re, quam aggressurus est, operam det, ut omnia fiant pondere, munero & mensura. Ac hoc quidem Deo, hominibusque ratione praeditis, gratum acceptumque futurum est.

 

 

 

65

 

Omnia cum numero, mensura ac pondere Numen

Fecerit, a nobisd non male poscit idem.

 

 

XXXIII.

FUGIENDA PETO.

Tanto majore ac acriora belli damna sunt, quanto quis ea sibi propiora habet. Magna merito habetur calamitas, cui quis in eadem, qua versatur, provincia ac regno participat, major, cui quis in eadem, qua vivit, Civitate. At si in eadem, qua quis habitat, domo id contingit, tum pericula atque aerumnae tantae sunt accrbitatis, ut nihil quicquam cum iis possit comoarari. Quod si quidem ita se habet, atrox maxime ac crudele sit illud bellum necesse est, quod quisque intra se ipsum habet, ac damna, quae inde proveniunt, multo majora; quando nimirum voluntas pro eo, quod dictante facere deberet, appetitum fequitur, rectaeque rationi repugmat. Unde pugna continua ac confilictus procedunt, qvae in homine flaccido jam & per se misero tantem vacillationem atque inconstantiam efficiunt, ut fugiat ea, quae facere eum convenit, ac persequatur ea, quae eum minime decent aut ei conveniunt. Qui pugnas istas ac contentiones ob oculos ponere velit, liber ipse a depravato isto desiderio, facere id poterit, producto hoc de Papilione XXXXXeipsum adurente Emblemate cum Inferiptione, FUNGIENDA PETO. Quoniam hoc ipsum accidit ei, qui conditionem recta rationis non sequendo pravis ac refractariis cupiditatibus obedit; adhaerendo rei, quae minus eum decet, & quam a se removere quam longissime debeat.

 

 

 

67

 

Proximus exitio cum Papilione peribit,

Qui facienda sugit, dum fugienda facit.

 

 

XXXIV.

RETINERE NEQUEO.

Tam difficilis res est, ita regere ac dissimulare quemcunque vehementiorem animi motum atque inveteratam cupiditatem, atq; ne fensus eam detegat ac veluti publice manifestet, quam bene perspecta iis, qui id in se ipsis experti sunt, cognoveruntque in aliis. Ac, quandoquidem hoc in nobilioris animi homine occurrit, tanto major apparet labor in figendo ac dissimulando affectum: Qui id decIarare velit, demonstrare id poterit hoc de Aetna igniXXXXXomo Emblemate atque inseriptione.

RETINERE NEQUEO, denotando difficultatem abseondendi ignis, quem in se conelusum continet, sive ille sit motus animi aut cupiditatis cujusdam, sive generosialicujus desiderii, res arduas & quibus demonstrare Fortitudinem ac Magnitudinem animi possit, aaggrediendi.

 

 

 

69

 

Aetna vomit flammas, igneq; abscondere nescit,

Utique tegas animum qualibet arte, patet.

 

 

XXXV..

AMICITAE BONUM.

Quanta bona ex conjunctione animotum atque amicitia proveniant, ex perpensis, quae ex diffensione ac discordia tam in rebus naturalibus, quam Politicis & Moralibus oriuntur, damnis patescit. Amictia ac concordia res parvae creverunt, discordia maximae prolapsae interierunt Unionis atque amicitiae tanta vis esr, ut facilia reddat, quae videntur fieri nullo modo posse. Sicut videre est in hoc Emblemate, in quo repraesentatur Arcus Lapideus, qui contra naturam gravitatis lapidem impedit quaerere Centrum, suspensum manentem in aere a sofa amicitia atque unione Lapidum reliquotum coagmentatorum sustentatum. Qui testificari voluerit, magni se aestimare Amicitiam, atque se eam firmam& inviolatam cum amicis suis colere, uti poterit hoc Emblemate Arcus Lapidei inscriptione, AMICITIAE BONUM; declarando, tantum fructus atque utilitatis ex capi posse, ut ejus beneficio contineri possint, quae de caetero videntur fieri nulla ratione posse.

 

 

 

71

 

Vis sit Amicitiae quanta, hoc astenderit Arcus,

In quo vel lapides jungit XXXXX arctat amor.

 

 

XXXVI.

IN UTRUMQUE PARATUS.

In nilla re convenientius Vir cordatus prudentiam suam ostendere potest, quam in cognitione tnporis, cum non sit res ulla, quanvis optima, quae extra tempus oportunum susepta non noceat magis, quam prosit. Ac certe, qui providus, paratusque erit ad perferendum vel exequendum, ad conandum vel expectandum, & pro re ac tempore capere concilia ac foro uti noverit, nae ille miravilia effecturus est in fuis erpeditionibus. Qui se ad haec paratum profitetur, demonstrare id poterit hoc de Incude XXXXX Malleis Emblemate, cum inscriptione, IN UTRUMQUE PARATUS. Nam sicut laudabile non est, perferre aliquid alieno cum maxime tempore, tantundem est, velle aliquid aggredi, antequam paratus sit. Proinde, qui aliquid illarum rerum opportuno tempore adhibuerit, juremerito providus ac prudens habebitur.

 

 

 

73

 

Omne fervet punctum, qui stans in utrumque paratus

Ipse opportuno tempore quaeque facit.

 

 

XXXVII

NISI CUM DEFICIT SPECTATOREM NON HABET.

Admodum familiare est omnibus hominibus, adeo, ut in naturam transiisse videatur, vitia & naevos alienos notare, reprehendere atque eis offendi potius, quam ut laudent & magni faciant opera egregia, quae in illis agnoseunt, imitantes ea atque ex iis utilitarem capientes. Quicunque habet, quod conqueratur, sibi potius levem aliquam sive negligentiam imputari, quam ut praestita a se offcia insignia artendantur, sibi applicare Emblema hoc, Solis Ecclipsin passi, potest cum incriptione, NISI CUM DEFICIT, SPECTATOREM NON HABET. Etiamsi enim res usque adeo pulchra pene divina sit SOL, nobisque tot bona luce sua atque influentiis impertiat, nemo est, qui cum contemplari atque inspicere laboret dum suis amnia radiis illustrat, si casu quodam obscuratur atque Ecclipsin patitur, nemo est, qui non oculos aXXXXXtollat figatque in eo, modum quaerens ac rationem dijudicandi, ac notandi exactius vitium illud atque ejus defectum.

75

 

Deliquium accursu Salis spectatur anbelo,

Lyncei in alterius spbalmate quippe sumus.

 

 

XXXVIII.

POST VULNERA.

Quanto salutare magis auxilium atque remedium est in tempore ac quum necessitas exigit allatum, tanto e contrario, intempestive atque occasione elapsa exhibitum, in majorem acerbitatem convertitur, cum auctum deprehenditur damnum ex non tempestive, ac cum usui esse poterat, lato subsidio. Qui ostendere desiderat, sibi quoque remedium, quod speraverat, tarde obtigisse, quo cunque illud modo acciderit, usurpare poterit Emblema SXXXXXuti, cui adscripta sunt verba, POST VULNERA. Quo docetur, Scutum, cujus ope defendere se ab hostium, & ab ictibus potuisset, post accepta jam vulnera tardius exhibitum, non tantum parum proficere, sed etiam oneri magis, dum inutili pondere onerare humeros necesse habeat.

 

 

 

77

 

Scuta, viri tegimen, post vulnera, nulla salutem

Praestant, ac serum est sic onus auxilium.

 

 

XXXIX.

HODIE VIVE.

Procrastinatio rerum gerendarum insinita semper incommoda habet, & cum magno est periculo conjuncta. Ac quamvis hoc verissimum esse, tam pacis quam belli, tempore de prehendatur, in nulla tamen re dilatio perniciposior est, quam in Emendatione vitae, cum sit inter offcia, quae nobis incumbunt, potissimi momenti, ac in quo inimici nostri potissima impedimenta, obstacula ac diffcultates nobis objiciunt. Quamvis enim multi perversam esse, quam insistunt, istam intelligunt, ac desiderium ex ea se recipiendi praeseferunt, pauci tamen sunt, qui id executioni demandant atque opere ipso expediunt. Ac plerisque accidere solet, ut antequam vitam, quam ad finem perducere desiderant, incipiant, vitam, quam vivunt, absolvant. Id quod signigicatur Emblimate Currs, in quo axes duo, cui alteri inscribitur, CRAS, alteri HODIE. Sicuti enim fieri non potest, ut is, qui posteriori insistit, assequatur illum, qui primo, qui continue progreditur, insistit; ita bene vivendum est hodie, nec differendo in crastinum, intermittendum bene vivendi stidium, cum nunquam dies hodiernus assequatur crastinum.

 

 

 

79

 

Crastina quid spectas? Hodie, dum constat, agatur,

Postremam ad primam, non datur, ire rotam.

 

 

XL.

IPSE DECEPIT ME.

Qui velti suspensas habebit spes suas a benevolentia alicujus Principis, ac cuidam ministrorum vel gratiosorum ejus, rerum potienti, innitetur, existimas via illa se citius pervinturum ad opes & ad dignitates, quas expetit, quanto major erit ejus ambitio, tanto magis experietur deficere sibi fulcimentum illud, cum videbit spem, quam existimabat in loco maxime firmo ac securo se habere colloctam, prolapsam atque prostratam in terram esse. Cui hoc accidit, siquidem id aliis demonstrare velit, applicare istud Emblema poterit Vitis una cum palo, cui affixa erat, in terra jacentis, cum inscriptione, IPSE DECEPIT ME. Nam sicut vitis habet, quod queratur, ac se se, quod fructum nullum attulerit, eo quod palus & fulcimentum sibi exciderit, excuset; ita & ille dolere ac conqueri potest, favore & auxilio, quod frustra speraverat se deceptos esse; atque id tanto magis, si, qui fefellit, auxiliari ipsi potuit, atque ad hoc fuit obligatus. Cujus mali sensus duplicatus existit.

 

 

 

81

 

Cujus nitebar, rerum potiente favore,

Hoc titubante cado. Decipit Aula, cave.

 

 

XLI.

DOMUS OPTIMA.

Molestias, quas sustinent ii, quos fortuna adversa cogit relictis patriis sedibus alio se conferre, narrabunt, qui eas perferunt. Atque etimsi proverbio dicatur, Viro Forti  omne solum patriam esse, non minus tamen verum est, quod itidem dicitur, infelicem ac infortunatum esse in patria sua, qui eam mutare cogitur. Illud docetur hoc Emblemate Testudinis, & inscriptione, DOMUS OPTIMA. Fabula, unde ista desumta sunt, nota & familiaris est, memorans, Testudinem, cum tarde admodum ad nuptias Jovis accessisset, reliqua vero animalia omnia jam in convivio comparuifsent, ob tardiorem accessum reprehensam, excusasse se illo, quod meliorem domum sua ipsius domo non haberet. In poenam vero ac castigationem ejus, Jovem Testudini mandasse, ne unquam ex domo sua exiret, sed domum in tergore acceptam perpetuo circumgestaret. Talis haec poeta est, quam quilibet homo cordatus aequissimo animo debet ferre, ac praecipue, si quidem expertus fuerit, quam molestum sit maximam vitae partem pergrinari.

 

 

 

83

 

Quamvis extremos cursu quis tendat ad Indos,

Optima quin potius sit sua cuique domus.

 

 

XLII.

NON METENTIS, SED SEMINANTIS.

Quantumcunque graves sint difficultates ac molestiae, quae se se objiciunt ad consequendum id quod expetimus, facile tamen sulerantur, spe consequendi finis propositi. Hac spe fretus agricola non tantum totius animi dicursu laborat atque anhelat, sed &semen spargit sola, quanvis dubia, spe, colligendi cum foenore fructum ejus, quod seminavit. Quanto successus rerum talium prosperior, gratior & acceptior est, tanto acerbius accidit illi, qui multum laboravit adhelavitque, si quidem eo ipso tempore, quo praemium servitii meritique expectat, alium colligere ac frui laborum fructu conspiciat. Qui hoc aliis volet indicere, uti poterit hoc Manipulorum triticiorum Ebmblemate ac Lemmate, NON METENTIS, SED SEMINANTIS, Quoniam natura duce & recta ratione magistra fructus non debet esse colligentis absque labore, sed ejus, qui seminavit ac laboravit, sudavit & alsit.

 

 

 

85

 

Qui fructum carpit, non protinus ille meretur,

Spargentis semen gratia major erit.

 

 

XLIII.

NON DUCOR.

Petere atque accipere consilium super iis rebus, quas perficere nos oportes, res est maxime necessaria omnibus, qui suis in actionibus scopum ferire, sive acu rem tangere voluerint. Ac, quanto eminentior fuerit dignitatis gradus, in quo quis collocatus est, tanto illud magis erit necessarium. Nam sicut, qui rogare atque uti consilio nolit, merito pro temerario habetur. Ad eundem modum is, qui in rebus omnibus a voluntate & nutu alieno dependet, fieri non potest, quin pro timido & homine nullius pretii reputetur. Si Princeps aut quispiam alius magni nominis, vitando haec duo extrema, ostendere volet, Amicum se esse Consilii, & animum sibi viresque sufficere, ut regat, non regatur, id indicare potest hoc Emblemate Vasis absque ansis, cum inscriptione, NON DUCOR. Quia vas eo ipso, quod vas est, se recipiendi, quae infundantur, capax esse, eo autem, quod ansis caret, tam facile non esse tractatu, atque a nihilo apprehendi levarique non posse, ostendit.

 

 

 

87

 

Ansa quod est vali, sunt hoc consulta regenti,

Ipse sibi capiat consiliamque petat.

 

 

XLIV.

PROCUL.

Qui vitae curriculum placide & tranquille conficere cupit, ac reddendis deinceps ejus rationibus receptui canere, partem aliquam illius temporis, quod perdidit, aliisque rebus sine fructu impendit, sibi sumendo, abstinere debet a Principibus, Aulisque eorum, atque a consuetudine poentiorum. Id quod indigitatur hoc Emblemate decantati Fulminis XXXXXis, cum inscriptione, PROCUL, docente, fugiendos esse Principes, & quoscunque Potentiores propter periculum, quo cum familiaritas illorum & consuetudo est conjuncta. Dum enim facile quis eos affendit, in malam eorum gratiam incurrrit, ac se periculo ruinae fulminis ictu afferendae objicit. Ut evitentur damna ista, auctores fuere sapientes antiqui, declinando iras dimittendo spes vanas, excutiendo sollicitudines ac curas, contemnendo remunerationes falsas, negligendoque fictas Principum amicitias, fugere hos, ac vitare eorum aulas, sicut nauta fulminibus ac tempestatibus se solet subducere.

 

 

 

89

 

Si sapis, at magni non fulmina tamne Tonantis,

Aulis Magnorum praestat abesse procul.

 

 

XLV.

SIC ITUR AD ASTRA.

Principia omnia tam disciplinarm, quam actionum,difficilla sunt, ac quamvis hoc generatim verum sit, in nulla tamen re conflictus acriores ac difficultates majores, quam in principilis Virtutis, occurrunt, donec actibus crebris acpuiratur, habitus, in quo Virtus consistit. Difficultas haec profisecitur tam a depravata natura nostra, quam ab hoftibus nostris, qui & fortes sunt & superiores nobis, & qui praecipuum nobis damnum intra portas voluntatis nostre inferunt. Quae cum ita se habeant, certe nobis non est cedecdum retro, imo eo audacius progrediendum. Id quod Emblemate Pyramidis & inscriptione, SIC ITUR AD ASTRA, denotatur. Nam sicut Pyramis cuspide acuta est & angusta, ac deinde paulatim dilatatur; ita Via Virtutis principio aerumnosa ac difficilis est, verum quanto amplius in ea proceditur, tanto eam consuetudo suaviorem ac faciliorem reddit. Atque huc res redit, ut etiamsi non nisi suavitates atque voluptates summae causa, quae virtutem comitatur, virtus esset, expetenda tamen secundum eam vivendum sit.

 

 

 

91

 

Aspera Virtutis via: sed sic itur ad Astra,

Principium cuspis, latius inde patet.

 

 

XLVI.

SIC ANIMI AFFECTUS.

Etiamsi motus animi, cum quibus pugnandum nobis est, principio nobis adeo graves ac fortes non esse videantur, non ideo non in resistendo atque illos domando negligentiores esse convenit. Nam si nos ab illis vinci ac subigi sinimus non tantum non acquiescent in eo, ut voluntatem illis nostram prodams, sed etiam ingerere se se parabunt intellectui nostro, excaecando eum atque efficiendo, ut nigrum pro candido, clarum pro obscuro, falsum pro vero apprehendat, de gradu in gradum nos praecipitando, donec nobiscum in profundum errorum quibus mens humana magno suo malo agitatur praecipites ruant. Id hoc Emblemate perspicillarum atque inscriptione, SIC ANIMI AFFECTUS, designatur. Nam sicut illi, qui per Perspilla prospicit, quaecunque conspicit, eodem colore apparent, cujus sunt perspicilla, atque res ipsae vel gtandes velparvae visui se sistunt pro Perspicillorum sigura ac sorma, sic animi motus hoc efficiunt, ut amnia conformia ei cupiditati, cui inprimis inservimus, appareant, dum se se oculis rationis opponendo, eam ita perturbant, ut, siquidem amore aeger aspiciat, omnia ei pulchra facilia ac suavia, sin vero odio, praepeditu; ea ipsa mala, foeda, aspera atque difficiliaappareant.

 

 

 

93

 

Apparent tali, quo imcuta, specilla colore

Res; sic affectus se patientis habent.

 

XLVII.

AMICITIA ABSQUE VIRTUTE.

Cum Amici ad viram transigendam magis necessarii sint igne & aqua, ac merito pro potiori thesauro habeatur, su cui divinitus contingit uti familiariter viris bonis ac fibis amicis; quia tales si sunt, praecipuo adjumento sunt, sive suavitatibus vitae perfruendis sive acerbitatibus ejus superandis; Maximi utque momenti eorum est, tales eos ut habeamus, qualibus opus est, ad servandas tam severas ac rigidas leges, quales sunt leges Amicitiae.

     Prima ac praecipua harum est, ut Amicitia Virtute nitute nitatur, ita ut in Perpetuum durare possit. Sicuti id in Emblemate Globorum duorum conjunctorum atque inseriptione, AMICITIA ABSQUE VIRTUTE, denotatur. Sicut enim, probantibus id Geometris, verum est, sphaera sive circulo alteri juncto non attingere se circulos invicem, vel concurrere, nisi uno in puncto; eadem ratione Amicitia; quae Virtute sundata non est, firma aut secura esse non potest, sed falsa est & simulata. Unde multas vidimus amicitias dissolvi, ac disjungi, quamvis maxime firmae esse viderentur, deficiente eis hoc quo constringendae ac sustentandae erant, Virtutis vinculo.

 

 

 

95

 

Vinculcm amicitiae Virtus, quaecunque carebit

Isto fucus erit nomine Amicitiae.

 

XLVIII.

DIVINAE VINDICTAE.

Quanto major est Principum potestas, tanto major eorum est recgnoscendi eam a manu Dei, a quo procedunt, omnes mangnitudines, imperia ac Dominationes, obligatio. Demonstrare utque debent, grato se eam animo agnoscere, potentiam ac mangnituduem sibi a Deo concessam in hoc impendendo, ut sint acerrimi propugnatores ac vindices gloriae atque honoris divini, cum hoc sit servitiorum, quod Deo praestare possint, acceptissimum. Hoc commode exprimitur Emblemate Aquilae fulmen tenentis, cum inscriptione, DIVINAE VINDICTAE. Sicut enim Aquila ales est Jovis ac fulmen arma denotat, quibus Jovem castigare sontes dixerunt Antiqui, ita Princeps uti volens hoc Emblemate ostendet, se bonum a Deo acceptum debito modo cognoscere, declarando publicandoque, se ministrum esse ministrum esse Divinae Vindictae contra Nominis divini hostes.

 

 

 

97

 

Vindex est princeps divini Numinis irae,

Nec ftustra in w anibus fulmina picta gerit.

 

 

XLIX.

AUT VOLARE AUT QUIESCERE.

Animi magni generosi est, vitam potius quietam nullo eximiae virtutis aut illustris facimine edito, transmittere, quam res parvas & Magnitudini animi sui non respondentes suscipere. Ac saepius visi sunt viri aliqui strenui, veluti per saltum ad fastigium gubernationis, negotiorum pacis ac belli, pervenisse, cum quidem initio de recta eorum gubernatione dubitaretur, quod media iis acquirendae experientiae defuissent, nihilominus rationibus exacte redditis, negoria migni momenti mensurae fortitudinis suae congruere, ostendisse. Qui itaque volet indicare, res parvas aggrediundi sibi animum non esse, quin potius tranquillam in otio honesto vitam degere constituisse, commode declarere id poterit Emblemate Avis, quam Paradisi appellant, ad nos ex Indiis Orientalibus allatae, cum inscriptione, AUT VOLARE AUT QUIESCERE. Nam sicuti Avi pedibus destitutae aut volandum aut quiescendum est, ita ille, cui non datur suscipere res magnas, in quibus Fortitudinem suam possit exerere, malle se vitam quiete ac privatim honeste traducere ostendet.

 

 

 

99

 

Praestat nulla sui penitus documenta dedesse,

Quam non se digna, XXXXX vilia parva sequi.

 

 

L.

STULTIS MORDET.

Quamvis inimici nostri fortes sint ac potentes, non ideo tamen terreri ac manus nos dere par est, cum certi simus, similes esse illos Cani catena vincto, qui non nisi appropinquantes adoriri laedere potest. Quantumcunque igitut litigent nobiscum contra nos exurgant, si quidem non accedamus ad eos, consentiente voluntate nostra, mordere nos ac laedere nequaquam possunt. Cum verum sit, neminem laedi nisi seipso, voluntate scilicet sua, malis inimicorum confiliis consentiendo. Caute cum his versaturus, uti poterit hoc emblemate Vincti canis & inscriptione, STULTIS MORDET.

Stultus enim esse nou desinit, qui usque eo cani vincto appropinquat, ut hic eum apprehendendo mordere possit, ac non nisi de ipso conquerendi causam justam habiturus est.

 

 

 

101

 

Stulte! quid accedis? vinctus nilCerbers audet,

Consensu accedens laederis ipse tuo.

 

 

LI.

INGENIUM VIRES SUPERAT.

Qui soli potentiae suae ac viribus confisus, suscipere res magnas decreverit, atque ad finem perducere se eas hac ratione posse existimaverit, quamvis viribus amnino magnis instructus sit, se ipsum tamen deceptum deprehendet; cum facili negotio, ut alius inveniatur, contingere possit, qui minore forte robore, at majori ingenio excellat atque eum superet, ac tanto major sit rees ista, quam ingenium mediocribus viribus adjutum potius, quam vires solae, praestat, quanto excellentiores ac majoris faciendae sunt facultates animae , quam sensus corporis. Cui animus est indicare majoris se aestimare ingenium midiocribus viribus instructum, quam vires magnas absque ingenio, id faciet hoc Emblemate, in quo depicta est Machina, cujus beneficio molem multo majorem quis sustollere in altum potest, quam omnibus ac solis suis potuisset. Cui Emblemati adscripta est sententia, INGENIUM VIRES SUPERAT. EadeXXXXX quippe ratione, quod solis viribus obtimeri non potest, ingenio atque scientia perficitur.

 

 

 

103

 

Quam vires solae nequeunt, banc macbina molem,

Ingenio vires jam superante, levat.

 

 

LII.

STERILIS LABOR.

Tanta est magnitudo ac dignitas Animae nostrae, ut quamvis finita nihil tamen in mundo existat, quod ei fatisfaciat, aut quantumcunque id tandem sit, desiderium ejus impleat, nisi infinitum, quod est Deus. Ac sane, quantum quidem laboris in indagando solatio ac tranquillitate animi invenienda insumatur, tamen in rebus caducis ac fluxis nihil istorum invenit anima, sed in folo Deo aeterno,a quo creataest. Caeterum iis, qui solatia quaerunt & tranquillitatem in terrenis rebus, idem accidit, quod Danaidibus, quae frustra in implendo dolio perforato laborarunt. Id quod hoc earum Emblema intendit, cujus inscriptio, STERILIS LABOR, illis similis est, qui vacuum, rebus aeque vacuis, quales snnt terrena omnia, implere parat, cum nihil animan, praeter Deum, qui eam creavit, satiare atque explere possit.

 

 

 

105

 

Frustra terrenis animam tu pascere tantas,

Huic fixa in solo sunt sua vota Deo.

 

 

LIII.

RECUM VICISSITUDO.

Si quidem attente considerentur ea, quae in mundo occurrunt, facile est, varietates ac mutationes rerum omnium animadvertere . ac quamvis haec ita se habeant, omnium temporum ratione inita, in hoc tamen, quo vivimus seculo, aliquid istorum ampilius, quam seculis multis anterioribus observari intuentium oculis videtur. Videmus enim homines quosdam ex humilis conditionis statu eo fastigii adcendisse, ut sceptro ac diademate fulgerent: alios, qui regna possidebant, explsos ac regnis exutos, atque alios rursus, qui tanquam terrae filii, quum ex humili nascendi sorte emergerent, in tam sublimi dignitatum loco collocati fuerunt, ut quasi oculi aciem effugerint; unde tamen denuo lapsu graviore proni in terram deciderunt. Qui varietates istas ac mitateones oculis exponere velit, hoc Emblema Calcurum, cum inscriptione RERUM VICISSITUDO, usurpet. Quoniam, sicuti I computando atque rationibus ineundis Calculus mognam aliquam summam consiciens, mox in computatione alia aut forte eadem ipsa, vel minimum computationis numerum refert, ita quibus exigua aut instabilis summae fortunae, ac illustris dignitatis usura contigit, ii comparari possunt rebus a que sluxis & quarum varium est pro varietate temporum pretium, quales sunt computatorii isti calculi.

 

 

 

107

 

Caluculis in numeris mille sre, centumque vicissim,

Sic rerum variant borrida fata vices.

 

LIV.

LAPIDE AURUM, AURO HOMO.

Quanquam secundum illud, munus aut qualiscunque dignitas Lydius ille lapis est, quo

XXXXXQUid valeant humeri, quid ferre recusent.

Expliratur, inter omnia tamen, in quibus potentiae plurimum est, eminent, quae ad negotia civilia & ad bonum publicum pertinent. Ac sicut lapis Lydius gradus auri indicat, ita aurum ipsum Lydius ille lapis est, quo facultates hominum eorumque vires explorauntur. Quod in hoc Emblemate Lydium lapidem adumbrante atque inscriptione, LAPIDE AURUM, AURO HOMO, ARGUITER. Quisquis enim aurum magni non fecerit, eo ipso designabit, magni se facere atque in pretio habere honorem, neque lucri gratia debitum officium esse intermissurum.

 

 

 

109.

 

Si lapidi affrictum sit, rite probatitur, Aurum,

Auro sic ipso est experiundus bomo.

 

 

LV.

CRETA PRO INCERTIS.

Siquidem homines actiones suas probe examinarent, dubium non est, quin animi sui motus componerent, ac sententiam in multis, quae agunt, mutarent, quoniam, quam audaces ac temerarii sunt in rebus, quae ad palatum atque appetium illorum faciunt, tam sunt imbecillis animi atque restrici in iis, quae expediri illorum maxime interest. Hic fortunae atque navigationi in Indias susceptae committit facultates suas, tanto, quod a mari ac piratis imminet, periculo, solius lucri, quod sperat, gratia. Alius tantum, quantum possidet, servitio impendit alicujus Princips, sola gratiae fibi a Principe conferendae spe adductus; alius viciffim navim conscendit, terraque, in qua natus est, relicta quaesitum abit, quam nunquam videt, patriam, sola plus in hac, quam in relicta, obtinendi fiducia, Id quod hoc Emblemate. Navis vela facientis & inscriptione, CERTA PRO INCERTIS, significatur. Cum vero tam confidentes simus in rebus istis ac temerarii, mirum est, tam curtos nobis atque imbecilles animos esse, ut incerta hujus vitae ad obtinenda certa vitae inter coelites commoda contemnere dubitemus.

 

 

 

111.

 

Spe vana incerti mox certa reliqueris, una

Pro vita aeterna tuta pericla times.

 

 

LVI.

SIC VITAM INVENIES.

Sine ulla ratione de sorte calamitosa conqueritur, seu,quam vocant, Fortunam incusat, qui eam exIstimat sibi fecere injuyiam, quod non omnia sibi, quae desiderare aut cogitatione ac cupiditate complecti possit, affundat, dum ipse pro se nihil laboris aut sudoris conferrel in animum inducit suum. Qui hoc inculcare velit, assumat Emblema Manuum spicaas triticeas fricantium, cum inscriptione, SIC VITAM INVENIES. Nam sicuti eum, qui grana ex spicis colligere desiderat, necesse est stringere manus ac laborare, ita quoque, quipraemium Virtutis consequi gestit sive eum, qui hisce in terris aequiritur, honorem, nominis gloriam aut aliquid facultatum, habet sane, quod laboret ac pugnos constringat. Quod nisifaciat, nonnisi, de se ipso conquerendi causam habebit, quod occasionem opitulandi sibi ipsineglexerit, cum sciret, rem nullam, omnibus rebus bene consideratis, tam nauci esse, quin magno cum labore, quasi permutatione quadam, comparetur.

 

 

 

113.

 

Tritieam quaeris collectam condere messem,

Est strigenda manus. Vita labore scatet.

 

 

LVII.

AMICUS POST MORTEM.

Nulla res in hac vita communi majores aestimanda est amico certo. Qui eum invenerit, causam omnio habet, cur se felicem tanto thesauro invento praedicet. Nihilominus, cum Leges Amicitiae per petuae sint, non solum idem cum amico velle & nolle, quoad vivimus convenit, sed & post mortem, quae amici sunt, procurare, atque id quibuscunque occasionibus oblatis astendere. Qui hoc indicare volet, uti poterit Emblemate Arboris exuctae sive emortuae cum vite pergulana, fructibus sive uvis onusta, cum inscriptioe, AMICUS POST MORTEM. Quoniam, sicuti arbor idem afficium praestat, emortua; quod in sustentando atque fructus vitis, dum esset viva, adjuvando, ita vicissim amicum superstitem, etiam post mortem, amicitiam colere par est.

 

 

 

115.

 

Mors nec amicitiae Leges, dissolverit; Arbor

Et vivens viti siccaque praestat opem.

 

 

LVIII.

NULLA SORS LONGA.

Cum varium atquemutabile sit quidquid in hac vita occurrit, magnopere seipsum decipiet, qui existimaverit, suavitates ejus fore perpetuas ac pariter aerumnas semoer esse duraturas. Qui hoc capit, eam vitae rationem inire tenetur, ut quanto felicius ei rs succedunt, tanto magis se praeparet, excipiendis, quae subsequi possunt, molestiis ac pro certo teneat, suavitatum atque acerbitatum eam vicissitudinem esse, ut quod Antiqui significare voluerunt, dum dixere, Fovem XXXXXasa duo penes se habere, unum plenum mali, alterumboni, ex quibus continuo inter bomines bona XXXXX mala per XXXXXices effundat ac distribuat. Quod & Emblemate Templi XXXXX vasum duorum ad portam cinstitutorum cum inscriptione, NULLA SORS LONGA, insignitur. Atque hujus quidem rei consideratio, ut, qui inter homines felici sorte gaudent, circumspecte vivant, de reliquo iis, qui iniqua sorte premuntur, solatium sulleditare debet.

 

 

 

117.

 

Quicquid un hac vita siat multabile cum sit,

Utraque magnanimo sors moderanda viro est.

 

 

LIX.

UT MELIUS TENDERE POSSIM.

Qui in negotio qualicunque, quod aggreditur, laborem usque eo intendere velit, ac rem susceptam ita sibi curae & cordi esse patiatur, ut sine ulla relaxatione aut respiratione ea, se consequi instituat, nae ille se magnopere delusum experietur; quia tum, cum maxime opus erit, ut viribus majoribus in eam incumbat, vires eae ipsum atque etiam animus negotio, in quo tantum anhelavit ad finem perducemdo, deficient. Qui, vitare dum cupit extrema ista, a labore incepto paulisper requiescit ac respirat, quo tanto intensius eum possit resumere, sententiam saum Emblemate isto Arcus, ut in ita dicam, exaarmati, sive cui cborda remissa est, atque inscriptione, UT MELIUS TENDERE POSSIM, declarare poterit. Nam, sicuti arcus contiuno intensus ipse veluti delassatus tandem subsidit, ac remittit, ita etiam vires corporis atque animae flaccescunt, nisi aliquantum subleventur atque foveantur, in vicem condimenti velut excitando appetitui, ac superandis tanto facilius labaribus.

 

 

 

119.

 

Ut melius tendas, fac Arcus ut ipse quiescat,

Non Arcum intensum semper Apollo gerit.

 

 

LX.

NETE QUAESIVERIS. EXTRA.

Quantum homini praestet sui ipsius cognitio, de eo pleni omnes sunt libri, non solum sacri, verum etiam profani. Summatim hoc ita exprimitur, ut dicatur, quantum quisque in cognitione sui progreditur, tantum proficere in cognitione Dei id quod est lucrum, ratione bene subducta, omnium maximum, cum tanti nostra intersit ut eam, quantum mortalibus datum est, assequamur. Neque etiam nos pigros ac segnes esse nobis ipsis explorandis convenit, sed ut hoc recte exequamur, opus est, ut intellligamus atque excutiamus nos indagando, unde profecti extiterimus, cum difficulter, inveniatur id, quod eo loco quaeritur, unde ortum non ducit Adeoque unusquisque debet sese quaerere in se ipso, ut se intra se ipsum inveniat, cum fieri non possit, ut quis se ipsum inveniat ac conoscat ubi sese ubique diffundat, atque extra se ipsum peregrinetur. Id quod significatur Emblemate Limacis sive Cocbleae, cum inscroiptione, NE TE QUAESIVERIS EXTRA. Sicut enim Cochlea domum saum nunquam egreditur, sed in ea anguste atque restrice habitat, ita qui penes seipsum divertit, nec sensibus paullo momento huc illuc impelli se sinat, infirmitatem claustrorum, quibus portae ejus interiores minitae sunt, deprehendet. Ac quanto quis majorem hujus rei scientiam acquisiverit, tanto altius enitetur ad cognoscendum immensum Scientiae & Sapientiae Dei thesaurum, in qua cognitione, demum vera hominis beatitudo est posita.

 

 

  

121.

 

Proximus ipse tibi, ne te quaesiveris extra,

Te nosce, ut possis  discere, nosse Deum.

 

 

LXI.

SIC LITERAE SACRAE.

Scriptura sacra vita ac columen est eorum, qui in colendo ac demisse venerando DEO immortali felicitatis suae summam posuerunt. Fons insuper, ex qupo omnia bona divina promanant, atque in eorum redundant utilitatem, qui ex illa hanc petere atque  sibi accommodare didicerunt. Atque thesaurus omnino sitissimus conditoriumque opulentissimum est, ex quo remedia peti atque adhiberi possunt, medendi quibusque incommodis eorum, qui eam dibita cum reverentia animi demissione legunt. Neque enim privatam cujusque interpretationem coeco impetu amplecti, sed in ea explicanda sequi par est consensum Eccelesiae Catholicae ac probatorum Doctorum ejus, qui vertatem Sacrae Scripturae incorruptam servarunt. Qui tanto ex bono non serio student prosicere, sed suoerbia inflati secundum opniones proprias atque inde exortos errores interpretri ac declarare Scripturam aggrediuntur, torquendo eam, truncando adeoque corrumpendo, nec verae germanae interpretationi fidem habere instituunt, novitates potius atque ineptias haereticorum sequentes, iisibi ipsis malum accersunt, ac saluberrumam medicinam sibi in venenum convertunt. Id quod hoc Emblemate in quo herba Adelsia, quae & Oleander  vel Nerium, ac Rbododendrum, de quo Matthiolus, vocatur, depingitur, eique adifcribitur, SIC SACRAE LITERAE. De herba enim illa refertur, hominibus eam falutarem, beftiis autem effe peftiteram & virulentam.

 

 

 

123.

 

Scripturam sacram sancte qui tractat, abunde

Prosicit, invertens, ipse venena legit.

 

 

LXII.

VERITAS.

Lumen, quod alma Veritas in fe continet ipfa atque aliis, ur impertiar, circumfert, tantae claritatis eft, ut protinus, atque illud elucefeit, tenebrae & falfitates mendaci, deprehendantur. Ac licet hoc quidem pmnibus virbus eo contendat, ut veritati contradicat atque eam extenuando deprimat, non tamen ea opprimitur, fed potius luce fua men dacibus veluti filentium impoint, & eorum cohibet linguam. Id quod Emblemate Ranarum, & infcriptione verbi, VERITAS, denotatur. Qui declarare aliis volet, fe amicum effe Veritars, atque efficaciam ejus, quae in compefcendo, eamnon rite colentium, ore confiftit, agnofcere, uti Emblemate hoc poterit.

 

 

 

125.

 

Si lncem adponas, non ultra Rana coaxat,

Apposito Veri lumine falsa ruunt.

 

 

LXIIL.

FUNICULI VANITATUM.

Vanigeruli illi, qui actiones fuas ita inftituunt, ut vanitates ac pravas cupiditates, quae in rebus humanis dominantur, fequantur, texere dicuntur funiculos ac laqueos Vanitartis, tam fubtiles eos atque tam nullius ufus, veluti funt telae, quas araneae folent conficere. Ac certe, fi res probe expenditur, inutiles pmnino faftidiofae ac debiles funt, quaeconque actiones contra Legem Dei fufceptae. In hoc etiam telis arenearum pejores, quod, licet tantae tenuitatis ac debilitatis fint, tamen ita vehementer irretiunt atque illaqueant textprem fuum, ut quantascunque maximas vires adhibeat, nulla tamen ratione poffit absque auxilio divino fafe ex tricis illis exolvere atque ex laqueis ac retibus a fe ipso textis expedire. Id quod Emblemate exLemmate, FUNICULI VANITATUM, notatur.

 

 

 

127.

 

 

Nectit subtules, viles sed aranea telas,

Hoc vani laqueo impia turba refert.

 

 

LXIV.

SIC UBERIUS.

Magna est multitudo aerumnarum atque infelicitatum hujus vitae; quas experitur, cui calamitosum per eas iter perficiendum est. Ac quanto quidem ninus patientae huc contulerit, tanto id ei accidet gravis, nisi solatio atque auxulio supernaturali sublevetur.  Qui itaque declarare volet, magno se ac forti animo aerumnas ac molestias illas perferre atque agnoscere, esse eas tanquam media, quibus fructus Virtutis uberiores excitentur ac proferantur, ostendere id poterit hoc Emblemate VITIS, cui appicta est falx putatoria, atque inscripta verba, SIC UBERIUS. Sicut enim Vites, ut crescant & fructificent, putandae ac pampini etiam ex parte decerpendo auferendae; ita etiam aerumnae atque adversitates, (velti sunt obitus eorum, quos admodum diligimus;)jacturae rerum magni a nobis aestimatarum, intermissio persecutionis rei, cujus magno desiderio tenemur; sunt instar falcis putatoriae, qua sarmenta emortua & luxuriantes pampini, qui fructus, non convenientes ferre impediebat,amputaunt neque omnino curdanda illorum est jactura, quin potius magno animo suoeranda omnis superanda omos XXXXXgis convenienntes eramus & fermus & conseluamur.

 

 

 

129.

 

Uberior fructus vitis, quae rite putatur,

Virtutem adversis fructisicare decet.

 

 

LXV.

DONEC DIES ILLUCESCAT.

Facilis vigilanti res est, in utrumque oculum obormiscere, siquidem in loco obscuro ac luce sestituo versatur, cum abscuritas sensus dissipatos colligat atque ad capessendam commodius quitem invitet, e contra lux claritate sua expergefaciat dormientem, excitet ac vivificet potentias animi, vigiliasque adjuvet. Toto, quod hoc in mundo vivimus, tempore, in meris nos versari tenebris existimandum est, nisi luce vivae ac verae fiedi, (vivae quidem cum caritate, verae secundum doctrinam Apostolorum ) quam profitemur, illuminemur. Qui ad hunc modum vigilando noctem hujus vitae transegerit, e non potestnon dies aeternae beatitudinis illucescere. Id quod Lampade accensa in hoc Emblemate ac inscriptione, DONEC DIES ILLUCESCAT, repraesentatur, doceturque, a nobis requiri, ut ardore sancto inensi lucem nostram spargamus fide & operibus, donec finita hujus vitae nocte illucescat nobis dies illa, nihil opus est Lampade, ita fides amplius necessaria non est, nisi ut per eam extenebris hujus vitae eluctemur, cum in vita aeterna non sit futurum, quod credamus, verum quod cognoscamus ac fruamur eo, quod crediderimus.

 

 

 

131.

 

Sic vigilare decet, donec totum impleat Orbem

Et ferat aetrnum lux sine nocte diem.

 

 

LXVI.

IRAE MALUM.

Irae atque vindictae mala tam enormia sunt, & procul omni dubio tanto major sit damnum inferentis quam recipientis, injuria, quanto jactura, quam anima patitur, major est illa, qua corpus afficitur. Id hoc in Emblemate, in quo cadaXXXXXer seu ruina urbis ac prostratorum adificiorum depingitur, cum inscriptione, IRAE MALUM, ostenditur.nam sicut vastum aliquod aedificum, quod prolabitur, omne, quod subtus attingit, destruit ac comminuit, at nec ipsum yamen sanum, atque integrum permanet, sed potius tantum non frustulatim confringitur; ita, qui damnum alteri infert, ipse immuinis non discedit, etiamsi inuriam, quam sibi ipsi facit, non agnoscat. Cujus rei vera causa est, quod usque adeo caedutimus, ut damna alia, quam quae corpus feriunt, non curemus, cum tamen majora sine comparatione sintilla, quae omfliguntur.

 

 

 

133.

 

Tota jaccent domuum prostrata Cadaverta; tanti

Ira mali causa est, noxia at ipsa sui.

 

 

LXVII.

UBI CECIDERIT, IBI ERIT.

Nulla res hac in vita majori nobis curae esse debet, utpote cujus nostra maxime interest, quam finem felicem imponamus, atque ultimum, quod in vendendo fieri solet, pretium constituamus magno illi itineri nostro, quod, cum nascimur, absolvimus, cum morimur. Cui quidem excellentius adminiculum acremedium nullum datur, quam ut rectevivere studeamus, cum certissimum sit, talem futuram esse mortem, qualis vita peracta est. Qui sibi rei hujus gravitatem in memoriam subinde revocare volet, horologij, cui machina expergiscens inest, loco uti poterit Emblemateisto Arboris, ad cujus radicem securis appasita est, tum aparte una ignis ardens, ab altera flumen depictum conspicitur, cum in scriptione adfixa, UBI CECIDERIT, IBI ERIT. Quae significare intendunt, sicuti arbor excisa eo loco, quo cecidit, prostrata manet, ita & nos in eo statu, quo mors nos deprehendit, in perpetuum permamsuros esse. Siquidem enim in hoc deprehendi nos continge XXXXXutin affensa ac mala Dei gratia constituamur, certe in inferno ac cruciatu absque fine; at si in gratia & cartitate, in gloria & quiete aeterna perennaturos nos esse statuendum est.

 

 

 

135.

 

Quo quae excisa loco est arbor, prostrata manebit;

Qualis vita fuit, mors quoque talis erit.

 

 

LXVIII.

TRIBULATIO OPTIMA.

Utilias, quae ex adversis a Deo in hac vita immissis capitur, magna est eam patienti animo suscipientibus, atque inde sese emendare cupientibus, cum affictiones hujus vitae sint instar tribulae, qua palea a grano in hac mundi, qua vivimus, area separatur. Qui itaque adversa patienter perferre, vitamque emendare statuerit, eruet atque colliget granafructumve, quem desideraverit. Qui vero impatientius lamentando sortem icusaverit, ac vitam potius deteriorem agere quam emendare constituerit, fructus cujuscunque jacturam faciet, ipse palea vilis ac nonnisi comburio inserviens superfuturus. Id quod Emblemate Tribulae, cum inscriptione, TRIBULATIO OPTIMA, indigitatur. Nam cum ad separandam a grano paleam iniquitatis nostrae praesentissimum nobis remedium afferatur patientia, utque nos ipsos maxime decipimus, si eam sactari negligimus, cum certi simus eam nos a Deo impertraruos esse, siquidem debito eam modo solicitaverimus.

 

 

  

137.

 

Separat a paleis excussum tribula granum,

Sic animo, fructs plus, patiente feras.

 

 

LXIX.

PERNICIOSA LIBERTAS.

Ingentia mala in hoc mundo inde a prima ejus orgine ad hodiernum usqur diam ex eo provenerunt, quod quidam mortalium in libertate absoluta atque effreni vivere contendentes, subjicere se regimini ac mandatis ullis five divinis sive humanis ulla ratione noluerunt. Ex hoc sonte damnatio Angelorum & hominum promanavit. Quamvis autem praeteritis seculis in hoc fere solum laboratum fuerit, ut livere atque effrenate affectibus indulgendo viveretur, attamen temporibus nostris eo propter peccata nostra deventum est, ut quidam non contenti libertate pro arbitrio vivendi, insuper & licentiam affectent credendi, quae vel sola imaginatione sua concipiunt. Cujus mali gravitas ex statu calamitoso, in quo quaedam hodie regna & provinciae versantur, deprehenditur. Haec libertatis licentiosae mala qui demonstrare satagit, hoc Emblemate Falconis per aera volantis ac ligamen aliunde solutum trabentis, cum inscriptione, PERNICIOSA LIBERTAS, uti poterit. Nam uti Falco ligamen hoc modo trahens in majori periculo versatur intricandi se in ramo, quo considet, unde porro deturbatus suspensus haeret, id quod faepius accidit; ita homo vitiis illaqueatus, dum plus adhue liberatis affectat, id sectatur, quod ei minime conducit ac graviori eum damno mulcaturum est.

 

 

 

139.

 

Libertas non est, sed faeda licentia, si quis,

Ultra quod libet, cuncta licere putat.

 

 

LXX.

SIC EXINSTANTIBUS AETERNITAS.

Nulla res pluris aestimanda, aut, ut verum dicamus, magis nostra est tempore, cum tamen nullius rei, quam hujus, magis prodigi simus. Quod quidem non depraeterito neque de futuro accipiendum est, sed solum de praesenti, quo furuimur, & quod praecipue ad usum nostrum transferre tenemur. Cum id, quod praeteriit, amplius nostrum non sit, futurum vero, an extiturum sit, nesciamus. Unde nostrarum partium est, solum tempus praesens apprehendere atque animo complecti, quanquam tam brevesit, ut mensurari non possit, nisi monento, quod spatium omnium, quae mente concipi possunt, brevissimum est. Sicut enim punctum indivisibile est, cum partes divisibiles non habeat, ex punctis tamen, quicquid sit, formetur linea, ita momentum, licet dividi non possit, magni tamen aestimandum est, cum ex momrntis infinitis constet aeternitas. Quod hoc Emblemate signuficatur, inquo puncta & lineae decribuntur, iisque axioma adscribitur, SIC EX INTANTIBUS AETERNITAS. Qui hoc operam dat, ut sibi recocet in memoriam, quanti momenti res sit, nullam oraesentis tempris jact facere, Emblemate hoc uti poterit.

 

 

 

141.

 

Pars nulla est puncti, punctis sed linea constat,

Momenta ut perdas temporis ulla, cave.

 

 

LXXI.

DIVINUM JUDICIUM.

Quantaecunque sunt hujus vitae suavitates ac deliciae rerum, quae fatisfacere humano defiderio possunt, ac quamvis ex iis tantum quis consecutus fuerit, quantum uspiam defiderare possit, sive id concernat magnitudinis alicujus prae aliis excellentiam, sive vires & potentiam, sive delicias ac voluptates, aut si quidem ad culmen aliquis adscendat omnium eorum bonorum, quae mundus habere ac conferre potest; certe illud omne parvi pender, qui aquamadmiscuerit mero voluptatum suarum, ac perpenderit finem atque residuum, omnium lautitiarum ac laetitiarum suarum, neccessitatem esse comparendi coram judicio divino, in quo examinanda judicanda sunt ejus opera. Ac talis quidem, hisce omnibus sibi ob oculos postis, dubio procul circumspecte vivet, neque deliciis hujus vitae abutetur. Id quod contigit illi, qui convivio tyranni adbibitus ex lauta illa tractatione ac deliciis attingere aliquid renuit, co, quod capiti suo suspensum tenui filo gladium imminere conspiceret, atque hoc Emblemate ex inscriptione, DIVINUM JUDICIUM, exprimitur. Qui enim hoc probe observaverit, is recte hominem illum imitabitur.

 

 

 

143.

 

Vix tangi metuitque dapes conviva, Tyranni:

Tuspernas Viam judiciumque Dei?

 

 

LXXII.

IRACUNDIA COHIBENDA.

Quamvis unumquemque hominem dedeccat facile commoveri atque ira exardescere, tum impetu promo castigare ac corrigere excessus & perperam admissa; attamen comparatione instituta deprehendetur multo majori dehonestamento id esse iis, quibus potestas major & Imperium commissasunt. Atque ideo talium est resipiscere, ac cito poenitentia duci eorum, quae nimia promtitudine decreverint statuerintque. Id quod fascibus atque swcuribus junctis, quae insigniae Praetorum Romanorim erant, ac praecepto, IRACUNDIAM COHIBENDAM esse, denotatur. Sicut enim illi tempus sibi dari postulabant, quo fasces & secures explicarentur, atque interstitio illo integrum. Praetorierat, secum, an lictores mandata exequi expediret, perpendere, ita quoque aequum est, ut, antequam poenam propositam executioni mandare praesumamus, spatium aliquod ac tempus deliberandi nobis reservemus. Quippe hoc ratione periculum poenitendi eorum, quae facta nollemus, evitaturi.

 

 

 

 

145.

 

Da spatium poenae, quo Fasces tempore lictor

Explicat, iratum gratia forte subit.

 

 

LXXIII.

TALIA FECI, TALIA FACIO.

Majori sine dubio laude atque existimatione difnus est, qui Virtute ac Fortitudine principium Nobilitatis generi suo ac familiae inferit, quam qui inde ab ultima antiquitaate ac primaeva Nobilitate descendens ipse eam obscutat, dum actiones ejus pulchris ac fortibus Majorum factis non respondet. Quippe ills quidem generisuo, hic finem dare solet, dum rebus a Majoribus fortiter gestis non insistit, atque partam ac relictam ab iis Nobilitatem splendoremque non propagat. Qui virtuti propriae confifus demonstrare voluerit, suo se Marte ad altiorem, quam quo natus est, locum pervenisse, Emblemate isto uti poterit, in quo XXXXXasa duo fictilia abaco imposita, cum nota, TALIA FECI, atque itidem vasa aurea duo, cum inscriptione, TALIA FACIO, conspiciuntur. Atque illud quidem ad imitationem Agathoclis, qui cum esset figuli filius, virtute sua ac fortitudine hoc consecutus est, ut Rex siciliae crearetur, ac non minoris hanc originem suam aestimans in armariis convivalis apparatus vasa fictilia una cum aureis apponi curare consuevit, atque convivis suis exponere, quanti faciat, meritis suis hoc se consecutum esse, ut, qui vasa prous ex argilla fecerat, nunc ea ex auro conflentur, imperare possit. Quo quidem facto majoris Virtutis specimen, quam in adepto Siciliae regno, meo judicio edidit.

 

 

 

147.

 

quod figulina probans Agatbocles non minus auro

Fortunae meminit, praemia laudis babet.

 

 

LXXIV.

SINE GRATIA ET SINE METU.

Quamvis difficulter inveniantur consiliarii idonei tales, qualibus opus habent Principes, ut consiliis eorum in negotiis tam pacis quam belli subleventur, non tamen omnino desunt tandem Viri prudentia atque exoerientia instructi, qui adhiferi possint officiis istis, cum etiam res usp; adeo difficilis non sit, opinionem suam in negotio sibi perspecto, ac in quo jam ante versatue est, dicere, animique sententiam declarare. At vero ista demum res rara atque inventu difficillima semperhabita fuit, Principem servitio suo invenire hominem, qui ita, uti necessitas honestas requirit, in rebus atqye actionibus particularibus ac privatis Principi consulat, sententiam nitide absque metu offensae aut respectu amittendae gratiae vel consequendi praemii aperiendo, decorumqeue erga Principem debite observando; atque hac ratione scopum attingat. In promtu esset Principibus immunes sese a molestiis, quas & ipsi recipiunt & aliis inserunt, praetare, si quidem studiose ac multum cum magistris sive Consiliariis multis, Lobris puta, conversarentur, legendo ea, quae Princopibus apta sunt. Cum hi iis sine dubio non intermissuri sint fint fideliter aperire, quae eis conveniunt, neque offensam metuentes neque ab instituo proprsito desistentes. Id quod hoc Librorum Emblemate atque addita inscriptione, SINE GRATIA, ET SINE METU,designatur. Tales enim Principum Consiliarios esse necesse est.

 

 

 

149.

 

Confiliis praestant muti mira arte magistri,

Sunt rari ingenio cum probitate Viri.

 

 

LXXV.

SAPIENTIS ANIMUS.

In nulla potius re prudentem se quis ac sapientem ostendere potest, quam in tolerandis aequali prorsus animo rebus, ut sibi invicem succedere solent, tam prosperis, quam adversis, dum ab iis vinci se non patitur. Quin imo eas potius tranquillitate & aequitate animi superat. Id quod Emblemate Laquidis quadrangularis & elogio, SAPIENTIS ANIMUS, demonjaciatur. Sicut enim lapis XXXXX, quicunque versetur ac jaciatur modo, semper suae basi insistit atque eodem situ permanet, ita quoque virum sapientem atque fortem, quicunque ei obveniat caus, in eodem statu firmum ac constantem esse par est, quem nec adversa & calamitates a semicta Virtutis divertere nec proeperi successus, ultra, quam par est evehere atque attollere possint.

 

 

 

151.

 

Non male quadrati lapidis modo forma notatur,

Constans quippe animus sic sapientis erit/

 

 

LXXVI.

NEQUE SUMMUM, NEQUE INFIMUM.

Tanta varietas ac vicissitudo rerum mundanarum, cuiimpetus ac velocitas temporis causam oraebet, existit, ut antequam ad culmen pervenisse magnitudinem, prostatum atque solo illium inveniatur. Itaque omnia hujus vitae bonamerito Rotae comparari solent, quae continuo circumvertitur, ita ut nec principium ejus nec finis deprehendi possit, nec summum nec infimum appareat, quia rapiditate cursus sui summa imis consundit, ut sensum omnem ac judicium effugiat. Cui animus est, varietatem istam designare, uti hoc Rotae Emblemate poterit ac inscriptione, NEQUE SUMMUM, NEQUE INFIMUM. Facile enim veritas rei & quam exiquae durationis in eodem statu res sint, quotquot in vita occurrunt, attente consideranti apparebit.

 

 

 

153.

 

Qui variata Rotae sinuosa volumina cernis,

Mundana incerto collige stare loco.

 

 

LXXVII.

ALIENUM MALUM TACENDUM.

Qui probe secum expenderitm quam grave sibi accidat, videre qublicari defectus atque errores suos, ut vulgo innotecant, nuinquam certe murmuraturus aut divulgaturus est alienos, cum agniturus sit, inaequalitatem, qua tractat rem alinem, injustissimam esse ac legi natrae, quae eadem calculi ratione vel trutina ponderari illam, qua nostram vellemus, jubet contrariam. Id quod Canis sagitta icti Sybolo atque inscriptione, ALIENUM MALUM TACENDUM, denotatur. Nam, sicuti Canis in crure sagitta vulneratus non quiescit, donec dentibus suis sagittam extrahat, ita ,maledicus se continere non potest, quin peccatum vel errarem alienum, qui ipsi suboluit, continuo manifestet ac deferat. Ita enim Ecclesiaticus: Ut sagitta infixa femori canis sive carni; ita sermo in pectore Stulti. Simulatque sermonem audiverit stultus, parturiet non aliter, quam gravida premente foetu.

 

 

 

155.

 

Hujus imago viri est, qui non sua lividus urget

Crimina (crede mibi!) saucius iste canis.

 

 

LXXVIII.

VICTI NON VICTORES

Prout superbia atque arrogantia hominum magna est, ita difficulter admodum reperitur, qui bona cum gratia ac decoro cedere velit atque partes potiores deferre alteri. Nihilaminus tamen multae omnino ac manifestae dantur praerogativae, in quibus fieri non potest, quinunus recognoscat alterum, eique primas concedat, tam in bonis fortunae quam naturae. Ut itaque aliquis se ipeum victum fateatur ac judicium suum eo usque submittat, ut credat ea, quae captim rationis naturalis superant, opus est lumine fidei supernaturali illustrante, sine quo, fieri nequaquam potest. Id quod nos Emblema Cornae cum inscriptiome, VICTI NON VICTPRES, docet. Nam, ficuti in exercitiis atque Certaminibus humanis coronantur Victores, ita econtra in rebus divinis non coronatur, nisi illi, qui tanquam Victi deditionem sui faciunt, atque intellectum captivantes obediunt, faciuntque id, quod viva ac vera fides eos docet.

 

 

 

 

157.

 

Praemia victori vulga, sed Potentis

Numinis bic victo Corona datur.

 

 

LXXIX.

INGRATITUDINE PEREO.

Vitium, quod in aliis maxime abhorrescimus, ingratitudo est, cum usque adeo unusquisque merito indignetur, si quidem beneficia, quae aliis confert, grato animo non agnosci experitur. Nihilominus tamen, quantnm usque vituperii in ingratos congeratur ac contra foediffimim hoc malorum declametur, non desinunt plurimi vitio illo esse inquinati. Cujus rei culpam non tantum illi sustinent, qui, cum praemia ac beneficia acceperunt, gratiam debitam non rependunt, verum etiam ii, qui beneficia conferunt, si quando accuratam rationem ac modum non habent devinciendi accipientum, ut conducibile adeoque gratum ei possit esse beneficium. Nam qui illud dat, quod praetermittere non potest, quin det; atque in tantum etiam, quantum potest, differt, neque opportuno dat tempore, insuper se in tantum rogari sinit, ut magis importunitates victus, quam mera voluntate id videatur concedere, sane non habet quod miretur, paucos grato animo collatum in se beneficium agnoscere, siquidem principalis obligandi ratio aut modus, qui in bona benefactoris voluntate consistis, defecerit. Quicquid tamen illorum sit, certe ingratitudo vitium est longe foedissimum maximeque nobis fugiendum. Id quod Emblema indicat Arboris exuctae atque hederae virentis, cum nota, INGRATITUDINE PEREO. Sicuti enim arbor justam de hedera, quam ipsa sustiunit, eique incrementa suppedetavit, haec vero ei causa mortis extitit, conquerendi causam habet, ita quoque is, cui mala pro collato beneficio gratia rependitur, jure contra ingratos agere posse videtur.

 

 

 

159.

 

Perdere servantem res est foedissima dictu,

Deque domo ingrati non abit omne malum.

 

 

LXXX.

CITO NATA CITO PEREUNT.

Siquidem perendatur, quam brevis sint durationis & quam omnito celeriter finantur quaecunque vitae hujus tantopere desiderata bona, pulchritudo nimirum, vires, potentia, magnitudo, Imperium, dominatus, favor, interior apud Principes admisso ac familiaritas, tum omne id quod maxime in votis unicuique est, atque si his omnibus adjungatur ipsius, quae omnia antecellit, vitae consideratio; apparet, nulli rei melius omnia ista comparari posse, quamtuguriolo hedera, quae nocte una nata, altera imortua est, ac prophetae Jonae occasio quaerelae exstitit, cooperto, cum inscriptione, CITO NATA CITO PEREUNT. Quibus quidem bene perpersis, causam conquerendi justam non habemus, si istorum aliquid nobis intercidit aut perit, cum non alia conditione nobis omnia hujus vitae bona mortalia conceffa sint.

 

 

 

161.

 

Quae sunt nata cito, mox ipsa perire necesse est;

Nos querulus Fonas ista docere potest.

 

 

LXXXI.

USQUE DUM LICEAT.

Vir prudens atque cordatus, animadvertens, sibi occasionem ad perficiendum, quod intendit ac desiderat, deficere, subsistit paulum & veluti secum comiter habitat, dissimulatque, donec tempus appropinquet, quo existimat obtinere se posse, quae intendit, ac quidem tempore ipso provide ac sapienter utens voti tandem potitus, quae desideraverit, assequitur. Qui significare volet, sperare se meliora aggrediendi, quae sibi proposuit, tempora, usui suo applicare poterit Emblema, quo repraesentatur Avis NoXXXXXae Hispaniae, quam Dormitorem appellant, quae per totum Octobris mensem arbori in aprico insidens continuo dormit, atque in hoc statu permanet, donec Aprili mense adveniente ac floribus agri efflorescentibus excitatur. Cui Emblemati adscribuntur verba, USQUE DUM LICEAT. Quibus docemur, sicut avis ista, usque dum flores, quibus alitur ac sustentatur, proveniant, dormire solet, ita occasionem exequendi destinata expectandam esse.

 

 

 

163.

 

Ut Dormitor avis florum nova tempora spectat;

Sic expectando dissimulare licet.

 

 

LXXXII.

INGRATOS NATURA ABHORRET.

Non solum Deo atque hominibus abominationi homo ingratus est, qui contra, quam ad demerendum, quod accepit, beneficium obstrictus est, persequitur maleque tractat benefactorem suum; sed & natura ipsa, tanquam laesa, tanto malo non indulget, quin potius ut vindicta de eo sumatur, praestare solet auxilia. Prout id hoc Symbolo ostenditur, in quo depictus jacet Crocodilus, quales in India Occidentali reperiuntur, ac de quibus refertur, solere eos in ripis fluminum rictu aperto XXXXXeluti dormientes jaccre, atque aXXXXXiculam quandam coloris albi, paulo minorem turdo, cui Trocbili nomen est, rictum ingredi, XXXXX carunculas Crocodilo inter dentes atque gingivas baerentes depasci; Sic rictum Corcodili purgare, quo crocodilus impense delectetur. Attamen ut gratiam Trocbilo Crocodilus rependat, solere, ut Trocbilum deglutiat, rictum claudere; Trocbilum vicissim, ut se defedat, acuto, quod in capite, loco Cristae, gestat, ossiculo palatum Crocodili fodiendo tamdiu lacessere, dum os Crocodilus aperiat, atque bac ratione aviculae copiam avolandi faciat, quo conspecto icbneumonem ori aperto Crobodili irruere, descendentemg, in ilia, intestina Crocodili erodere. Quibus ad scribitur, INGRATOS NATURA ABHORRET Haec enim solers ac provida mater, Natura, minutissimis etiam animalculis contra vastissima animalia arma suppeditat.

 

 

 

165.

 

Fallentis Trocbili Crocodilum fabula monstrat,

Fortunam ingrati sic variare vices.

 

 

LXXXIII.

NON SINE IGNE.

Licet actiones Principum atque Magnatum in se utiles sint ac necessariae, nisi eo tamen Virtutis ardore atque existimatione, quae requiritur, suscipiantur, tam parum proficent, quam opera absque caritate & amore Dei qui solus actiones dirigit, iisque robur ac pondus confert, facta. Hoc designatur emblemate, in quo AraXXXXX ignis ad sacrificium peragendum accensus conpicitur, cum ex sententia antiquorum nullum ssacrificium Deo absque igne possit esse acceptum, quod & inscriptio, NON SINE IGNE, notat. Sicuti enim antiquitas credidit, nullum sacricium, quod igne non consumatur, gratum posse esse Divino Numini, ita neque bona opera absque Cartate facta ullius valoris, respectu ad aeternitatem habito, aut pretii sunt, neque politicae Principum actiones, ita, par est, nagnifieri possunt, si virtutis ac fortitudinis requisitae Zelo fuerint destitutae. Hic enim actionibus suum esse confert, atque efficit, ut non solum actiones excelsar atque opera Heroica dabite aestimenturk ac magnae utilitati cedant, sed etiam actionibus communibus suum pretium constituatur, si quidem ab eo profectae fuerint, qui strenuitate sua opinionem Virtutis est consecutus.

 

 

 

167.

 

Praecipuum in Sacris ardens est ignis, amore

Si vacuum esr pectus, victima nulla litat.

 

 

LXXXIV.

MAGNOS VANA TERRENT.

Prudentissima Naturae solertia ordine tam accurato res suas disposuit, ut quamvis necesse habuerit, uni Creaturae plus donorum conferre quam alteri, tam\ntem omnia mutuo compensaverit, ut si probe omnia inspiciantur, nulla res tam exilis sit, quae non in aliquo rem vel maximam antecellat, neque aliquid tam invalidum, quod res magnae non respiciannt, ac periculum poenamque a minimis non metuant. Sicut id hoc Emblemate Leonis ex primitur, quem ignes admodum metuere ac fugere scribunt, atque inscriptione, MAGNOS VANA TERRENT, explicatur. Hac inde doctrina resultante, quod, sicuti Leonem, quamvis animal tam forte ac ferox, quod reliqua animalia omnia metuunt fugiuntque, ignis, quanquam nocere ei non valeat, perterrefacere, ac consternatum in fugam agere potest, ita nullum unquam in vita extitisse quantaecunque Potentiae ac Magnitudinis hominem, qui non suspicionibus suis ac timoribus agitaretur, ac qui non solum ea, quae in effectu ei nocere poterant, timuerit, sed cui non vel imagionatio ac strepitus solicitudinem multam incusserit, molestiamque magnam suscitaverit.

 

 

 

169.

 

Magnanimum flammae possunt terrere Leonem;

Non est, cui exitium non sit ab invalido.

 

 

LXXXV.

VERITATIS INVENTOSR.

Quanquam magnae fuerint multorum molestiae ac Calamitates, quas propter professionem ac defensionem Veritatis in hac vita sustinuerunt, adeo ut eos quasi ad incitas & ultimam exitii lineam mala illa redegerint; atteamen non ideo vel latum unguem a Veritate nos discedere, aut signa ejus deserere par est, sed pro certo habere, neque eam neque sectatores ejus nuquam esse perturos. Ac licet non minus constet, Adversariam Veritatis, Mendacium, tam potentem esse, ut eam aliquando in fugam vertat, atque in angulum quendam veluti compingat, non ideo tamen de Veritate actum est, cum amicum habeat singularem, Tempus, qui ei ferens suppetias detegit falsum, atque Veritatem triumphantem producit in lucem Id quod hoc Emblemate Serpentis caudam extremam ore coutinentis, qui Symbolum Temporis est, atque inscriptione, VERITATIS INVENTOR, EXPRIMITUR.

 

 

 

171.

 

Inventor veri, tempus, mendacia vincit,

Dum socio praestat fidus amicus opem.

 

 

LXXXVI.

NON RENOVANDUM.

Licet summo cum honore ac gloria quis inimicitias ac contentiones, quas cum adversario exercuit, finiverit, nulla tamen omnino de causa ad eas renovandas reverti debet, si quidem pace semel inita rite compositae fuerint. Non solum autem occasionem offenis ac fastidiis dare non debet, sed etiam veterum simultatum non recordari, quin imo oblivioni tradere etiam ea, quae ipsi, ut victori, ex voto successerunt. Atque hoc est, quod Emblemate intenditur Trophaeum referente, Symbolo quo Antiqui Victoriam repraesentarunt, cum inscriptione, NON RENOVANDUM. Nam, sicuti apud Graecos laudabile non habebatur, renovare Trophaea, aut ea ex lapide construere, velaere stature, sed potius ex ipsis armorum spoliis ab hoste ex pugna cum laude reportatis adornare, quod haec ipso temporis decursu facile consumerentur, secundum ea, quae a Plutarcho referuntur: Ita in hoc laborndum est,ut tandem oblivioni tradantur inimicitiae, quamvis singulari cum honore & commodo consopitae. Contrariam quippe viam insistere, neque animi Christiani, neque hominis est Virtute ac Fortitudune praediti.

 

 

 

173.

 

Graecia cum sapiens renovanda Tropbaea negavit,

Mortales Lites, sanxit, babere breves.

 

 

LXXXVII.

BREVIORA LUCIDIORA.

Res estcerta, & in ordinario Naturae cursu animadvertitur, quanto major est conflictus, & pugna rerum inter se naturalium, tanto majores unamquamque pro parte sua aad resistendumvires exercere, utque qualitatem sibi contrariam vincat, contendere. Sic quanto aer intetsior est, tanto magis ignis accenditur, ac quanto frigus super terram vehementius, tanto magis calor in cavernis ac puteis infra terram contractus intenditur. Sic etiiam viddeemus candelam, quanto propius ad finem luminis sui absumta pervenit, tanto plus lucis ac claritatis spargere, ac quantum potest, contendere, ut consumat ac vincatadversarium suum, qui materia illa est, quae ardendo consumitur. Qui se ipsum excitare velit, ut, quo propius ad finem suae vitae accesserit, tanto magis actionibus Virtutis emineat splendeatque, in usum convertere poterit hoc Candelae finnientis Emblema, atque inscriptionem, BREVIORAXXXXX LUCIDIORA. Cujus Emblematis sensus quanto res fini suo propiores sunt, tanto majori splendore effulgere debere.

 

 

 

175.

 

Adspicis ut moriens majoru luce refulget

Lumen; sic Virtus ultima major erit.

 

 

LXXXVIII.

VERITATI NIHIL DIFFICILE.

Usque adeo grata& amica Deo Veritas est, de quo ipsosectatores ejus habent, quod glorientur, ut, quo majori eam honore dignaretur, nomen ejus sibi assumere ac se averitatem ipsam appellare voluerit. Inde non solum eam in Sacra scriptura sua defendit ac propugnat, sed etiam, si quando opus fuit, res prorsus admirabires, & extra ordinarium naturae cursum positas ad confirmatiionem ejus fieri permisit. Quod contiqisse dicitur Tarquinii Romanorum regis tempore, quo Actius Naevius augur NoXXXXXacula lapidem molarem dissecuit, ut XXXXXeritas, quam edixerat, consirmaretur. Id, quod Emblemate Lapidis molaris, quenNovacula incidit, atque inscriptione, VERITATI NIHIL DIFFICILE, adumbratur. Quae quidem Canditatus atque amicus Vertatis, si videbitur, ad usum transferre poterit.

 

 

 

177.

 

Ista molae lapidem depicta novacula scindit,

Vere dictorum testis ut esse queat.

 

 

LXXXIX.

SIC NUTRIUNTUR FORTES.

Viri strenui ac fortes non solum in rebus ac successibus prosperis Virtute sua uti sciunt, verum etiam ex maximis adversitabus ac calamitatibus suis  utilitatem sigularem capere, dum eo animo ac ratione illas superant, ut crebris actibus egregiis habitum acquirant, tn quo Virtus consistit. Quem cum comparaverunt,tum iis tam laves ac suaves illae ipsae molestiae esse videntur, ut virtute sua se involventes, una cum illis se sustineant ac conservent. Id, quod Emblemate AXXXXXis strutbionis ferrum ore mandentis, cum inscriptione, SIC NUTRIUNTUR FORTES, denotatur, doceturque; Sicut avis illa tanto calore stomachi ac tanta spirituum vehementia praedita est, ut digerere ac nutrire se ferro & lapidibus possit; ita & Viros fortes & magno animo praeditos sustentare se debere atque utilitatem capere ex adversis, quamvis maxime duris atque acerbis:

 

 

 

179.

 

Digerit ardenti stomacbo sic strutbio ferrum,

Virtuti adversae res cibus esse solent.

 

 

XC.

EXPECTO DONEC VENIAT.

Magno solatioi calamitosis esse solte spes non duraturae diu calamitatris suae, atque brevi interventurae, quam cum desiderio expectat, felicitatis ac quietis. Hac bona cum spe facilius superantur ac transeunt istae rerum adversarum nubeculae. Ostendi hoc potest Emblemate Cicadae, cui adscripta sunt verba, EXPECTO DONEC VENIAT. Sicut enim cicada non prosolit aut moveturr, priusquam vernum tempus apparuerit; ita, cui adversa accidunt, expectat, donec hyems cum tempestatibus ac procellis suis, quae calamitates denotant, transeat, bona spe fretus, rediturum esse mox cum floribus ac fructibus suis verunm tempus, quo quiesanimi ac desiderii plenitudo significatur.

 

 

 

181.

 

Auspicium expectat veris pro more Cicada,

Sic quoque sint fidei tempora certa tuae.

 

 

XCI.

INTERNA SUAVISSIMA.

Suavis admodum ac placabilis res Musica est cultoribus suis, qui eam singulari affectu prosequuntur. Ea in vocum ac sonorum concordantia atque harmonia consistit. Quamvis autem ex rebus contrariis & plurimum differentibus, uti sunt voces acutae & graves, elatae ac depressae, composita sit, non ideo tamen desinunt illae, magna voluptate aures afficere, si quidem mensuram ac proporionem accurate servando consonantiam suavem sfformant. Caeterum, quam grata uspiam ac suavis Musica exterior esse possit, interior tamen illa dubio procul multo eat praestantior. Ac cosistit haec in effeciendo, ut affectus atque appetitur nostri, quamvis inter se admodum contrarii, proportionem ac mensuram a ratione praeceptam servent, cum haec vera ac genuia sit interior consonantia atque harmonia tantopere Deo Opt. Max. accepta, tam suavis insuper & proficua iis qui eam in sese experiuntur. Id quod hoc Emblemate Cbelydis, instrumenti misici, quod reginae nomine nobilitatur, atque inscriptione, INTERNA SUAVISSIMA, denotatur.

 

 

 

183.

 

Musica noster amor, rerum plaxidissiam concors

Harmonia; at praestant interiora sonis.

 

 

XCII.

INCURSIONIBUS SOLIDATUR.

Exercitatos, ad labores factos, atque exercitiis corporis adsuetos homines, dubium non est, saniores ac robustiores esse iis, qui in delitiis educati in otio vivunt. Eadem animi nostri conditio est, si tolerandis laboribus atque aerumnis assuefactus fuerit. Quod Emblemate Asboris a ventis impugnatae, & inscriptione, INCURSIONIBUS SOLIDATUR, ostenditur. Sicut enim editiori loco posita Arbor atque a ventis agitata solidiores radices agit, atque ipsa firmior redditur illis, quae in vallibus ac locis depressioribus educantur, minusque vim procellarum sentiunt; ita animus calamitatebus atque molestiis exercitus firmior evadet, ac constantior aad resistendum vincendasque, quantaecunque fuerint, adversitates, quam quiiis perferendis superandisque non assuevit.

 

 

 

185.

 

Horrendi intentent quamvis fera praelia venti,

Virtutis quassae firmior arbor erit.

 

 

XCIII.

SUPERBIA MANSUETUDINE SUPERATUR.

Homo elati atque arrogantis animi vinci se non patitur ab alio aeque superbo atque arrogante. Tales duo inter se concertant ac digladiantur,dum quisque syrma suae factionis ac Clientum trahit, ac neuter alterum in re ulla, ut ei aliquid deferat, recognoscit. Quod unum superare eos ac divertere potest, Humile quid est ac mansuetum, quod illis locum non concedit, ut factionibus atque aemulatinibus suis altis sese extollant, atque ipsum potius humiliando, se ac pedibus illorum subjiciendo, vicissimque pedis illorum suis proproos, ut asperitatem illorum molliat, veluti iinserendo, qui mos instanter agentium vel suppilicantium est, illorum confundit ac vincit arrogantiam. Id quod hoc Emblemate Elepbantis XXXXX Agni, atque adscripta sententia, SUPERBIA MANSUETUDINE VINCITUR, exprimitur. De Elephante enim scribunt naturalium rerum scriptores, nihil eos magis domare ac mansuefacere, quam agnos, quos etiam fugiunt, sicuti de Eleohantibus Pyrrhi regis Epirotarum refertue, quibus Romani in bello, quod cum eo gesserunt, singulari hoc Stratagemate usi, agnos opposuerunt, atque hoc ratione illos fugarunt, praelioque superiores victoria potiti sunt.

 

 

187.

 

Vincit mansueti Virtus, Elembasque superbus

Agno conspecto desinit esse ferox.

 

 

XCIV.

FORTITER OCCUPA PORTUM.

Nauta bonus atque experrtus, sicubi iter longim ingressus, opinione diutius in illo detuentir, aspirantes de caetero venti tempus ipsi ac spatium largiuntur, ut por tum aliquem eligere atque in eum sese possit recipere, occasionem minime negligit, sed ut portum teneat, operam dat. Quod si ventus, veltu tennax, minus ac minus ei faveat, contrarieturque magis quam ut secundet, attractis funiculis, velisque obliquatis omni conatu ventum captara studet,laboratque, ut portem denique ingrediatur. Idem viro prudenti ac cordata facuendum incumbit, ut sicubi se jam diu navikare, nec despicere posse, animadverit, quem successum sua habitura sit navigatio (vita autem, quem vivimus, havigatio esta9 quo peri cula & tempestates quae in mari hujus mundi atque occupationibus ejus oriunturm vitet, portum quendam quaerat atque ingrendiatur, in quo cum quite & tranquillitate itineri suo finem imponere possit, cum in hoc quidem exitu summa reiposita sit. Qui ex hoc monito utilitatem capere velit, applicet sibi Emblema istud Nabis portum feliciter ingredientis , cum illo Horatii. FORTITER OCCUPA PORTUM. Quippe hoc ipsum praetare, signum atque experimentum est summae Prudentiae atque Fortitudinis.

 

 

 

189.

 

Stenuus, ut portum teneat modo, nunta laborat, ]

Sic sapiens vitae deproperabit iter.

 

 

XCV.

CELSA GRAVIORE CASU DECIDUNT.

Res frequens ac consueta quibuscunque mortalibus, & laborare, atque ivigilare, ut ad altissimum eminentissimumque statum perveniant. Ad quod desiderium eos elevat ducitque, ut in re alia nulla, quam hoc sibi proposita acquiescere possint, quipe cum in hoc solo quitem summumque Bonum invenire se posse existiment. Cum verodesideria ac vota hominum maximam partem usque adeo vana ac levia sint, rero admodum contingit, ut iis potiantur. Ac posito, adscendisse quempiam culmen istud, quam facilis inde descensus atque deturbatio est, cum eo majora pericula, quo celsior statis est, ingruere soleant. Id quod Emblemate Turris quam filmen ferit, ac versu horatii: CRESA GRAVIORE CASUDECIDUNT, adscripto denotatur. Tutius itaque, atque utilius est, unumquemque sorte sua contentum, in eo, quo natus est, statu permanere, cum hoc faclentem nemo non laudaturus sit tanquam optime callentem rationem officii sui, ipse autem vitam certiori in quite ac majori cum voluptate transmissurus.

 

 

 

191.

 

Celsacadunt gravius; quistanta cacumina votis

Ambiat, ex alto ut turpius inderuat?

 

 

XCVI.

A MINIMIS QUOQUE CAVENDUM.

Non tantum res magne propositam ac initam viam impedie atque intricare solent, verum etiam vel minima quandoque obstacula iter institutum maxime remorari. Dum enim tam facile non animadvertuntur, implicant magis atque interturbant eum, qui maxime ex voto se iter putat conficere. Idem accidit iis, qui insistunt Virtutis, ut, quamvis maxime caveant, ne in peccata gravia incidant, errata quaedam, quaeipsos levia videntur & a quibus minime sibi cavent, eos in via detineant, neque progredi ayque ad desideratum perfecctionis gradum pervenire permittant. Hoc Emblemate Nabis designatur, cujus prorae pisculus, cui nomen Romorae vel Ecbenebis inditum est, adbaeret, adscriptumque est, A MINIMIS QUOQUE CAVENDUM. Exilia enim sunt, quae nos in instituto itinere impediunt ac remorantur, sicuti de pisciculo illo refertur quod, quamvis minutus admodum sit, virtute tamen sua occulta navem quantamcunque, plenis quamvis velis secundisque ventis procurrentem, inhibere ac detinere possit.

 

 

 

193.

 

Pisiciculus tenuis, magnis sed navibus; obstat,

Et minima in magnis esse cavenda docet.

 

 

XCVII.

NIHIL ALIUD SUPEREST.

Mundum contemnere, parvique aestimare amnia,. Quae eo continentur non tantum Sacrae nos docent Literae, sed & profanae. Ac si rem sine affectu consideremus, id, quod edicit, docetque nos rerum mundanarum contemtum, Mundus est ipse. Consideremus attente praemium ac mercemtum, quam dat iis, qui se maxime eii addicunt, in eoque fiduciam collocant, quos maxime elevat attollit. Nam etiamsi aliquibus in hac vita conferat amplissima Regna ac dominia, ficiendo eos Monarchas majores partis terrae, atque ut nomina eorum venerationi sint, iisque ab Oriente ad occidentem usque praestetur obsequium, ad ultimum tamen & ad rei summam ex tanta magnitudine non plus terrae iis relinquit, quam ubi angustissime in tristi sepultura cubare possint. Ac quod ipsi quidem solum ex omnibus thesauris atque divitiis secum auferunt, supellex tam exilis atque vile est Lineum. Hoc cum intelligeret felix ac fortis ille Saladinus Rex Aegypti, cui tam prospere omnia in Vita auccesserunt, moriens mandabit, ut in funere suo ondusium bastae longiori imponeretur, ac, qui bastam gestaret, alta boce exclamaret, solumillud sibi ex tanto imperio, XXXXX quas possederat, dibitiis relictum esse. Id quod hoc Emblemate atque inscriptione, NIHIL ALIUD SUPERERT, refertur.

 

 

 

195.

 

Pro cunctis opibus, pro Majestate verenda,

Hoc superest unum, caetera mortis erant.

 

 

XCVIII.

HUMANARUM RERUM CONTEMTUS.

Licet merito credamus iis qui nobis rerum terrenarum contemtum inculcant suadentque eo, quod & ipsihoc praestiiterint, mundum contemserint, parvi omnia ejus magnalia aestimaverint, ac se ipsos sponte sua ac propria voluntate deliciis, quas mundus suppeditat, privarerint, attamen ego in ea sum sententia non minus nos movvere posse exempla illorum, qui, postquamse omnibus deliciis ac voluptatibus mundi immerserunt, dolum nobis deinde detegunt, ac certos nos reddunt, opmnia Mundi esse vanitatem. Id quod emblema Sepulturae Sardanapail, cui statua ejus manum elevantis, ac talicro digitorum duorum, omnia se nec tanti aaestimare, secundum Athenaeum, indicantis imposita est, atque inscriptio, HUMANARUM RERUM CONTEMTUS, repraesentat. Hoc scilicet Epitaphium vita tam vitiosa, qualis Sardanapali fuit, merebatur, innuens, omnia, quaer tanti in hac vita aestimantur, ne talitro quidem digna esse, cum appareat, quid de iis Sardanapalus, postquam jam abunde omnibus mundi deliciis exatitus fuit, flatuerit.

 

 

 

197.

Omnia sunt bominum crepitacula vana putanda,

Conditus exemplo hic Sardanapalus erit.

 

XCIX.

RES EST MAGNA TACERE.

Magna Vitrus tacere est. Caeterum, cum sermo res sittam utilis, atque necessaria hominibus, qua nimirum a bestiis differunt, iisque antecellunt, videri possit, quanto quis plus loquendo proferat, tanto eum esse majori tratione praeditum. Attamen, non ita se res habet, atque contrarium potius verum est, cum in nulla re minus se ratione regi, ostendant homines, quam in multi loquio ac sermone supersluo. Ac licet labore multo constet Eloquentia, sine dubio tamen res magis diffcilis est, scientiam tacendi comparare. Id quod Emblema Tantali designat, cui pro mercede loquacitatis poena imposita fuit, ut aquae ortenus immersus bibere eam non posset, naque proxime sibi apposita poma gustare, atque Emblemati illud Mmartialis adscriptum legitur:RES SET MAGNA TACERE. Quippe saepius accidit, ut qui nimium deblateraverat, exciderit bonis illis, quae ei oponione aeque omnium propinqua erant, ac fructus & aqua ori Tantali fuerunt. Quam fabulam, utpote vulgo notam, recitandam hic non existimavimus.

 

 

 

199.

 

Sitacitus vesci potuisset Tantalus, undis

Nec captare cibum nec teneretur aquis/

 

 

C.

HOMINEM TE ESSE COGITA.

Nulla res homini Christiano magis necessaria atque utilis est, quam sui ipsius cognitio. Si enim se ipsum cpgnoscit, minime superbiet; cum videat, se pulverem esse atque cinerem, tum nec magni aestimabit ea, quae in mundo sunt, dum quam citissime haec sibi dereliquenda esse animadvertit. Hoc sibi ob oculos assidue ponere, remedium optimum est incuriositatis ac neglectus officii, quod qui abservat, quiete vitam transiget, agnoscens calamitates sibi obvenientes meritum se esse, quas patienter feret, neque eum prospera nimium attollent, dum nullo suo merito ea sibi contingere contanti ad conservandam Virtutem fecerunt, ut de Magno illo Philippo, Rege Macedoniae, referatur, postquam in pugna ad Cheromeam Athenienses devicisset, ne hac gloria ultra, quam parest, efferretur, atque insolesceret, in mandatis eum ministris suis dediffe, ut quovis mane, cum eum ex somono excitassent, primum rerum haec ei verba incalcarent; Surge rex & hominem te esse memento. Res digna omnino, quae perpetuo memoriae insigatur. Atque id est, quod ultimo hoc Mortus Emblemate atque adscripto monito, HOMINEM TE ESSE COGITA, insignitur.

 

201.

 

Quanquam victor ovas, mortalem te esse memento:

Destrue, vince Orbem; Denique talis eris.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

       

ジュアン・デ・ボリジャ 『道徳エンブレム』
エンブレム 電子テキスト一覧

作品 『道徳エンブレム』


スペインの作家。(ラテン語名 イオアンエス・デ・ボルジャ Joannes de Boria)

もともとスペイン語で書かれた原典を、エンブレム作家でもあるカメラリウスがラテン語に翻訳したもの。