Symbola
Divina & humana
Pontificum
Imperatorum
Regum;
Accessit brevis &
facilis isagoge
Iac. Typotii.

 

 

HIEROGAPHIAE S. EVCHARISTIAE

 

Ita non in trivio, at Synodo Nicaena, Sacramentum Corporis & Sanguinis Christi appellatur.

 

Huius I. Hierographiae

 

Est, ut licet cernere, perspicua, nec indiget lumine, in medio luminis, Phoebei: cuius luminibus obstruit superni Luminis fulgor, S. Spiritus, hoc enim mens, illo collucet oculos. Nam Pater iucem habet inaccessam, & in huius Lumine vidimus Lumen. In basi nomen est salutis plenum, & quod basis salutis nostrae, iesus sit ; merito eius, quam Majestati debemus, Laus, Gloria & Honos adseribitur.

 

U. Hierographia est gemina, ut numismatum fere.

 

1.      Prioris Hieroglyphicon est, coelestis imber. Non enim aer, at Coelum, aut verius coeli Rex, Manna pluit. Symbolon vero, ut ipse legas si illud obscurum foret, coleo sementem vindicat.

 

2. Posterioris Hieroglyphicon est Obeliseus : cui pro Pyropo, Crux dignius imposita est. Nam si lucis caussa, ille apicem teneret olim ; quanto sanctius, Crux Pyramidem fidei nostrae occupat ; Alte enim radices egit ; & licet ad vitam aeternam coelestemq ; rapiat ; memoriam mortis Christi femper renovat. Fidei vero nostrae robur si non satis notat haec in concussa moles ; Sumbolon aperit, Consilio dei quippe temeritas & furor nequidquam reluctantur.

V. Hierographia gemina.

 

Pripr eft vitis : pofterior eft Tritici jucunda, non rantum admiranda species, in sacrosancto Mysterio. Pastus enim corporis, de pabulo animae ipem consirmat, Jam vitis anplexa & supereminens ulmum, Christi amorem erga sponsam suam pandit. Et manus geminae, quae uvas in laticem exprimunt : Charitatem nostram, & Ecciesiae concordiam requirunt. Huc .n. pertinet Symbolon : Insontibus. Nam ut deus eodem imbre rigat  justum & injustum, non itahic & ille ad communem mensam Filii Dei accedit. Testis est Paulus : Quicunq ; manducaverit indigne ; grandi piaculo sese obligat. Caeterum tritico nihil avidus, nihil plus alimenti trahit. Vnde illud. Nihil feradius in Synbolo expressus ameamor Servatoris. Natura vitem & tritieum in promtu habet. Plinius naturam utriusq ; in literas retulit.

 

W. Hierographia gemina.

 

1.      Haec facies, tres scopulos mari figit. Quanta in numero indita reverentia ; tanta e rebus numeratis edita pietas. Fideienim primus tumulus, in spei cumlim assurgit ; & veluti per continens aedificiu in charitatis jugum ascendens, Fidere & videre, simul statuit. Hoc sciricet clivo fixum indicat, non dieit Sydus. Et quod diceret. si sari posset ; Symbolum effatur : ac securitarem veritari, adversus errorum tenebras promittit.

2.      Illa autem facies, diverse idem facit. Nam licet piorum animi lascivianr eriam interdum, aut torpeant ; coeritus juvamur : & superiotes nos, sciviant etiam interdum, aut torpeant ; coelitus juvamur : & superiotes nos, hinc illecebris. Jonc aerumnis, statuens Deus, revocat ad salutem, non secus ac gnavus olitot sterilitatem corrigit : & pulvillos ut vides, harpagio ( fic .n. foraminosum vas illud, a suetu aquae nominant ) in tempore perpluit.

 

X. Hierographia gemina.

 

Priori parte Irides tergeminas : Posteriori Solem unum vides plena facie, an face dicam? Hunc corona insignem ex spicis tritici, illas manantes largo imbre, Quae cum vides ; legis hic serenitatem procellae ruumt : istic praesentiam eius, qui nusquam nunquam abest. Iridem desiniat Arustoteles. Nos scimus esse momentum foederis : quo infiniram Majestatem, infinita Bonitas conciliavit nobis, non audeo dicere, obligavit. Quin etiam Romani Iridem ( ut Bekamus observat, & exstant numismara Traiani, atq ; aliprum ) florem cognominem & concolorem Iridi consecrarunt Spei. Vt hinc liquido constet, sperandam esse doctrinaw serenitatem, etiamsi diversitas opinionum, omnia ferre videatur.

 

Quid veri de oraeaentia Solis, qui nusquam abest? Nam licet conspeetu fugiat, semper aliqauid operatur : & ipsius terrae viscera, varie afficit. Quod de praesentia Hyperionis, ventosi homines etiam dubitent : quem patrem Solis, Poetae Mystica disciplina tradunt. Coronam Solmeruit in pugna adversus Gigantes. Ex tritico obtulit jam olim pietas, tMysterii rudis, quod Melchisedechus instituit : & Deo debuit.

 

Y. Hierographia gemina.

 

PRimo. Sede : En tibi suspensa aere Aquila : nulla .n. alia volucrum, quam generis consortes, contra tuetur Sole, quae calore delinita, implumes plumas spargit, & exuit vertustatem Aquilae, excuit vetustatem. Luidit ad hoc, quodam loco Psalmographus. Et nos ad imitationem Aquilae, excutere vitia oportet : quand ad Deum, ut illa ad solem , accedimus, quod de alto itonat Symbolum.

 

2. Sive ad versa sede, cornu : cuius usus a Marte, ad Dianam & venationem, praeludium belli transiit. Quid Hieroglypton verit : stmbolon notat. Terrorem quippe criminis sonat. Et quis terror, vel acerbior? vel fonantior est cinsvientia scelerum? Itaq ; si volumus aemulari Aquilam, quando ad Synaxin, ut illa, ad Solem accwdimus ; inhorrescamus scelerum memoria & numinis praesentia, necesse est.

 

Z. Hierographia gemina.

Fuerit proxima coontritionis ; haec est consolationis. Nam una sitientibus portum ostendit : altera facies esurientibus panem in manum dat. Quem vero, Deus bone, potum! quem cibum!

 

 

 

1.      Ex rupe Moses elicit scaturiginem. Illa autem rupes, illa Petra erat Christus, ut Paullus interpretatur : & sitim animae nostrae, solus sanguis Christi explet.

 

2.      mittamus lignum, in panem eius, inquit Jeremias jam animo anticipans conjurationem impiae gentis. Et corpus suum, quod ligno suffixerunt, Christus panem appellat.

 

[. Hierographia gemina.

 

Consolationem excipit Moderatio quaedam.

1.      Nam prior intuitis, exhibet iracundiae flagellum, quod observatum alicubi de coelo ; Artilas & Tamerlanes in terris praerogativa saevitiae, pro nomine & honore usurparunt. Nec profecto sunt, nisi a Deo vindices peccatorum.

 

2.      Secuandus jugum quidem promit ; sed id quam suave Christus alicubi, imo sua cuiq ; mens testatur : & Symbolum Amoris, nodus Amoris dissolvit. Nam volemti nihil disficile ; amanti omnia sunt facilia.

 

 

T. HIEROGRAPHIA CRVCIS SIMPLEX.

 

EST, uti animadvertis, multis distincta Iconibus, partim manifestis, partim obscuris. Inscriptio translata a. Tabernaculo Mosis, ad tabernacusum Christi, non imcommode. Icones inter, nihil clarius aut notius Cruce, nobis ita suspicienda, ut execrabilis felicitatis nostrae hostibus, Crucem facit antenna ex malo ad angulos rectos suspensa. Et hac, veluit bulla, insignire pectus, Christi Sponsa in Ecclesiaste jussa est, unde descripta, quae hic in Cruce scripta. Sub Cruce sunt, & Plantae, & Animantia, id est, Homines, qui a praeclara natura, ad altertram, ut Picus sentit, defecerunt. Vnicum quippe miseris & aerumnosis asylum, Crux est, Sed & Palma, sub dextra Crucis, notatur Crux non tantu Theologica, sed & ystica Pierii doetrina : quemadmodum Cervo Christus. Nam, ut illa, quo magis premitur ; eo vivacius eminet ; ita & Crux inclarescit calamitate. Ac quo fere pacto Cervus serpetes fugat ; Chiristus Cacodaemones. Proxima, Cedrus est, Libani frutex, & ipsaimago Crucis, quod ramos ea forma divaricet, ut Ales supra sedens. Sit Christus : hic enim ille est, sub cuius umbra alimur : fovemur : creseimus in virtutem. Cui consonat apud Ezechiam, ipse Dominus Deus : & sumam de medulla Cederi. Tertia est illa felix Olae, Eccelesiastis : sub qua, & ipso Crucis indice, Ovicula salubres herbas pascit, nihil jam metuens Diaboli insidias, pro quo Ludum introduetum cernis : qui cervum fugacem, & agnum non mordacem fugit. Sub laeva Crucis, totidem arbores sunt, dignae nota. Reliqua utrinq ; scalpri luxuries est. Prima infelix, ( qua fere voce Crux, aut palus supplivii a Romanis appellatur ) & trunca imago Crucis, qua ut agnoscas, hic est ille Aries, quem Abrahamus in vepreto cornibus impaetum comprehendit, atq ; immolavit Deo. Supra arborem, octo Stellae, libram representant, duae examen : tergeminae lances, qua ex re, clarius ipfo sydere collucet : poenam esse adaequatam delicto : & insontem sontium poenas dependisse. Altera est. Cupressus, & ipsa feralis arbor. Crux inquam : Cuius apicem, Columbae figura, Christi integritas tenet : radices vero. Quandrupes informe, filium perdirions, Mystae arbitrantur. Postrema sit Platanus : quae aestate Solem non admittit, hyeme transmittit. Hic equus recubat, id est, effrenata nostra Cupiditas. Nullo enim non tempore receptus est ad falutem. Supra Crucem Pellicanus est, typus Christi. Nam ut ille pullos suos, suo ipsius sanguine nos Christi refocillat. Sub Cruce Malus Punica. quae licet undarum fluctibus videatur impeti ; non commovebitur tamen. Tanta est firmutas Trianguli : & potentia Divinae Triadis. Acut Malus punica, plinio observatore, resurgit a radice : ita & Crux strata : firmiorq ; est, ubi videtur pene eradicata, A dextra Trianguli, septem Lucernae, de uno micantes condelabro, sunt totidem dona S. Spiritus quae Christo ita de nobis merito, merito referamus accepta. Nam aliena, quae sunt Holocausta ; unius Christi sacricium, omnia abolevit. Emblema circa tortile,majori indiget vneratione, quam expositione. Nam Eucharistia Christi nos alit : Christus nos tondit : & sacris suis initiat : charitateconjungit : memeria mortis tuet. Et ex adverso, recordatione passionis suae conterit : ac franfit cor adversus pietatem procax, contrito & poenitenti, ne desperet : oleum instillat : ac consolatur. Gratia S. Spiritus, postremo abluit, & suo sanguine irrorat.

 

U. Hierographia gemina.

 

1.      Hieroglyptus Leo significat Leonem tribu Juda, qui quanto ludibrio in crudcem ascendit ; tanto honore de cruce triumphavit. Hoc enim trophaeum jam est, carnis domitae : Mortis victae : Orbis & Orci deniq ; subacti.

2.      Aquila vero sculpta sacro mysterio, enitentem virtute, quod Majestate tenebat, ad coelum clamat Christum. Nam ut ipsa in altiorem charadram, si quando torretur siti, lapides dimittit ; ita hic honestum pectus quinto capitali vulnere percussus, longe illustrior patiendo ; quam agendo David : qui totidem glareis hostemimmanem stravit.

 

V. Hierographia gemina.

 

Primo, Thronum Athenaeus sedem honoeaeiam, cum suppedaneo definit. Latini solium vertunt. Theologi Cathedram volunt, in qua quae nusquam sedet, Majestas Deiconsidat : id est, gloria coruscet. Glyptes, gloriam Principis universi non assequitur. Trinitatis figuram in fastigio non injuria locat. In medio sceptrum oculatum, quo prudentiam regnantis signarunt Aegyptii. Nos hic intelligimus providentiam Regis Regum Christi. Sub suppedaneo rivi manant ( scansile est scalarum gradibus ) ex eodem fonte in vitam aeternam. Atq ; haec quidem omnia ad Deitatem Christi pertinent : & immortalitatem eius, qui pronobis mortem obiit.

3.      Palmirem de stipite suspensum degustant Alites. Et nos san guine Christi de Cruce pendentis, dictu mirum, alimur.

 

W. Hierographia gemina.

 

1.      Antica ocio adversatur. Exempla sunt apes & formicae, si quae animantium, laboriosa infecta : ut Poesis naturam exprimit. Illas etiam aeris sonitucolligimus : has arte dissipamus, aut cogimus nostro commodo. Ad crucem sine ambagibus, reducuntur,. Feriari sernis non licet ita occupato, imo afflicto rerum Domino.

2.      postica in justitiae. Struthipcamelus documento est, quem fretum viribus, destiruit prudentia. Quid enim ineptius, quam tecto capite, molem illam corporis nudare hosti? Et assequitur, currentem licet, sagitta. Quot jam una phareetra sagittas habet? Sic peccantem & latentem, ut mortales, haud Deum immotyalem poena aut comitatur, aut tarditate gravitate compensat. Ne hic Palmam sine caussa pictam rere, quam Mystae dicarunt Justo, quod rami frondibus fruges adaequent : & ipsa incorrupta sit, quales justitiae praesides esse oportebat. Iam Palmae assimila vimus crucem : sub qua nos ipsi agnoscere discimus, stiamsi nos nostri, bruti animantis instar, caeperit antea oblivio.

 

X. Hierographia gemina.

 

1.      terebinthus, ea arbot est, sub qua infodit Patriar cha Jacobus signa, Crux inquam, quae unius dei cultu, Idolomaniam obruit falo & folo. Resina fundit, ita falubrem animae haec ; ut illa corpori. Quid Jani imago ad arborem inimicam simulacris? Vel Paganorum superstitione, & arte cacodaemonis : vel significatione Mystica verae prudentiae. Nam si Janus bifrons : quod praeterita & futura simul contempletur ; Christianus est longe prudentior : qui ita animo repetit praeterita, dieta & scripta, imo & faeta : ut has rerum machinas, elato animo praeteriens, memor Christi, a quo nomen habet, cruci nostra caussa fixi ; ad res multo angustiores contendat. Huc profrcto spectat ad radices Grus, prudens gregalium dux, & jam non de grefe alique increpans, sed ipsum Magistratum, muneris admonens.

2.      Lotus est, ea suavitate apud Homerum ; ut gustata, qua nihil dulcius, patriae desiderium tollat. Fabam Graecam plinius eandem asseverat. Et haec Crucem exprimit Quid enim suavius salute Animae, quae abs ea dependet. Certecupit ille dissolvi & esse cum Christo. Nec ad terrestrem voluptatem reptat : qui vera & coelesti hac semel est delinitus. Sed audiamus volucrem, imo Animam volantem in coelum : Quam dulcia. Lege Symboli reliqua : sunt enim sacra & vera.

 

Y. Hierographia gemina.

 

EN virtutis gemmae, totidem facies. Temperantiae & Fortirudinis. Delitiae enim non esr Crux.

1.      Si inimirabilis est Christi virtus ; Bos ab armento digressus, quod sit, & sieri scribit Aristoteles, YYY vocat, & sub ilice, recuvans, solitudine nobis continentiam, & parsimoniam commendat : Jam enim non despumauin libidinem : & nos si vitaremus contagia : & ut ille, glandifera arbore, nos paucos contenti, pabulum Luxuriae negaremus, ne tenor vitae concinnior existeret & dignior Christo, cui vita nostra tanti constitit. Nec taurus & canon, quae de ramo ilicis vides pendere, ut appetitum refrenemus, & rationis canone compescamus.

2.      Et hic bellua nos animat. Rhinoceros est, ad foreirudinem, ut Taurus ad Temperantiam, melius mota Oppiano, quam Aristopteri. Nam Romae Pompeius exhibuerat populo : & Emanueli Regi Lusitaniae exhibuit Cambeja. Fortitudinis exemplar est, nunquam redeat, ni parte victoria. Mori scilicet mavult,quam vinci. Ad Fortitudinem quoq ; spectant, quae suo robore, elidit robut tempestatis, ne dicam temporis. Ita longaeva est, quanquam non vires corporis, sed animi robur, animans nos per animantia, plantas, & inanima Natura a nobis requirat. Fortis enim est, qui se ipse vicit : & quibus vulgo pauci reluctantur, si non ratione, recordatione crucis, superavit animi, veluti procellas impetus.

 

Z. Hierographia gemina.

 

Mitia habemus exempla : sequuntur saeviora, ut Medici expendiunt acria, si placida remedia langueant ; legislatores, si non possunr suffundere, effundunt sanguinem.

1.      Ciconia infesta Anguibus ; vindicta Dei est, juste om peccataanimadvertentis, ut Symbolum sonantius loquitur.

1.      Anseres vero, quarum imbecilliores,volatu praevertere conantur, & inprobi de impeobitate contendimus : & vaticinia salubria fugimus. Miseri & hoc miseriores : quod miseri esse volumus : & nolumus Crucis aerumnas mamentaneas, anteponere flagitiorum poenis sempiternis.

 

U]. Hierographia gemina.

 

Ad spem revocat Mysta animum tactum conscientia scelerum.

1.      Nam hic Satyrum sententiam loquentem facit oppido salubrem. Satyrus autem, homo est ut ille, incupiditates diffluens : hic enim vere homo non est, sed monstrum hominis. Quicuriq ; tamen est, salutem sibi promittit, Pentagonum intuens, & a fistula septem cicutis distincta aversus. Haec scilicet totidem peccata capitalia discriminat : Illud ex duobus Triangulis, Deitatem in humanitate, & hanc cum illa, mystice repraesentat. Est enim in Deitate & humanitate Trias, quam D.Augustinus, tantopere veneratur arque admiratur.

2.      Istic Siminam, turpissimam bestiam, simillimam nostri, pari pietate informatam. Aus non est Simia, sed homo similis Simiae, noncorporis, sed morum faeditate : qui in Filio Patrem agnoscit. Hoc enim Davidis est, in Lumine tuo videmus lumen, & Luna a Sole lumen recipit. Tantum abest, ut ullius optata asspernetur tanta bonitas : aut miseriam spe fraudet misericordia.

 

\. Hierographia gemina.

 

In spe nos Mysta continet. Tuere mecum in utramq ; eiusdem nmumismatis faciem.

1.      Prymnesium est Festo tonsilla, sive palus, ad quem alligatur navis. Columna haec, inquam, quae spes salutis nostrae est, vere sacra Anchora, de Cruce Domini nostri dependens. Quoniam confirmata est super nos misecordia tua Domine : ut hic ex Davidis vaticinio de Cruce, transscriptum cernis.

2.      Cornucopiae est ad ftolonem pacis relegatum : Ac ne repetam de Amalthea fabulam ; verum est Symbolum. Nam vere pax est, quam sequitur rerum omunium ubertas, diligentibus, qua nulla aequior est, legem Christi. Ac ut fortuna virtutem quandoq ; exerceat ; animo tranquillo & suis rebus contento suppetunt affatim omnia.

 

]. Hierographia gemina.

 

Christus omnibus pependit de Cruce ; sed non omnes pendent a Cruce Christi, quod Mysta binis alitibus declarat.

1.      Accipiter hos refert, qui aut impii aut ingrati sunt in meritum ita de nobis Christum, & olim a Mose relatus est inter immunda animaalia : estq ; infestus debilioribus natura. Vt meritoaudiat, & sub huius imagine, Anima aversa a Deo : Os tuum abundat malicia.

2.      Generosior Gallus gallinaceus, de cuius natura nihil ex Plinio afferam, natus enim domi est, Petrumq ; increpuit violatae fidei. Vt non injuria, sub forma Galli intelligamus Animam piam, sollicitante suppliciis Numen.

]T. Hierographia gemina.

 

In utroq ; latere Quandrupes infirumum vides. Et non vides tota anima languere. Me miserum!

1.      Elephantem variis morbis affici Aelianus observavit : & adversis infestiores, praesens remedium esse vinum. Jam docilem esse, & paene ad solertiam nostram accedere, Plinius refert. Haec caussa est, quod aegritudine animi correptum Mysta, sub Elephante exhibeat : ut sub mole corporis enormitatem vitae intelligamus & execremur. Nam salvi esse possumus, si volumus. Ita in promtu est sanguis. qui de vCruce fluxit ; & per vinum repraesentatur.

2.      Cervum sitibundundum natura, cursus incendit magis. Nos nudos, inermes, reru omniuin in digos natura ; hae etiam destituunt saepe, quae nobis a Parente & Domino Naturae obtingunt, non tam ullius injuria quam nostra socordia ac nisi nos recipimus, unde fugimus, actum est. Haec pia mens secum repetens, cervi instar, ad fontem vitae revertit festiva,

 

]U. Hierographia gemina.

 

Primo. A Symbolo exordiar : Iter impiorum perdit. Horrenda vox, & vera. Nam extra salutem ; quis locus saluti! Salus autem nostra, est Crux Christi. Ad hieroglypton accedo. Draconi cum Elephante bellum esse Plinius scribit : acut ex arbore, tanquam ex specula,in transeuntem, sese lancinet, graphice describit. Draconem agnosco hic. Pro Elephante vel croccutam, vel feram aliam video. Illam certe idem Plinius insidiantem Homini facit & imitantem, hominis vocem : ut a societate in avia allectum perimat. Nihil praeda, hoc loco, praeter ossa YYY Apollonii scoliastes appellat. Et ipsa fera praeda est Draconi, quem fulumine tangi, & coelesti igne vides conflagrare. Ita inenarrabili dei judicio aut humanitus, aut divinitus, impietas omnis castigatur, & quod imprimis mierere, impius impium castigat : superiorem legibus, Deus : Quamobrem maneamus sub Cruce Christi, Christiani : ne in invia illabamur, incidamus in feras.

 

2. Lucifugae sunt noctua, bubo & rana. sunt & ferae quae viribus non ita, ut solertiae fidunt, quarum unam caput hic exerentem puta. In scenam introducunt hos ; qui inveta fruge, ad glandem relabuntur : & a luce, qui est Christus, Crucis imagine territi, in antiquam vitiorum sylvam abeunt, atque Mundicaligine delectantur. 

 

]V. Hierographia gemina.

 

1.      Basiliscus, quem fama est, inter Serpentes, virulentia regnare : nemo enim vidit, si visu neeat. Et si quod sceloton, nec affirmare ausim nec negare. Hic, inquam, Basiliscus Princeps inferorum est : quem Princeps universi Christus domuit, unde hic catena vinctus.

 

2.      Draco custodiens aures mala, ut imsomnis excubat ; sic nobis credita a deo dona diligenter servanda sunt.

 

]W. Hierographia gemina.

 

Informes Manium formae : duae hic sculptae sunt.

1.      Simiae, immundi animalis, qua capitur Genis Luxuriae.

 

2.      Et vulpis, quae exprimit Genium Homieidii. Veterator enim & fraudulenter moliens hostilia, Cacodaemon est. Quod autem vinctos tantos hostes cernimus ; cum Principe tenebrarum subactos intelligimus, ne acumen dentium aut contemnamus, aut expavescamus.

 

HIEROGRAPHIA PONTIFICVM ROMANORVM SIMPLEX.

 

COLUMBA suo lumine refulgens, S. Spiritum demonstrat, qui a Patre & Filio procedens, non unam modo Hypostasewn convincit, sed & concordiam in Ecclesia statuit.

 

U. Hierographia simplex.

 

Mons coronatus, ventorum elidens tempestatem, & locum adversus injuriam, tenes, innocentio Z. Romana Hierarchia est.

 

W. Hierographia simplex.

 

Serpens circum scapum, lubrico loco, serpens, prudentia Gregorii ]U. est, omnia in schismate, ad concordiam rimantis. Concilium enim ea de re habuit pisis : & constantiae in ordinem redacti, ordinem servantis. Vides enim ut de summo fastigio solerter se dimittit, tenax sui.

 

X. Hierographia simplex.

 

Calicem christi, Evangelium Christi astruit, quod Alexander X. libro subjecto dicere videtur.

 

Y. Hierographia simplex.

 

Vas in honorem, aut honoris vas, Deo acceptum Mystae olim pronunciarunt.

 

Z. Hierographia simplex.

 

EN tibi repraesentat Hieroglypton, eventa magis rerum humanarum, quam successus. Eodem enim incendio abeunt in favillas, Tiarae Pontificum, Coronae Caesarum, Diademata Regum, Tutuli Antistitum, Insignia Principum. Et quib. haec omnia comparantur, aut consservantur, atma. Imo qui haec omnia continet, ipse rerum orbis. Et concinitSymbolum Hieroglyphico, ut legis : intelligisn. si legis. Sic plana planities rerum.

 

U]. Hierographia simplex.

 

Justitiae exemplar est Trutina satis manifestum : & Symbolum longe manifestius. Ut executione magis sit opus, quam interpretatione.

 

\. Hierographia simplex.

 

Antitheta hoc placent, quod hoc sint. Quod Symbolum enarretur ipso Hieroglypto ; novi quid, at nihil alieni a vero est. Quis n.tam caecus, qui non cernat jactari fluctibus navigia? Quorum spes no est desperata? Et Tilea, non modo subvecta clivo, verum etiam ex cespite peripheria, ut vides, circumsepta, spem firmat. Nam ut a nostro genere circumsidetur ; ita, ut Plinius tradit, a nullo brutorum animantium appetitur.

 

]. Hierographia simplex.

 

Quadrata Crux est, & tajecta vicissim, Palmis : coronata vero quandrantali. Haec fidei nostrae victoriam, quam aeterna & vera pax excipit, asserunt : ut Symbolum taceat. Nam Crux quatuor orbis plagas obtinet : & pacem quaq ; versum offert.

 

]T. Hierographia simplex.

 

Hanc Crucis figuram Christiani melius norunt : ut qua Christus pependit quid tiara honoratur ; Hoc Symbolum explicat. Nam si pontifex servit rCuci ; quid non faciemus nos! qui aut unum caput Ecclesiae agnoscimus : aut corpus uniforme non agnoscimus.

 

]U. Hierographia simplex.

 

Auctor & Symbolum, & Hieroglypton, manifestum facit. Est enim Aeneas Sylvius, qui praeter spem, ad summu Hierarchiae fastigium, licetvirtute ascendit. Sed & Aaronis virga pullulavit : ad quam in re seria allusit.

 

]V. Hierographia simplex.

 

Vtrumq ; hoc clarum. Ex tenebris enim auctor in lucem refulsit.

 

]W. Hierographia simplex.

 

Non hic ulla difficultas : Ponte.n. tiberim stratum vides.

 

]X. Hierographia simplex.

 

Hesiodus,loco impedito, pluribus verbis colloocat virtutem. A verbis ad icona. Olea & Palma Virtutis praemia sunt.

 

]Y. Hierographia simplex.

 

Qui Religionis causa peregrinantur ; in montes ascendunt, in valles descendunt : Flumina trajiciunt : Rivos trant : Sulcant maria. Devia, invia, non viam modo permeant : Deflectunt in semitas. Non semper tenet regiam. Quid religionis antistites facere opottet! In hoc exilii loco? Hoc enim vult auctor Pontitex : Cum tres scipiones, S.Trinitantis auxilium praesenrent.

 

]Z. Hierographia simplex.

 

Eadem manus poenam & proemium offert. In nobis electio est.

 

]U]. Hierographia simplex.

 

Obductumtenebris castellum in scopulo videmus ; sed & videmus coruscantem serena luce Lunam. Quid vult Mysta? Non hic tantum, sed & secundum miseram hanc accaducam, aeternam ac felicem vitam.

 

]\. Hierographia simplex.

 

PRIMO Antica parte, piiam subjectam vides, quam ventosam Plautus vocat, vento enim impletur : pugillatoriam Martialis, quod pugno, veluti nervo, excutiatur armato, & simul subjectum follem. Qua in re si qua obscuritas ; verbis illustratur. Nam ad virtutis exercitium & praemium : animi vigore, & magnitudine opus est.

 

2. Postica, frenum, & id quidem suave : vel quod compressis voluptatibus, vita sit oppido suavis : vel quod potestatee illa Leo ].moderate uteretur.

 

]]. Hierographia simplex.

 

Vei fabricae culmen : vel Belli intestini finem, hac imagine ne quid quam optavit Hadrianus Y. Morte enim praeventus est, & Christiani etiamnum malunt inter se, de gleba terrae : quam Barbaris, deimperio orbis terrrarum contendere : aut, qui solus tantum audet, Imp.RudolphoU. subvenire auxilio.

 

]]T. Hierographia simplex.

 

Trium hieroglypton, idem Symbolum est, liet bis Solem, Sydus semel adducat Auctor : & Soli iterum unam ex septem pilis, gentiliciam objiciat. Ita Clemens Z. integritatem suam voluit, ab injuriis fortunae & hominum vindicare : incendium urbis, ut hic arborum, majori vi, quam humanae tribuens : & invidia, qua flagraret, se esse superiore, in lucida imagine ostendens.

 

]]U. Hierographia simplex.

 

ROMA, cui arae erectae a pagnis, hic in ara crucem manu tollit : hanc esse, cui debeatur, cultus, clare demonstrans, inter Matronas, quarum ferventior pietas, ut quae totae, affectus sunt : & Patres si non hi sunt Prophetae & Apoatoli :illae vero Sibyllae, quarum oracula collegerunt Suidas & Lactantius. Symbolum certe regii Prophetae est a morte vindicantis Christum, qui in crucee mortuus creditur. Sic scilicet Deitas abs Humanitate distinguitur.

 

]]V. Hierographia simplex.

 

Committit Plinius, aut verius Natura delphinum cum Crocodilo, quod ad Symbolum adaptari posset. Ingenio enim & celebritate magis, quam viribus, hunc ille superat. Ita crocodilium armavit, & cute induravit Natura : molli tantum, ac tenui ventre. Hoc non ignorans. Delphin mergit se, & hosti nixo viribus submittens dorsum, cui cultellate inest pinna, in tempore asaurgit : & in alvum, solam, ut dixi, telis expositam insinuat sese : atq ; illa, ventris penetralia, hauritapina. Hoc autem natura ludicrum vult ; ut ad versus potentiorem nitamur prudentia : & tempus atq ; occasionem ne negiligamus Voluit autem Mysta Delphinem, cum Chamoeleonte in arenam adducere, qua ratione non intelligo : Delphinem enim simul ac terram attingit, occidit, hac forsan : quod tarditate Chamoeleontis, celeritatem Delphlini temperandam : & modum tenendum existimet.

 

]]W. Hierographia simplex.

 

Villae Juliae, cujus sciographiam haemus, fons est virgo, id est, virtutis sedes nec delitiae suburbanae, vitiis urbanis inquinatae.

 

]]X. Hierographia simplex.

 

Micans Sydus,& altare fumans, admonent nos suppliciorum, & votorum. Nam quod nos nsotrum thema lateat, aut fallat, tutissimum perfugium est, ad aram Numinis, potentis rerum. Primitiae frugum altare circum, non tam ad intuendum nobis, sed ad imitandum propositaee sunt. AEquum enim nos gratitudinem Deo, a quo omnia habemus,munusculo declarare.

 

]]Y. Hierographia simplex.

 

1.      Symbolum ad Chridti aeternitatem : Icon ad mortalitatem spectat.sic igitur Pont. Max, loqui putatote : Regnum tuum Christe, qui crucem auatulisti & tormenta crucis, amore nostri pertulisti, perpetuum erit, nec ullis seculorum spatiis finietur : licet mors tua, impios perstringat. Temporis enim fuit, quod clepsydra Calvariae notat. Imo mortis aeternae frenum est : quod sequens imago declarat. Ac si quem dubitatio, aut stulta sapientia ventilet ; patent libri mystici : qui annunciarunt, ita consirmarunt regnum Christi, cruce partum.

 

2.      agunus in ara repraesentat Christum, propter innocentiam : & sacrificium Agni Paschalis, typus erat mortis Christi.

 

]]Z. Hierographia simplex.

 

HIC Symboli prioris auctor est Apostol. Prosterioris Propheta. Hierogiypti utriusq ; Pius X.

 

1.      Insignia qui submittit, se submittit Deo. Hoc Pius facit : & intignis spei assertor S.Spiritus, spem Pontificis ratam facit.

 

2.      Atq ; haec quidem prioris sunto Posterioris est Navigium, procellis & rempestate agitatum, sed cujus fluctus mitigat,ac sedat : qui coelum & mare, uti condidit, ita regit.

 

]]U]. Hierographia simplex.

 

1.      Prior est fiduciae Servatorem, ut manifestum sit eex libamine & Hostia, si obscurum foret Symbolum. 

 

2.      Posterior, fructum fiduciae, manu repraesentat : german flornens : & claves, tantae dignitatis argumentum.

 

]]\. Hierographia simplex.

 

Gregorius ]V. Portam, quam sanctam vocant, reclusit, & clusit. Quo anno patet. Symbolum vero, optantis est, sanctum limen subire, sanctos & insontes.

 

]]]. Hierographia simplex.

 

Xystus X. vindex scelerum, & assertor jjustitiae, in monte tertio ( de monte vocabatur ) ut eminentiori & magis conspicuo, gladium in acumen, quod crux tenet : fixus enim cruci Christus, est norma Patris : per libram, aequa bilance, id est, aequalem justi canonem, Cornucopiae : ex altero ramum oleae producens. Quod justam gubernatione personarum, pax pacem, rerum copia, & ubertas consequatur. Quam temporis sui felicitatem, symbolo, ut legere est, expressit.

 

]]]T. Hierographia simplex.

 

AERario insidens Leo, cum stella, suprta collem inter duos assurgentem, Pontificis curam de Rep. cujus nevrvus est, censore olim non solo Demosthene, res numaria, in plano, licet sublimem locat.

 

]]]U. Hierographia simplex.

 

Globus terrestris, si terrigenis omnibus, gratus est, nec affirmare ausim : multi enim queruntur, nec negare : nemo enim coelestem quaerit Confugiunt nonnulli ad mortem, veluti adportum, non mundi odio, sed fortunae suae. Plures coelum cantillant ; sed quod excedere cogntur terra. Quod unus vir, probari se omnibus existimet ; extremae, dementiae est. Nam qui fuit, delitiae oribis terrarum falso ; lacrymae ludaeorum vere.

 

]]]V. Hierographia simplex.

 

Hic optat, Mannaperplui Robur gentilicium. Imo Hesiodus non gentilicium Insigne, at satam aut natam forte quercum, si recte vidit Theophrastus, manare sublucanoillo liquore vult. Na Matthiolo felicius corescere videtur in fici, frxini, Orneglossi frondib. Certe si in Amygdalae, Persicae Quaercus folia deciderit, mellis more defluit. Nec suam modo familiam, quam ex robore aequum est agnoscere ; sed Italiam totam : quam non solum fecundae, verum etiam jucundae arbores cohonestant. Nonno.n. Poetae, Manna nostrum est YYY & liquor ille dulcioraunt salubrior melle, coalescit grumosus, cum in frondibus arborum variarum, tum in herbis & lapidibus, ipsoq ; solo. In tanta beningnitate Naturae ; bene praeterItaliam, Ecclesiam, quae Italiae finibus non continetur, sed vix terminis terrarum oribus, complexus est votis. Quod piis, probo. Quod a Jove, nescio an omnibus probarim. Nam licet Juppiter sit juvans pater ; religo olim fuit, figura Jovis exhibere Deum. Jam Melle Jupiter pluit, Rusticorum fuit, Galeno teste, non Principum de Manna Italiae, proverbrum. Hoc addo, ne quis nesciat ex Orienteadvehi, idem re, nominibus distinctum Hoc Manna, illud Tereniabin Arabes vocitant. Quod autem ego vota Mystaelatius interpretor, mentem ipsius, non meam rimor. Est enim Pont. Max.pro Re, non privata, sed publica Deo vota nuncupare.

 

]]]W. Hierographia duplex.

 

Petri Lembus, jam olim Ecclesiam refert, quae licet, jactetur aearumnis, ut procellis ille ; Gubernatore CHRISTO, semper liberatur & vindicatur ab injuriis.

 

]]]X. Hierographia duplex.

 

1.      Prior tibi Ensem & Pedum, forma decussi, Harmonice conjungit, quod Ser. Tullii Regis est : qui Numam & Romulum simul aemulatus est, ne, ut sub illo, dissolverentur : aut, ut sub hoc, efferarentur animi civium. Nihil igitur omittit, qui Servium in regno imitatur ; sed rectam civitatis gubernandae normam tenet.

 

2.      Posterior, priotis confirmatio est. nam ut scopulum, nequidquam verberant marini fluctus ; ita suis librata ponderibus stat, & semper stabit justa rerum gubernatio : hostibus formidini, ciuibus quieti, sociis praesidio.

 

T. HIEROGRAPHIA SIMPLEX VTI SEQVENTES CAESARUM.

 

QUEMADMODUM Poenis, Romani populi legatus.eodem sinu pacem & bellum offert ; ita Imp. Romanorum Rodolphus T. Caesar, eadem manu hostibus & dubie fidei sociis, ut animadvertis ex sparo & ramo olivae.

 

U. Hierographia simplex.

 

Adolfus ab augsuto sumsit : Augustus ab Euripide, verba duo natura inter se opposita, & arte decenter coalita. Haec loquuntur, tantum vocem non edunt, anchora, quam moliri operosum est : & Delphin, quo nihil expeditius. Praecipitare negocium , est id perdere. Si aliis rebus mutare consilum & rationes licet, In bello, poenitentiae non est locus, ut hoc non ad voluptatem pictum, sed ad necessitatem praeceptum in telligas.

 

W. Hierographia simplex.

 

Haec cunctationi opposita est : telum enim volatile Albertus T. manu tollit, tantum non vibrat : & increpans in negocio praegnanti, tardiatem, Tolle moras inquit, ex Lucano forte : Recte, imo Regie. Nam Alexander magnus, interrogatus, quid tantas res ea aetate gessisset? Nihil disserens, ait : caeesar nil minor, celeritate saepius, quam vi vicit. Eiusmodi Principes, cum habemus, non est quod alios de Rep. gerenda consulamus. Erudiunt enim ipsi nos. tantum abest, ut alienis, vel rudimentis, vel preceptisindigeant. Hic cerre imperator, duobus verbis summam belli gerundi complexus est. tanti est cum in omnibus rebus, tum bellicis praecipue non feriari.

 

W. Hierographia simplex.

 

Fide parentium, puta : consilio autem imperantis, Resp. sirmantur. Atq ; haec quidem, caduceo coronato vult Hierographus. Nam Mercurius virga inter angues forte dimicantes inserta, pugnam diermit : qui parte media, sui voluminis, nodo, quem Herculem dicunt, inter se vinciuntur : & ab hoc reflexi, dum in oscula coeunt, circum deseribunt. Sic scilicet judicio Magisatratus, contro versiae inter cives dirimuntur : & eiusdem consilio bella cum hostibus finiuntur. Manus vero inter se devinctae, non tantum volunt fortasse fidem civium ; sed mutuam benevolentiam civium & magistratus : jurat in leges, & injuratus legibus Divinis tenetur : naturalibus obstringitur.

 

X. Hierographia duplex.

 

1.      Aquila est orbi hiulco insidens ita ; ut unguibus hiatum cohibear. Cum Ieroglypto concordat Symbolum ex eo natum : quod sibi de competitore vicoriam promitteret.

 

2.      Et hic Aquila Solem sontra tuens, audaciam eiusdem, contra rivalem, cujus familia Sole clarior, declarat. Symbolum simile, quo jam se non tantum adversario opponit ; sed & cum Deo parum modeste ponit. Est qudem Aquila Jovi sacra, ut ad fabulas rem revolvamus : & a Mario, ut in historia, sola legionib. est, Plinio teste, consecrata. Sed absit mihi omnis cum Deo comparatio, Inqua enim est, ne dicam, stolida & vesna.

 

Y. Hierographia gemina.

 

Hic femore tenus, Statua in basi stat : istic integra. Pugilis forte. Utriusque idem Symbolum : haud dubie, quod ut fundamentum, est aedificii firmamentum ; ita consilium Regis, sit fundamentum regni, ut, vulgo homies, alia in Principe observent : quemadmodum domus parerga potius, quam domum. Demosthenes profecto, cum alii alia laudarent in Philippo Rege Macedoniae, vituperare illas laudes & regias quaerere. Quae illae ; inquies : se regere, uti opinor, & Remp gerere.

 

Z. Hierographia simplex.

 

Lynx est acuto visu, maculoso tergore. Audaciae simulacrum Sigismundus vult. Timidam tamen Horatius appellat. Olaus magnus ab ignavia tuetur : cui de animali patriae, scribentidebemus assentiri, praesertim si etiam cum cervis bellum gerit, ut credit Gesnerus, Cervi enim in Suecian on sunt. Certe, quae praevidemus, minus timemus, ut illa perspicacia, feram omnia contemnentem facit.

 

U. Hierographia simplex.

 

Vencslaus, si caetera, infra Majestatem Imperatoriam ; joc supra multos Regum & Caesarum : quod, cui reluctari non poterat, cesserit fortunae, nec in fratrem quid quam gravius statuerit, quem fortuna dedit aliquando in poteststem. Hoc vult cum Navi 6 mari agitata : tum sententia medius fidius gravi.

 

\. Hierographia simplex.

 

Orbem Coronatum decenter vides. An gnomen probes, nescio. Quemadmodum enim non eodem omnes palato sunt, cum hos acria, illos dulcia capiant ; sic nec ingenio Ulysses tectus : Ajax nudus. Illi probaris facile : huic minine. Plures fortasse sunt Ulysses, quam Ajaces. Et vere simulare, citra injuriam, semper enim haec absit, ad rem, si cujus magistratusfacit. Nam soles mater,liberos infantes prudenter decipit ; quos perderet, omnianundando. In populo autem quot sunt infantes? Non quaero, aetatene? sed vanitate?

 

]. Hierographia simplex.

 

Danaem Juppiter aureo imbre perfudit, & compressit. Hac fabula, & non fabulosa sententia, conjunx Sigismundi Barbara, pudicitiam venelem censet, liberalior tamen pudoris sui.

 

]T. Hierographia duplex.

 

Imo pene eadem . nam idem signum, idem Symbolum. Hoc differens, quod hic celitus detur : istic a signifero exceptum, nec ab eo solo gestentur : habebat enim signifer laborissocium. Et sunt eaedem uspides hastaru utrinque in utraq ; facie Numisismatis. Signum, inqua militare, quod a Persis ( nam aqnam Xenophon notat in expeditione Cyri ) per Macedonas Imperii successores, ad Romanos transiit. Qui autem socio praereptum vult ; in hostes videtur missurus, quod dubiis in rebus ad concitandos militum animos, factum legimus frequenter. Atq ; haec sub aoculos cadunt. Quod autem coelitus datur ; a Deo pendere victoriam Imperator ostendit. Ita videor Hieroglypta intelligere. Quod autem victoriam fugam nesciat,non scio, quid Albertus U. Velit. Nam ipse in apparatu belli Turcici, in agro Strigoniensi mortuus est : & fortuna in bello saepe mutat vices ; ut propior victo sit saepius, qui tandem vicit. Dicitur Graecis YYY & quidem YYY a non cedendo, sed quam Homerus, mutantemsubinde vices, verius nominat : Virgilius alternam. Boni igitur omnis potius, quam veri YYY nominis causa, dictum quod scriptumlegis, puto.

 

]U. Hierographia simplex.

 

Leges & arma in promptu habes, illae regunt, haec tuentur imperium. A Justiniano habet Imp. Fridericius, ut sine quibus Imperatores, non modo Imperium, sed ne nomen quidem tueri poslunt.

 

]V. Hierographia simplex.

 

Consociatio est, quam compaginem vocant. Sed Imperattix de Analogia loquitur, quae est proportio. Dividitur autem in Arithmeticam, Geometricam, & Musicam. Quam omnem Timaeus Platonis, in mundi fabrica observat. Bodinus in Rep.primus, ut videri vult. Duas certe priores species notant Plato & Aristoteles in Rep. sed Poetae harmoniam Cadmo ante desponderunt, Et illi concentum ex Arithmetica & Geometrica proportione, suaviorem quavis vocum harmonia cognoverunt. Est autem rerum proportio, in natura, ni esset illa ; haec non seest. Nunc concors ista rerum discordia, naturam ut statuit, ita servat. Est Rep ut studia pacis, qua Palma significat. Haec enim coronam, quam laeva tenet, retinent : & ut domi pacem praaestant ; ita foris victoria pariunt.

 

]W. Hierographia simplex.

 

Sex radiis Mystae rotam vitae humanae fulciunt : propter totidem vices. Quam aspidem acumine gemino per internodia dirimunt ; hujus vitam laboriosam volunt. Volvitur aute haec rota sub mundo, qui mundi Principem notat, cujus vox quoq ; exauditur : per tot discriminaterum. Quot vero? Quot acini sunt Punici mali. Sed &, ut hoc duri corticis est & insuauis ; ita acini grati : nuclei medici. Ad rem accommodate. Nam dulcissima est, recte factorum recordatio.

 

]Y. Hierographia duplex.

 

Primo, Imp Maximiloanus primus, priorem uxorem duxit, Mariam Caroli audacis, ultimi Burgundiae Ducis filiam, ex qua sustulit generosam sobolem utriusq ; sex us. Hoc significare vult aquila. Ac quod haec pullos suos, qui Solem contra tueri nequeunt, nido, ut degeneres expellat ; prolem suam omnem generosam, ut erat, asserit. Hincillud Symbolum. Sed & in eo vincit Aquilam : quod haec tantum tria ova pariat : & aedio alendi, exclusum, ex pullis, unum exturbet. Quippe eo ipsis tempore ciubum negavit natura, ut scribit Plinius de quadam Aquilarum specie : ne internetione, reliqua animantia, delerent.

 

2. Posteriorem duxit Blancam, Ducis Insubriae si liam, majori spe, quam re Licet Junnonem Poeta appellet, quod nescio cui Jovi, apud Paganos, non licuitimpune. Hic junonia est avis ; ut istic Iovis in Palma, non illa frugifera, si tamen altera non est laurus. Species referre arboris non est opere pretium : & sine opera nostra, pretium est apud Plinium, ac nescio, an apud Theophrastum quoq ; . Hoc scio Aquilam in rupibus nidificare, & arboribus. In palma laurove collocare licuit Imperatori : debuit sculptor in faecunda. Multo minus Buxo, quod semper vernet,Belgae palmam nuncupant.

 

]Z. Hierographia duplex.

 

Columnae utrinq ; sunt binae. Inter posteriores Aquila alis utramq ; contingens. Coronatae utrobiq ; . Herculis appellant, sive montes Calpen & Abylon : siveaereas vere columnas, quod ulteriora, omnia esse mare, creditum sit vulgo. Nam Platonis in Timaeo, alia longe sententia est : & ultera esse, si non continentem, insulas, Sertorius apud Plutarchum ostendit. Columbas avo materno Caroli X. Imp.orbem novum aperit. Calorus plura detexit, atque occupavit. Unde Symbolum, ex Pindaro sumtum : plus ultra, utriusq; Hierogliptiidem. Nam & in Hieroglyptis hoc tantum discriminis est : quod uno utitur, ut Rex : altero ut Imperator.

 

][. Hierographia gemina

 

1.      zodiacus est, & in Circulo suo Sol. sed nondum in auge : sic enim Alfonsus Apgaeum vocat, Graece tamen : fulgorem quippe significat usu populari : in arte vero maximum recessum Solis a terra, qui est circa quartum circa quartum fere gradum Cancri. Quid vult Imperator tam erudito Symbolo & Hieroglypto? Plura sperare ex quo nodum omnia detexerat : & magna licet, animi sui magnitudine duceret inferiora.

 

2.      Spes prisci honoris, & restituendi Imperii suscitata est, ex capta Urbe, quam Tyberis secat. Hic enim ille est, qui inter populeas frondes, tam largo utre, rivum profundit, oblata fortassis ab aliquo assentatorum majori animo contemsit Imperium urbis : quam sui urbem ceperunt.

 

]\. Hierographia gemina.

 

PRIMO Carolininorum dixi, non Caroli Numisma prius. Et hoc aerariorum Bruxellensium est, ut ex inseriptione constat. Calculus ex Pyxide ratiocinar orum. Est autem in hac facie, aquila, pede altero Basiliscum calcans : altero anguem tenens. Aquila Imperatorem signat : Basiliscus & anguis, Imperatoris hostes, bello jam subactos : ut quos in manu, in potestare habeat.

2. Laurea cum ipsis baccis corona, victoriae utilis index est : vinsta perpetuitatem & pacem secutam indicat. Pacato igitur hostico, jure oblata est Carolo.

 

]]. Hierographia simplex.

 

Imp. Carolus, elocans filiam Mariam, Maximiliano Imperatopi, locavit sub manu dei. Hinc ille manus : & duo MM (initiales litterae Sponsi & Sponsae ) fidi amoris ergo, inter se conjunctae.

 

]]T. Hierographia simplex.

 

Charites sunt, quarum aversa rosas utraq tenet, pro flore aetatis : dextra Myrtum propter venustatem : laeva glandem, foecunditatis ergo, aut moderationis in tanta fortuna. Urna perpetuo fluens, stirpem generis promittit : corona regnum. Genii sociare se Deabus gestinunt, quod augustiora sunt, quam humana, quae Princioibus bona pbtingunt. Quod non tantum amore sed judicio, in sua conjuge imperator amplexus, ante Charites ponit. Nec divinatio sagacissimum Principem fefellit. Nepos enim rerum potitur : & filius hereditario matris regno crevit.

 

]]U. Hierographia gemina.

 

1.      biceps Aquila imaginem Crucifixi gestans Ferdinandum Imperatorem proponit, omnia sua cum Imperio, committentem Deo.

 

2.      Danubis ex germania per mediam Hungariam means, vatiis ostiis se in Pontum Euxinum exonerat. Eo signatus est Numus, quo tempore res Imperatoris erant in Hungaria secundae, recepta ex pacto Transylvania.

 

]]V. Hierographia gemina.

 

VTrap; habet Sphaeram, cum insignibus gentiliciis. Prior super positam : posterior infra Aquilam, ut hic basia, istic fastigium. Vtraq; ductas a centro lineas ad circumferentiam. Aut me omnia fallunt : aut bonus Imperatoe undiq; spirat Deum : & sperat coelum. Atq; ei fuisse propositum, Symbolum clamat : Christo duce,

 

]]W. Hierographia simplex.

 

Connexae dextera, altera est Imper. Ferdinandi : altera Annae, Reginae Hungariae, Filiae Vlandislai. Omen connubii. quod perpetuum, & stabile, expetit Symbolumf. Rosa, cum venustate, suavitatem praetendit.

 

]]X. Hierographia simplex.

 

M. cum Caesareo diademate, est Imp. Maximiliuanus U. mundus vero, quidquid in mundo est. sceptrum autem jus : ensis arama, quibus jus vindicadum est. quod quia dissicile, Domino orbis, rem permittit.

 

]]Y. Hierographia gemina.

 

1.      Prioris Symbolum est Graecum In tempore utrumq;, id est, nunc placabilitate, nunc severitate opus est, ad retinendam Imperii Majestatem, quemadmodum Aquila biceps, si loqui posset, simul loqueretur. Sed vocalis est palma, Praemii simulacrum : & fulmen, irati Jovis argumentem.

 

2.      Posterioris latinum, comminuam, vel extinguam, puta semiplenam Turcarum Lunulam. Hoc enim Aquila, id est, Imperator a christo optat ; cuius Cruce insignivit fastigium Coronae.

 

]]Z. Hierographia duplex.

 

Primo. Sic aliena, qui in vadit, quod huic, sub Equite, strato eveniat. Non vana imprecatio Imp. Maximiliani Regis Poloniae designati. Nam Stephanus non fuit longaevus, & agnati, suos quisq; patitur Manes.

 

2. Victrix corona per Mundum & Diadema transiens Domino & Archiecto Mundi. Regnum & Imperium refert acceptum : aut vero dignus ea corona Maximilianus, cuis Littera capitalis, medium obtinet. Nam ex Mundo, Imperii insigni, arcus exit : cuius cornua ad peripheriam Numismatis, quae hic extima coeli superficies est, tendunt ; quod non alius sit potentatis regiae tutor, quam datoe, Deus,

 

]]U]. Hierographia duplex.

 

1.      Simplex utriusq; & idem Symbolum, nec non pium Nam de sua diffidit prudentiae : & providentiae fidit divinae. Igitur Aquila, nunc insidens Mundo cancellato, ( quod judicium est difficultatis regnandi ) mordicus Anguem tenes, nihil aliud vult, quam Imperatorem, omnia & praeterita, & praesentia & futura, Deo permittere. Haec scilicet angnis licet hic non in spiram actus, notat.

 

2.      Aquila insidens globo terrestri, aetate, ut apparet gravis, exhibet Imperatorem, mole rerum gravem, nec leven aetate, in Deo, conditore huius Machinae, totum acquiesere. Tenia autem circumfusa sine notis, sotat Imperatoris, & non cuivis nota consilia.

 

]]\. Hierographia gemina.

 

1.      coenotaphium est haec Pyramis : nihil enim simile est Pragae in monumento. Ad imitaitonem veterum AEgypti Regum : quos etiam aemulata est Roma, in tumulando Caesare. Luna infastigio deficiens, mortem designat, id est, animae migrationem e corpore. Nam in scapo, AEternitas animae impressa, dicam, an expressa est, pie a Christianis. Et Cyrus hanc viam ingressurus, graviter apud Xenophontem, de immortalitate animae disserit.

 

2.      Romani Principes suos referebant in numerum Deorum. Pyra cremabatur corpus, in culumine Aquila erat retinaculis dextre vincta. His adustis Aquila, altum cita tenebat ut pluribus, Herodianus. Et haec credabatur, animam Principis, in coelum vehere. Explosa superstitio est. Hic tamen Aquila, pro Imperarore, verba facit, ut quivis ex Symbolo intelligit. Nam insignia Imperii, & signa belli, humi posita, aperte clamant, depositam esse rerum humanarum curam, quae nihil ad divinas.

 

]]]. Hierographia gemina.

 

Primo. Quae sinistra est, ad dextram converto. Nam M. id est, Mariae, (quod prima littera nominis sit ) sola spes erat. M. id est, Maximilianus : in marito enim fida conjunx acuiescit.

 

2. Posterior ergo re, quae prior est ordine. Sed nec a proximo Numismate aliena est, vides enim inter frondes, frutices, pyra, id est, Pyramides, abslato enim in acutum, quo pacto flamma desinunt. Vides, inquam in corolla, quae cingit meditationes Imperatricis, & hac notat sobolem felicem : cujus, propter aetatem, tota spes erat, in frondibus, id est, in spe. Interiora sunt angustiora. Tres Coronae in medio positae, media Imperatoria : dextra, Castiliae : laeva Argoniae designant abjectum omnem fastum. Subjecta corona spinea, quam quinq; vulnerum Christi capitalium stigmata, distingunt, positam indicanr. Atq; illa superne fulgens spes ex Iride emicat. Corona clarum bravium, & certaminis praemium est. quod etiam Poetae voluerunt Hesiodus & Horatius. Ariadnae Bacchus dedit : & ea mortua, ut virttutis memoria non moritur, retulit in coelum. Sidus est, suora humerum Arctophylacis. Oritur, cum Scorpione, Nonis Octob : occidit, exoriente Cancro & Luna. Habet stellas nove ordine, & in orbe. Si pictor subtraxit, ignoscendum est : si Mysta, cognoscendum est, octo species beatitatis designari. Sed & sunt qui octo tantum stellas numerent.

 

]]]T. Ad superius Numisma te mecum converte duplex est.

 

semper sectus sum ordinem. Hic non execedo, sed in ordinem cedo, finem vitae, & infinitam vitam Imp. Maximiliani U. Caesaris.

1.      Duo Hirici nitentes in contraria significant, ille immortalitatemanimae : hic mortalitatem corporis : Mystica interpretatione recepta ante.

 

2.      Symbolum prius non exposui : positum enim est in luce. In hoc nihil obscuri. Et si quid esset obscurum ; id manifestum fit, ex Anno & Consule, id est, inscriptione interioris circuli : scribitur enim quo anno ex hac vita misera & momentanea, in illam felicem beatamq; migrarit Imperator. Caeterum larus cum baccis, immortalitatem parti,& immortalem gloriam liberis in hac etiam vita promittit. Certe & fascia, qua devincitur, regiam, si non potestatem singulis : dignitatem omnibus.

 

]]]U. Hierographia duplex.

 

1.      Calculi in abaco sex ( septimus enim parti divinitus obtigerat, ne miremur subsultare ) concordiam sussragiorum expimunt : tot enim reliqui sunt,secundum Regem Bohemiae, Principes in Imperio viri.

 

2.      Semper parco laborimeo, & tuo lector, scilicet, Hoc est,quod Symbolum prius, praeterii silentio. Et hoc quid habet dissiculantis? Aquila jam tum meditabatur bellum in Turcas. Hinc illud telum, quod unguibus librat.

 

]]]V. Hierographia gemina.

 

Primo. Rursus Aqilla volatile telum tenet, vibranti similis, sedens in fafscia, cuis Symbolum est : Adsit. Supple, inquit de Schola aliquis : Dominus. Mysta sigulas etiam litteras ponderat, ut in nomine Adam Peda securus Graecos. A. Adjuvante. D. Domino. S. Superabo. i. Inperatorem. T. Turcarum. Ego piis votis applaudam : Quod faxit Deus praepotens, & immortalis. Versibus id variis expositum Seco Bervitio jam Pelsenae imposui, ad Sac. Caes. Maj. Hoc sum brevior.

 

]]]W. Hierographia gemina..

 

1.      Mundulo, Imperii orbis terrarum infigne est : scepturm tuendi : ensis defendendi : utriq; laurus, gloriae paris bello & pace, inter inudum & coronam R.rodolphi Princeps littera. Haec poterant esse occulta. Quid apertius pia sententia? A Domino pendere Regna & Imperia.

 

2.      Aquila tota in Deum versa, quem hic Sol ostendit, significat Imperatorem, pro salute publica, Deo vota nuncupare.

 

]]]X. Hierographia duplex.

 

1.      Duae Coronae, haec major, & quae minorem cum nomine Rodolphi U. Caesaris Augusti ambit : illa minor, quod mulutitudinis, optantis pacem : illa minor, quod Caesaris cum sagacioribus, qui senper numero pauci sunt, sperantis victoriam.

 

2.      Sic itur ad astra, Qua, quaeris,via? Virtute & constantia, Deiq; inprimis, netollamur inani virium aut rerum fiducia, incomparabili auxilio,

 

]]]Y. Hierographia gemina.

 

Primo. En Caesaris sydus oppositum, semilunae Turearum. Ita Deo placuit, horum immanitatem, illius humanitati opponere.

 

2. En contra monstrum, Parma constantiae, & gladius vindictae, Monstrum Chimaera est, quam Bellerophon bell vict, tricorpor, ut Homerus describit. Charistius interpretat ut tres unis virtute populos superatos esse. Et Caesarem divinitus concitari, adversus Turcam monstrosum hostem : quod enim hoc Imperii genus? a parricidio auspicari? nullis terminare legibus? sola niti libidine? indicat Symbolum, ex Poeta sumtum : tu ne cede malis, sed contra audentior ito. Jam triceps est, quod in Europa, Asia & africa tyrannidem extendit.

 

]]]Z. Hierographia gemina.

 

1.      aquila biceps, in rupe sedens, Imperatorem in fatigio exhibet ; & dum altero capite Solem suspicit, altero serpentes circa rupem reptantes despicit ; bona ipe implet, divini auxilii, contra humanam cum vim, tum dolum. Atque haec duo sunt, quae contra duo capita erigat Imperator, necesse est. Quae illa capita? Potentia & Prudentia, mente in Deo non sole, at solo fixa.

 

2.      Deo Opt. Max. Imperator proteiajpie desert. Deuteria capiis, modeste Nihil enim sibi servat : cui secundum Deum laurus, quae peripheria huius Numismatis est, merito debetur.

 

]]][. Hierographia gemina.

 

Thema suum Caesar Rodolphus utraq; facie exprimit, cum diversis, sed notis Symbolis. Et ante, ut apud Tranquillum est, eodem signo signavit nummun Augustus Caesar. Felix huic fulsit : illi felicius fulgeat, Deum, qui astra ut condidit, moderatur, rogo.

 

]]]\. Hierographia duplex.

 

Primo. Quid magis, inquit Justitia, ad Deum provocans, aut diutius praestolaris? nec subvenis mihi, cui tamen Imperium rerum humanarum tradidisti? cum terra & mari oppugner? Fuit enim tempus, quo terra mariq; rem geret Turca, hoc etiam bello.

2. Jam, Adsit, interprtati sumus antea. Hic boni omnis caussa, bene repetitur : Divinum enim adsit auxilium, ubi humanum deficit nos, necesle est.

 

T. HIEROGRAPHIA MAHOMETANORVM SIMPLEX.

 

SAladini, qui regnum nostrum Hierosolymis delevit, exuvias, vel suparum, vel sagulum vides. Moriens enim circumferri jussit, ne quis rerum successu insolesceret, dignus qui pro nobis staret : aut qui in Repub. nostra renasceretur.

 

U. Hierographia simplex.

 

Hoc teste vistoriae Barbarus, persidiae nos arugit. Erant enim ea tempestate, qui fidem Barbaris datam violari posse, malitiosa juris interpretatione, censerent.

 

V. Hierographia simplex.

 

In cremento Lunae, incrementu Imperii signat. Sed & decrescit Luna ; deleaturq; tyrannis illa opto. Suppliciis muliebribus non debellatur bellum. Quid igitur Caesari opem non fertis, oviri? o Christiani? Sed & Deus in vota vocandus est : sine cuius ope, nostra habentrma.

 

W. Hierographia simplex.

 

Quatuor candelabria, jam ante me interpretantur alii, totidem orbis plagas : & inscribunt Turcica lingua, Alla vere, id est. deus dabit, ut religio Mahometana, reliquas orbis partes comprehendat. Quod non sinat Christus lux mundi. Certe aestusbst tum temporis ut hic lucerna una, Nunc incendium, partim discordia, proh nefas o Christiani vos appello. Et quod caeterorum opem nequidquam plorem, vestram imploro Germani.

 

HIEROGRAPHIA REGVM CHRISTIANORUM.

 

Primum Hispania simplex.

 

PRIMa, est Ferdinandi V. Regis, ut vides, qui Mauris in Betica conclusis, visus est sibi, non in Hispania tantum, polliceri Imperium ; sed Gubernatore Deo, clavum oribus terrarum.

 

U. Hierographia simplex.

 

Alfonsi haec est litterati Regis. Pelicani AElianus. Stroges nos antea. Celebris alias vulgo est. vult intelligi, se devovisse vitam suam Religioni & Reip.

 

V. Hierographia simplex.

 

Lacessentis & ad duellum provocantis imago & sententia est. ferocis sit in axie militis. Regis non est momento temporis, de summa rerum periciltari.

 

W. Hierographia simplex.

 

Tres volutae sunt, sive, coronae statuarum : ars enim imitatur naturam. Artem docet Vitruvius. Supra has Diadema Regium. Quaeri vult Rex rebus bene gestis honores cum humanos, tum divinos, id est immortales. Nam quod in lemnisco circum lamberet per litteras divisum ; id Ferdinandus quodam die, in aciem educens militem, tusius expressit : Dia de mas valer. Dies, quo virtus magis est illustranda.

 

X. Hierographia simplex.

 

Mustela fumo circumfusa, mori malle dicitur, quam transilire, ne pellem inquinet, & credit Jovius. Gesnerus tamen etiam flumina transilire continuatis sltibus, observatum scribit : nec metuere, ne tingatur. Caeterum Alfonsus Rex, eo spectavit. Nam admonitus, ut in conjuratos animadverteret, quorum Princeps erat unus ex agnatis, regie respndit, malle se mortem oppetere, quam gentilium sanguine, manus insicere.

 

Y. Hierographia simplex.

 

Hic magni fecit Imperium : aut verius imperantem omnibus Deum. Nam & Jovis haec ales est: & Imperii Romani insigne, ut ante dictum. Verba nemo non intelligit. Sub umbra alarum tuarum Christe, quas pro nobis in cruce extendisti.

 

Z. Hierographia simplex.

 

Fortuna dubia & ancipiti, animo & virtute opus. Sic eques equitem sternit.

 

[. Hierographia simplex.

 

Murex tetragona forma a Vegentio describitur, in quamcunq; partem incuberit, gravis existit. Hic coronatur. Nam Regis Arragoniae Petri est : qui Gallos e Sicilia ejecit. Magna de sese opinio.

 

\. Hierographia simplex.

 

Nota est Fabula de cerva aeripede, & cornubus aureis,  quam Hercules fategavit & comprehendit. Hic adjecit alas, & fabulantem facit, Con estas, id est, cum istis, auro & celeritate, ad coelum enitar, si tu Deus faveris, calcatis & superatis, potentiae aemulis, Certe ubi opus est facto, nequidquam consultamus : & auro omnia, hoc anno expugnari auudimus, quod ut luctuosum victo, ita nec pulcrum vistori. Dissidit enim ferro, qui aurum fundit. Profertur oraculum Apollinis, quis Apollo? Factum Alexandri. Sed quod respuit Romana virtus.

 

]. Hierographia simplex.

 

Symbolum luce clarius est : & quid obscuri inserto, ad firmitatem revicto? cujus inapice annulus est, velut arrabo constantis fortunae.

 

]T. Hierographia simplex.

 

Deo sceptrum submittit Rex, ut par est, Regi Regum. Coronae suae orbem terrarum nihil modici promittens sibi, Gubernatore & Adjutore Deo.

 

]U. Hierographia simplex.

 

Hic jam ipse gubernaculum orbis terrae corripuit : & supra orbem in luce, non in tenebris sedet : manu aut victoriae aut ramum praetendens.

 

]V. Hierographia simplex.

 

Manus arnata lanceam tenet. Et quasi nullaum aliud Regis esset officiu ; hoc opus est : inquit Rex Petrus, & opus quidem est, ut Rex regnum defendat armis,sed multo magis legibus, quibus gubernantur : maxime justica, & hac animi assectione : Ne quem violem. Nam justum Magistratum Deus justus tuetur, defendit ac gubernat. Caeteum lancia, unde lanciarii apud Tactium vocabulum Hispanicum Festo est. et hoc telo nostri Proceres saevius in se, ad voluptatem, quam ad necessitatem olim glandiatores concurrunt.

 

]W. Hierographia simplex.

 

Duae anchorae vel propter se, vel propter formam decussim firmae sunt. Hic Rex duorum regnoum opes congerit, & egerit : diademate enim cingitm non male, quod ducem bonum ( hoc enim duae voces Hispanicae sonant ) optat, non impie, magis pie, si non ducem itineris, sed in omni actione ante signanum Deum optaret. Inepte, quod cynosuram intra & non supra collocat.

 

]X. Hierographia simplex.

 

Falconem quis primus domuerit non quaero : turpe enim si primus Caesrum aliquis. Nam aliae sunt artes Imperatoriae. Auqupio nimis esse deditos, quibus Imperium dedit Deus, argumento est Henricus Imperator cognomento, non abs re auceps. Majora cedere mmori, ut falconi, id est, ingenio vim cedo. Et Principis est ingenium exacuere, non minus, imo magis, quam exercere vim. Hac enim belluae nobis praestant : illo nos nobis.

 

]Y. Hierographia simplex.

 

Quercus est, &, ut ait Symbolum, semper eadem. Id est, Regem decet, necad ad versis succumbere, nec prosperis esserri rebus, quod constantia maxime hunc deceat, quo Resp.stat & gubernatur.

 

]Z. Hierographia simplex.

 

Cernis turrim, & quidem figura perfecta, sed infecta est : & frustra laborant, qui custodiunt eam : nisi Dominus dominans custodierit eam. Hoc frtur dixisse Arragonus, regni neapolitani Rex, quando suorum levitari, & Gallorum furori cessit. Nec falso. Nam Carolus [. qui Gallos rexit & duxit,non toto vertenteanno, versis fatis, regnum amisit. Et certe, si absque causa nihil fit ; quid facient secundae causae absq; prima & principe?

 

][. Hierographia simplex.

 

Natura detur, an industria comparetur virtus, quaerit alicubi Plato. Et naturam arte erudiri, ac corrigi, usu coprobatum est. Ferdinandus voluit videri justus natura, non arte, non cultu, non educatione. Fuerit tails beneficio Dei quaeris fuit, major est laus, ab his, quae acquisivimus, quam quae accepimus. Aliter Regi visum est. hinc Adamas passim ex rupe lucens, naturae opera,non artificis.

 

]\. Hierographia simplex.

 

CRystallum Plinius nihil aliud vult esse, quam glaciem, quod locis gelidis nascatur, imo Graecis glacies dicitur YYY. Quidquid est, genuinum hic Rex non factitium de rupe ostentat, eadem, qua prius sententia, de Adamante, ut hisdem verbis sententiam explnat. Mutandae autem imaginis causa, idem sentienti fuit : quod non modo in re gravi, quam refert Adamas ; sed & in re dragili, id est vitrea, semper sibi constet, & quidem indole, non simulatione virtutis.

 

]]. Hierographia simplex.

 

Sydus faustum, Hispanice, faustum ducem appellat. Et hoc est, quod navim ex tempestate in portum revehat. Deus, inquam est, qui Princepes variis fortunae jactatos procellis explicet, & restituat in integrum.

 

]]T. Hierographia simplex.

 

Salamandra sive alitur igne, sive extinguit ignem, ut Plinius tradit, constantiae insicium est pierio. Et huic supra, si non subscribit Rex Arragoniae Joannes, ut legis.

 

]]U. Hierographia simplex.

 

Aves natura armavit. Nos in mutuam perniciem arma cudimus. Non est igitur Aquila, quae sagittis confodit accipitrem ; sed Rex legitimus, cui ut aquilae in aves, in populum imperium obtigit : qui Regulum aliquem, nequidquam rebellantem, vincit tandem, & castigat.

 

]]V. Hierographia simplex, licet duplex.

 

Est enim eadem & scriptura & pictura fere, praeter basim. Atq; ut rem paucis perstringam. Gordianus nod us est, quem Alexander Magnus discidit, non distrinxit, ut apud Q.Curtium est. Fama erat, rerum in Asia potiturum, qui hunc nodum solvisset. Ubi juvenis ille nihil ingenio profecisset ; acinacem expedivit, id est, ad vim contugit. Juvenem Regem, Principes juvenes & senes aemulantur. Tantum enim quisq; tenet, quantum manu tenere, & vi potest defendere. Quod quia majori opera nec eadem semper fit ; basis alia atq; alia : diversas difficultates recludit. Rex Alfonsus profecto, motam de regno Castiliae controversiam, armis dissolvit, increpans aemulum : ascende solum, si pluribus lubet experiri.

 

]]W. Hierographia simplex.

 

BUrgundiae Principem vides, & insignia Burgundiae. Campum etiam, ut sit, interstitio diremtum : ut equitum sit, non equorum certamen. Provocat ad pugnam quem vis, more & audacia Majorum, nec ad duellum, sed bellum magis Laudat.n.hunc ipsum Philippum Erasmus, nec injuria laudat, sed in juventa, ut praecoces fruges ad maturitatem perveniunt, extinctus est.

 

]]X. Hierographia simplex.

 

Hujus uxor, sub imagine Pavonis, omnia vana censet, etiamsi oribi universo imperaret, tanto Principe vinduata.

 

]]Y. Hierographia simplex.

 

Belgae Philippo U. Regi Catholico in auguratione non tantum humanos, verum etiam augustiores tibuerunt honores. Tanti fecere unicum silium Caroli. Inter hos, illud est, quod philippo cum Jove Imperium dividunt, Pagana assentatione.

 

]]Z. Hierographia simplex.

 

Huic conformis est Phoebus, imo Philippus, quem in quadriga Solis, ut ples in omnibus immodica est, collocant : & post exterminare voluerunt.

 

]][. Hierographia simplex.

 

1.      Quernea corona donabatur, qui civem Romanum servasset. Donatus est Philippus, suscepta tutela fidei, qua stat civitas Romana. Insertae Rosae olent pietatem, quae quod inter spinas pullulent, & pedicullo sint spinoso, ostendunt difficultatem patrocinii.

 

2.      Reliquum orbis & delineatur & promittitur : sed Dei solius est dare, ne miremur Regum cecidisse spe : aut assentatores Regis, opinione.

 

]]\. Hierographia simplex.

 

HAEC non est Regis Philippi, sed Belgarum quorundam qui rebus novis studebant. Gueseos appellant, id est, mandicos, a Gothis nomen derivatum Nonnius purat. Fidem Regi tamen se servaturos ad incitas usq; prae se ferebant. Hinc est illa mantica : & circum Gallice scriptum, fideles Regi ad manticam, id est egestatem, & incitas, ut dixi. Dextrae junctae societatem denotant. Ex hac societate natum est sociale bellum, inter Belgas & hispanos, quo etiamnum flagrat Gallia Belgica, nec intacta est Hispania.

 

]]]. Hierographia simplex.

 

Haec Regis Philippi U. est, ut cernis ex diademate & insignibus Burgundiae. Nam ad hanc pertinet titulus. Et plane opposita proximae. Requirit enim in Principibus Belgarum, Majorum fidem, plane, ut Darius, interrogatus, quid maxime optaret, respondit, ( aperiebat tum forte Punicum malum ) tor Zopyros, quot acinos recluderet. Zopyrus autem is erst, qui Babylonem Regi Dario nequidquam diu obsidenti, ausus in se hostilia, & transfugiens ad Babylonios, subegit, ut Herodtus memoriae prodidit. Nituntur hercie fide parentium, proceru inprimis, quos duces, ut pastores grex, multitudo sequitur, imperia Principum.

 

]]]T. Hierographia gemina.

 

1.      Pace Cameraci facta, aut in agro Cameracensi inter Philippum U.Hispaniarum, & Henricum U. Galliarum Reges, hic nummus signatus videtur. Nam ut cum duobus de armento tauris, robore praestantibus, caeteri fere mussant ; ita horum Principum sectam, reliqui Europae Principes sequebantur. Est autem Pax, quae valuas Iani gemini clausit, serto cincta ad festivitatem, cornucopiae id est ubertatem quietis, manu ostendens, sed dextra nequidquam faces moliens : arma enim flammam non concipitunt, quod pacis non diuturnae omen erat. Certe in pace utrobiq; natum est bellum, primum iin Gallia : deinde in Belgio, & furialibus armis praetendebatur religo, Stabat tamen inter Reges pax, donec frater Henrici V. Franciscus, tyrannidem in Belgio appetivit, fratris enim copias simul traxit : non clientes modo.

 

2.      Uni Pellae juveni non sufficit orbis. Pellaeus Alexander Magnus est, a Pella, regia Macedoniaw. Hoc an tortum sit in Philippum Hispanum ab aemulis, quod ad Monarchiam tendaeret : aut datum a suis, quod uni orbis terrae Imperium deberi arbitrarentur, in ambiguo reliquam. Equus effrenis & cursu, fusis jubis concitus, nihil Rege dignum hinnit ; sed esfrenem licentiam, & omnia occupandi libidinem : quae procul fuerunt a Regis moderatione. Nam Gallis & juvenis & senex omnia reddidit, quae belli jure occuparat, consilio magis laudabili, quam utili, Deglobo terrae nihil dico, est enim in conspectu.

 

]]]U. Hierographia gemina.

 

1.      Regum Christianoru concordia, est temporis, quo servatur, felic itas Concordiam signant dexterae.

2.      Forma decussi rami duo, turncatis frondib. lauri, Ducum Bur gundiae sunt. Coronantur quod extincta stirps, renata sit, in familia Austria : quae jam & regio & imperatorio diaaemate refulget, Caeterum laur us, quod semper viret, victoriae dicatur. Scintillae, quas undiq; sparsas vides, micantem ex hac gente, gloriam sonant. Et est ex igniariis laurus, teste Plinio, quae mutuo attitu, ignem fundunt. Quod si adomem spectamus ; felicitatem porten debat, si inter urendum fragraret, ut Tibullus quodam versu indicat, & interpres Homeri Eustatius. imo & Porphytius Philosophyrius. Nugae : semperenim fragrat.

 

]]]V. Hierographia simplex.

 

LVsitana Herois, veluti Sydus resplendens, soli regi Philippo dicata, & desponsa est : qui tim aetate & poetentia, ut illud coeli jubar florebat.

 

]]]W. Hierographia simplex.

 

Regia Angliae Maria, instautare religionem conata, quo tempore, Philippo nupsit, praemium & poenam expedivit. Ita caecis lumen voluit restituere : timidis reliquere quietem,

 

]]]X. Hierographia simplex.

 

Connubio pace firmata, omnia sibi omnes felicia promittebant, quod Gallia, quae hacten us lumini Hispaniae tenebras tenebras offuderat, haud secus, quam Luna caussat Ecclipsim Solis, jamcum hispania colluceret. Est autem insigne Galiae Regum crescens Luna. Caeterum corna tot stellis distincta est, aut debebat esse ; quot regna habet Rex Hispaniarum. Stellae in circulis Lunae & Solis sparsae, Principes & Civitates sunt, alterutrus sectam sequentes.

 

]]]Y. Hierographia simplex.

 

Querneis suspensus ramis & in orbem se gyrans serpens, mordicus enim caudam apprehendit, & alatus est, non ita sub mentem, ut visum venit. Prudentiae tamen satis esse constat, hoc ipso ; quod serpens est : Celeritatis ; qiod alatus : Diuturnitatis ; quod rotundus. Quae omnia cadebant in Philippum, erat enim longaevus, & vel propter hoc, prudens. Ad agendum suppeditabant vires. Habemus Philippum, ubi conjunx? Num vides columbam in trunco arboris? Haec Anna Austria est, quae in orba vinduaq; domo surculum gentilicium insevit. Philippum, inquam, V. qui nunc rerum in Hispania  potitur.

 

]]]Z. Hierographia duplex.

 

1.      Duo sunt globi, alter caelestis, alter terrestris. Hunc partriae conatur subdere : illum Deo. Non enim pro focis tantum, sed & aris pugnavit.

 

2.      Oleae rami serenitatem : fulmen,severitatem notat, ut & alibi dictu est, & temperare haec inter sese, boni Principis est. nam ut poenam delictis ; sic & praemia par est esse virtuti. Caeterum fulmen Vulcanus alatum Jovi fabricat, ut apud Poetas est, ministerio Cyclopum.

 

T. HIEROGRAPHIA SIMPLEX REGVM GALLIAE.

 

CErte tutissimus eras, & nunc es beatissimus Clodovaee,& quivis tecum : qui manus in coelum erigit : & spem in Deo figit.

 

U. Hierographia simplex.

 

Mente immota spectare & expectare rerum vicissitudienes, si mortalium quemq; ; Principes maxime decet. Decet eni sibi ipse imperet ; qui aliis recte imperaturus est. agunt te injuriae hominum & temporum, machinae moltaris instar. Quid tum? Tu tibi consta. Ac ut aquarum cursus convertunt non ev ertunt illam ; sic tibi exercitio non exitio, qui & quae tibi inprimis adversantur.

 

V. Hierographia simplex.

 

Consilio firmatam sibi GAlliam, praepotentis Dei & dicit & ostendit Rex. Licet enim de gladio Corona pendeat ; nequidquam defenditur Regnum : quod a Deo deseritur.

 

W. Hierographia simplex.

 

Et paulus AEmilius, & Crantzius Childericum scribunt fortunae & Regno cessisse, amissa, qua regna stant, parentium benevolentia. Restitutum quoque in regnum side familiarium Primcipis, Guimei. Nam mutatis civium animis ( successoris insolentia, moverat desiderium exulis ) dimidium Symboli ( aureum erat ) uti convenerat, Guimeus ad Childericum misit, quo agnitio fortunae Childerici, renovavit canam sidem Guimei. Vt aurum scilicet slamma ; ita fortuna fides exploratur. Symbolum ipse divisum potes cernere. Tenet enim duae dexterae, suum quaeq; frustum.

 

X. Hierographia simplex.

 

Rana est animal in terra & aqua, in coeno puta vistitans, ut sibi non injuria vindicet, terram & lacus. Fortasse & hic Rex, impendentem calamitatem familoae cervevs, resspectabat quo se reciperet, aut Insulam aliquam desertam, aut solitudinem. Vsus est meconeas ante, ut Plinius scribit, cum tereore Romanorum. Joc enim signo signabat litteras, quibus absente octavio Caesare, imperaret pecuniam : coaxans non sibi, at Principi.

 

Y. Hierographia simplex.

 

Deside Domino suo, Hugo arma crripuit : & eo dejecto regum occupat. Ab hoc originem trahunt, qui hactenus Galiam Imperio regunt. Symbolum, exprobratio ignaviae Domini est. Sed & injusta usupatio, Imperii herilis.

 

Z. Hierographia simplex.

 

Hic non majorem a bello, quam pace gloriam petit. Praeclare Palma pacis : gladius belli insigne, quo nec utitur bonus Rex, nisi pacis caussa, ut quies civium, non hostium spolia coccupita videantur. Nam si tantum licet, quantum potes ; quod scelus potentiori erit illicitum?

 

[. Hierographia simplex.

 

Coelitus anguem tangi vides : & tandem praefractas cervices subdereiteratis ictibus. Ita aliquoties admonitum clementer, eum qui viribus fretus luxuriat, tandem divina justitia permit. Aed nos admonet tota Hierographia, ut contra hostem generis nostri, divinam opem saepe poscamus. Tandem enim dei auxilio ex insidiis eluctamur.

 

\. Hierographia simplex.

 

Scorpius hominem vafrum repraesentat. Inter Principes eum hostem, qui aperto Marte non congreditur. In cauda enim vis nocendi inest. Dentem Plinius appellat, imo dentes. Nam quorundam caudam tribus dentibus horrentem scribit. Licet igitur eo ingenio hostis, pacisci nobiscum : nisi sublata nocendi : per culutrum, unicam paciscendi legem.

 

]. Hierographia simplex.

 

Elephas ex cassibus sese explicans : & fortunam virtuti cedere, non tam dicens, quam decelarans, bono animo jubet esse viros Principes & privatos. Nam multis hominum persuasum erat : Fortunam superiorem esse, quae tamen si contra nitendo nequit ; superari quid ferendo.

 

]T. Hierographia simplex.

 

Sceptri apicem manus armata occupans, clare sonat obediendum Regi. Non enim sine caussa armatur.

 

]U. Hierographia simplex.

 

Lilium insigne Regni Galliae, in rupe inconcussa, vellet regnum hoc esse perpetuum. Sed & concussum est nosta tempestate : & periodus regnorum fatalis dicitur circumacta. De qup autem nemo dubitat. Solius Dei Regnum est aeternum. Quidquid ortum est, occidit. Et hercle Capetus Dominos suos redegit in ordinem : quemadmodum Carolini suos, Si per Lilium, humanam Christi generationem intelligiit ; do manus. Nam lilio Mystae Virginem Matrem assimilant.

 

]V. Hierographia simplex.

 

AB annulo, cuius forma perfectissima est, exiens sceptrum, figura obelisci, quae & perfecta, coronatum significat Regem mitem, cogitare nihil mortale ; sed ad regnum coeleste piis votis aspirare.

 

]W. Hierographia simplex.

 

Manus complexae caduceum, pacem promittunt : & per internatas spicas, rerum copiam & ubertatem.

 

]X. Hierographia simplex.

 

Luna crecens significat hominem, dum spirat, speramtem, quod non diffidetur. Rex inter homines, Philippus V. cui magnitudo animi, Audaci nomen fecit : fatetur enim, dum vixit, semper spetasse rerum incrementum.

 

]Y. Hierographia simplex.

 

Gladius bellum : palma pace notavit prius. Igitur dum hic ipse, utrumque, dicit, neutrum ignorari potest.

 

]Z. Hierographia simplex.

 

Testudo domi & foris tuta est : suum enim tegumen, gladio inpenetrabile, uti animad vertis, vehit. Hoc fere pacto, quorum regna bene sunt constituta. Reges civibus tutelae, hostibus formidini sunt. Transferunt enim quo lubet, copias & classem, animum inprimis justicia armatum, prudentia munitum : sine quibus animi praesidiis, nulla vis magna, satis valida est.

 

][. Hierographia simplex.

 

Caduceum, virga  mercurii est : pictura vero virgae AEgyptiorum ; Indicium pacis. Na m ut Feciales indicebant ; Caduceatores finibant bellum, Virtuti igitur comes ( qod in Symbolo supplendum ) pax esse consuevit. Nam vere virtus, quae vel prundentia est,vel sotorum Regina, aut dat, aut accipit, aequis conditionobus pacem.

 

]\. Hierographia simplex.

 

QVoties repetsm, juncitd dextris faedius publice, ut privatim amicitiam experimi? Et in publica concordia ac pace, rerum omnium ubertas est : quam non hic primum Cornucopiae exhibet. Radii Solis supra fusi, Deum ipsum favereconcordiae declarant. Quod dicit alterum non deficere ; de se dicit. Per se scilicet non stare, quin semei intia, semper pax duret.

 

]]. Hierographia simplex.

 

Vitorem ulciscitur ultor, id est, lacessitus saepe, lacessentem vincit & illatas injuste, fortier vindicat injurias. Galea enim & lancea, ut caetera atma, ambobus communia sunt.

 

]]T. Hierographia simplex.

 

Corsicans Stella est iid, quod qpparet : Corona Regem, qui non apparet, signat. Ad Symbolum accedo. Astra Regibus, sic enim tres Magos salutant, viam monstrarunt. Caeteris Regibus, suum cuiq; thema est. Qui vero astra regit Deus, longe clarius piis & justis Rregibus viam commonstrat, quam vllus Horoscopus.

 

]]U. Hierographia simplex.

 

Magistratui est potestas gladii : Hic recte unitur, qui non caecus iracumdia sumit : at sedate, & facie, qua in hoc manubrio exptimitur, aut mente potius ad Deum, a quo accepit conversa, quidquid lucis habet, a Sole, quem supra gladium vides, ut superior est Principibus terrae. Princeps Vniversi, accepit.

 

]]V. Hierographia simplex.

 

Matthiolus Plinium reprehendit, qiod male intellecto Aristotele, scripserit, viperam, Matris viscera arrodere, ex Patribus tamen, qui de invidia Graece scribit, invidiam cum vipera comparat : quod ut haec matrem exest, haud secus illa perimat invidentem. Ignoscamus igitur huic Regi, qui subjectos at rebelles sibi principes, qui jam sunt filli, ut ipse parens Reipub. viperis confert, utcunque enim tenet, & quamvis cum sua pernicie, habet in potestate.

 

]]W. Hierographia simplex.

 

Salamanda iterum in soco, sed jam Italice loquens : Me alo, nutrio, Si de virtute intelligimus, regie : si de muliere leviter & amatorie, utriusq; profecta ingens flamma est, & illius clariot lux.

 

XXV. Hierographia simplex.

 

HYstrix est, quae spinas sagittales, ut Avicenna loquitur, id est, missiles, ut corrigit Gesnerus, in hostes, hi sunt canes, mittit. Nam asshiduis ac uleorum nimbis, hoc animans, ut Solinus, paulo melius loquitur, obruit canes. Propius ad rem. Ex quo, non satis scio, Francus referat, porcum fuisse Trojanorum, & plane nescio, an hic spinosus, belli insigne, quem Echinum Graeci, Erinaceum Latini nominant. Vltus avos Trojae, id est majores Trojanos Rex Galliae est : quicunque Italiam defendit. Nam ut Romani, ita & Galli, a Trojanis genus derivant. Trojani autem, id est Trojugenae Romani Italiae, imo orbis domini fuerunt. Caeterum porucis insigne Romanorum malitare fuit, Festo autore.

 

]]Y. Hierographia simplex.

 

Inventum esse Cervum,cum Millo ( sic appelletur collare cervorum, ex quo canum, nec habet aliud nomen ) in quo incisum esset Symbolum Caesaris ; credamus Regi Galliarum, aut Regum Galliae Histrographo. Huius Regis Cervus immortalitati servit, aut cupiditati. Spectat enim coronam, quam si in coelo cupit, ferendus. Neapolitani enim vix annum regnantem culerunt.

 

]]Z. Hierographia simplex.

 

Crater in coelo oritur ]X. K. Martias. Fit ut inter Ecclipses. Qui usurpat, Ludovicus ]U. in Regum Galliae, Carloo [. sine herede mortuo successit : & insubriam capto Duce occupavit. Sic ad defectus Principum respexit. Fortunae hic, istic naturae.

 

XX[. Hierographia simplex.

 

Torquis est ordinis Procerum Regni Galliae, ut apparet ex peensili bulla Archangeli Michaelis. Erat inquam, jam enim abolitusest : & erat tremor immensi Oceani : quamdiu illa concordia stetit contra Barbaros.

 

XX\. & sequens XXX. Hierographia.

 

Vtraq; alibi exposita est.

 

XXXT. Hierographia simplex.

 

Candida candidis. id est, bona bonis. Digna Principe vox foemina tantum, verum etiam viris. Nam ut naturae decet Principem esse facilem bonis ; ita & serverum oportet esse praefractis.

 

XXXU. Hierographia simplex.

 

Si qua Phoenix est ( fuisse perhivetur, Tactius visam referet, quae tamen non visa est ea esse, & jam fama non species tantum periit ) visa Gallis Helionora. Non tam ad Solem, quam virtutem solam conversis, & matronale decus, Nihil vulgatius, ex cinere, tenasci creditum.

 

]]]V. Hierographia duplex.

 

Tres semilunae, inter se complicatae, cupiditatem Imperio occupandi tres orbis partem, aperiunt. Plenilunium vero, totius orbis. Examina utriusque Symbolum.

 

]]]W. Hierographia duplex.

 

Delphinus coronatur Principem Galliae exhibet, cui fortuna Regnum despondit : sic enim cum salutant populares. Sustinens globum terrae, ad Imperium terrae capessendum excitat, & quasi arrham dat, clauso intra annulum orbe, cuius pala Adamas est : quae tam invistum Regem fore, quamille, omnium vistorem, ominabatur. Atq; haec prioris explanatio est : posterior non indignet repetitione.

 

]]]X. Hierographia duplex.

 

VTraq; ante posita & exposita, praeter H. quandruplex : quod toties est Hencricus : quia coronatum, Rex : quoniam spara Lilia GAlliae.

 

]]]Y. Hierographia duplex.

 

Imo simplex, eadem. Symbolum enim idem planet : Feretlux ista quietem, serenitatem : hanc tempori, illam rebus interpretor. Hieroglypton ante declaratum, & idem est Corna istic, regiae fortunae : hic absq; corna idem, facultatibus privatorum, eadem Iridis imago promittit.

 

]]]Z. Hierographia simplex.

 

In hastiludio ( longe enim aliud fuit armilustrium ludus, aut agmen Troiae, apus Virgilium ) periisse Henricum U. Annales testantur, testanbuntur, inquam, posteris. Nobis enim vivax memoria est. lancea igitur rupta, lacrymas conjugi movit : consternata enim est casside mariti refracta. Dolorem cuspis : Laethalis enim fuit.

 

]]][. Hierographia simplex.

 

Coronatum aureum nummum, ad lydium lapidem dextra haec explorat : & sic, id est, duris in rebus fidem explorandam docet.

 

]]]\. Hierographia gemina.

 

Primo. Samsonis forma, Hercules formatur : & utroq; majorem fore, Regem adolescentem, aula praedicat, si, ut Regem incendat gloria, bene : si ut depravet, male.

 

2. cervi odoris fragrantia, eliciunt abditas spilieis serpentes, ut Plinius cum multis obeservavit. Et Reges, quod sciri volunt ; nesciri nequit. Emunstae naris sunt, omnia odorantur : Ne quis malitiosis consiliis obrepat, spe latebrarum.

 

]L. Hierographia duplex.

 

Vtraq; facilis & expendita. Prior introducit aut reducit verius Regem, qui duas columnas, id est, Religionem & Rempub. restituat.

 

Posterior, quae declaret, illa puritati, hac aequitati restituta, rerum omnium abundantiam, & regni felicitatem : Non male. His enim fornix & concameratio rerum divinarum & humanarum suspenditur.

 

]LT. Hierographia duplex.

 

Caduceum pacis nuncium : Cornucopiae, felicitatis indicium esse, quid toties repetam? Haec tamen prior pars Hierographia est : posterior non inipeditior. Nam duae legum tabulae apertae sunt : Districtus gladius, qui hostes arceat ; micat : Parma, quae tueatur cives, prolata. Et hinc pax, quam signant palmae, in foedere,cum Burgundis, ducussii Burgundica. Operae pretium facturus non sim ; si diadema & insignia Regni Galliae, facere coner illustriora.

 

]LU. Hierographia duplex.

 

PRudentia, sive prudens Rex : illa eni Regina est virtutum ; us hic virorum, dum rationes subducit ; Laeva tenet Apographa 8 Inventarium & Repertorium Vlpianus dicit ) pacem reperit, imo habet domi, id est dextera ; haec enim manus, insigne pacis gestat. Repetundarum, & peculatus reis, e medio sublatis : quos hic subjectos pendibus, flagrare justo incendio videmus.

 

2. duae columnae a statuis, forma non re disserunt. Nam pietas & Justitia Rempub. ut tibicines, ruituram alias sustinent. Illa quippe deum veneratur, qui Respub. instituit : haec homines tuetur, quorum societas, Resp. constituit. Habet illa lampadem, id est, cor ardens Dei tam boni, quam magni reverentia : haec ensem, vindicem scelerum.

 

]LV. Hierographia duplex.

 

1.      Spiram pielei agnoscis, distinctam clavis, & ossendicem fibula revinctum. In centro, duo C. quorum alterum clamat Catolum : Alterum vero Christianissimum, Nam corona Regem aperte signat. Ad Symbolum oculos mihi jam attolle. Hoc vinculo & concordia bonorum compressa est, rebellium & facinorosorum hominum seditio. Atq; utinam fuisset.

 

2.      Insigne Regni Galliae, ac Monile ordinis coronatum, in conspectu sunt : & Regem regno incumbentem ostendunt. Quod ne quis ignoret ; Symbolum adjectum est, Consilio scilicet, non impetu Respub. recte gubernatur.

 

]LW. Hierographia duplex.

 

1.      pales libram mutuata a Iustitia,quod nihil justis sit Agricultura, justaw rerum distributionis spem facit.

 

2.      Prudentia vero typham laevatenem, & fluentem plagam retinens, rerum etiam minimarum curam Regi commendat. Nam ut de plaga taceam, qualecunq; capitis ornamentum est ; muliebre est : Typham vero, in palustribus stagnantibusq; aquis nasci, si non videtemus, Dioscorides nobis demonstrat. Et Matthiolus pappos eius a egenis expeti ad tomenta, & grabatos farciendos adjicit. Nec imprudenter res abjectae ventilantur : quod leves interdum injuriae, ut favilla neglecta, graviter exardescant.

 

]]]X. Hierographia duplex.

 

PRior superiori demonstratione clara est, licet decussatae jam sint columnae, quod indissolubilis vinculi argumentum est. Non omnes eadem religio Respub. continet ; sed quaedam singulas necessario. Dissilirent res humanae, si non superni Numinis continerentur metu.

 

2. Posterior re ipsa clarior, quam hac imagine, non tantum quod Caroli aconjunx, mortuo marito, Pragam rediit, & templum Deo, cui se consecrarat, in Palatio condidit ; sed & quod mortua vivat : & Gallis non minorem sui reverentiam, quam desiderium suis reliquit.

 

]LY. Hierographia duplex.

 

1.      Symbolo nil aptius ad Hiroglypton, nihil ineptius ad regnum imo ad omne vitae genus. amor enim semper amarus est. caeterum Henricus V. amore ductus est, ut Amoris non odoris tantum vettonicae sunt, inter pollicies injectae, & subjectae liliis grantia omnium, quae homini grata evenire, ab hac frutice, Antonius Musa, Augusti Medicus scribit.

 

2.      Duorum Diadematum alterum Poloniae, alterum Galliae est. tertium coeli, quod nihil in terris majus sperare, vel nimis spectare deberet. Illud loco sublimi & stabili : hoc in continenti, cuius littus verberant variae procellae. Balthicum mare Poloni attingunt. Gallia Oceanum & mare mediterraneum spectat. Sed aliud vult Mysta, Fluxa esse regna terrarum, & periculis variis, haud secus ac procellis exposita.

 

]LZ. Hierographia simplex.

 

Buxus Palma est Belgica, quod haec, infaecunda. Dioscorides faecundam, & Galenus Hericunte agnovit. Marem a foemina distinguit. Foeminas Plinius negat fructum ferre, nisi prope marem conserantur. Quo respicitRegina Rege vindua. Nos respiciamus fidem, quam Marito in tumlo etjam servet. Mortua enim Mundo, Deo, & secundum deum, viro vivit.

 

]L[. Hierographia simplex.

 

Strutiocameli & Accipitris pugna exposita oculis est : & ea a me non exposita.

 

T. HIEROGRAPHIA REGVM ANGLICORVM DUPLEX.

 

NEutra dissicilis. Posterior ante in luce posita. Nec obscurun est, quae imago prioros est. leonem per media tela ruere frequenter, quod Rex animosus respicit.

 

U. Hierographia simplex.

 

Scala in conspectu gestatoria est. sunt & gradus. Per grandus autem, Rex inquit, velox esto : hoc enim dictum puta. Quid qutem dictum, imo factum vult? inquis. Citius fieri, quod distincte fit ; quam quod abrupte. Est quoddam princippium, medium, & finis in omnibus rebus, quae si commisces aut confundis ; rem evertis : te ; si non perdis, nequidquam fatigas : haud secus ac, qui ex scalarum gradibus, medios tollit ; non ascensum aut descensum, sed ruinam struit.

 

V. Hierographia simplex.

 

Crista galem ornari, heroum aetate receptum fuisse ex Homero patet: expavit enim Astyanax, patris per Cancellos cassidis oscula. Nunc ornantur, si non gravantur tegmina etiam viatoria, & urbana. Hic pennas, natura volatiles, venti non & unio. Si tanti ponderis unitas & plurium ordo est, in re le vissima ; quanti rere momenti erit in Repub.? Hoc enim Rex sapientissimus colligi vult.

 

W. Hierographia simplex.

 

Anchora est erecta, quae jam parum dissert a Cruce. Et hanc velle intelligi, nullo negetio capiet : qui leget attente per ocium, Symbolum Regis. Per satum enim voluntatem Dei, pirtas intelligit ; & Grammatici interpretantur Fatum : quod Deus ita factus sit. In rebus desperatis, spem in Deo collocare reliquam, non tantum pii, sed & prudentis viri est : solet enim divinum adesse, quando nullum apparet, humanis in rebus vel consiliis, auxilium. Quod Poetas etiam non latet. Nam ubi actum est in Tragoedia, a Machina Deum adducunt, qui catastrophen finicat.

 

X. Hierographia simplex.

 

Duae anchorae decussi forma, quae & crucis est, coruscantes centrum, pleno Sole, augsutiores sunt, quam maritimae. Diademati prcfecto, vel ornamento, vel praesidio sunt, quod aere pendet, & sunt Regno tam praesidio, quam ornamento. Qui enim dicit, christo duce, hoc vel insigne, vel signu Christi Crucifixi vult. Tutum, inquam, se cum mari tum terra : hac jam una anchora, ex quo composita : & vere sacra, ex quo dolatae duae, ut ita loquar in salutiferum signum crucis.

 

Y. Hierographia simplex.

 

HEcla in Hybernia, ut Aetna in Scilia, vesuuius in Campania quandoq; flammas eructat. Ad Heclam suam Rex alludit : dum faces virtutis regiae attollit : veluti de speculo, & ita praelucere popularibus virtute vult : ut praestat poestate. Felix profecto regnum ; ubi non fortuna, sed viryus regnat.

 

Z. Hierographia simplex.

 

Longaeva sit & pacis diuturnae indicium Palma ; moltalium omnium sunt mortalia. Nesc a hac conditione vindicant, aut ausa fortiter : aut consultata sapienter : aut deniq; eventa fortunate. Quod si rerum domnis, a sapientissimo Rege persuaderi posset ; nae sibi melius, no tantum populo imperarent.

 

[. Hierographia simplex.

 

Sive casa istam, sive caveam mavis ( quanti enim operis vel operae fuerit, aut parietes addare? aut indere cancellos? ) in Xysto potest exercitata esse, aut in carcere coacta Regis virtus. Principes Anglorum certeHenricum Regem suum, cum filio Eduardo, & fratre Richardo, Imperatore Romani Imperii designato, in carcerem conjecerunt : ex quo Eduardus feliciter elapsus, conjuratos fortiter vicit : & pie patrem cum patruo liberavit.

 

\. Hierographia simplex.

 

Anacharsis dixisse non mnus lepide, quam vere fertur : leges hominu, esse aranearum telae persimiles, quale st men hic cernis, cum sua trama, & licio. Nam ut eam facile perrumpant vespae, in quas potentia & impudentia vel frandue vel vi non dissiculter perrumpat. Quod cui Regem, semel persuasum ( huic vindetur ) is, nisi Deum legum vindicem metuat ; ardentius & audientius ad scelus accingitur. Sed homines non ferunt dissolutam legib. potestatem : & Deus, ut disserat, tandem coercet, ac castigat.

 

]. Hierographia duplex.

 

1.      Delphinius paene ludit nobiscum. Trachilius illudit Crocodilo, ut lepide Plinius commemorat, hoc refero, quod horum alter, poterat adulatoris personam subire. Balaena magis Regem decet Sed cuinec nos temere illudimus : periculosa enim est navigantibus : neque nobiscum ludit : si enim dorso non evertit, navim, efflat imbrem, quo obruat ac mergat. Si non hoc est ludere nobiscum, cum ex gurgite in altumsalit. Dicitur certe YYY. Et qum inconspectum venit, piscatoribus fit praedae, Plane, ut qui se ad ulatoribus palpandu dat, sive princeps, sive privatus. Sed ut istic major praeda ; ita plures habet, quos in sinu quandoq; gestat, assentatores.

2.      Hic Symbolum impeditius est Hieroglypto. Nemo enim divinarit : utram statuat altera superiorem : SApientiam, an fortuna? Ex Hieroglypto apparet Regis sententia. Statuit enim orbem fortunae, supra orbem terraru. Sed Pace regis dicam, nimis Regie. Nam in regno Providentiae, non est locus temeritati. Aliter multa eveniunt, quam sapientia statuit. Nostra, fateor. Quam Divina, nego. Nec sapientia nostra superatur malignitate sortis. Fert enim si quid secus evenerit, qua ratione vincitur fortuna, patienter.

 

]T. Hierographia simplex.

 

SErpens non serpens, sed in se spiris circum volutus, animum variis curis exercitum, puta, significat. Dum vero coelum intuetur ; animum, ut se & sua tueatur in Deum, qui coelum habet, converrit. Ne efferatur rebus secundis, aut prematur adversis. Palma autem & laurus animum non cujusvis cingunt ; sed aut benemeriti de Rep. aut imperantis. Quod autem cingunt ; perfectionis est : quod simul ; admirationis : quod deniq; ovali forma ; spectaculi & aurae popularis : est enim forma theatratis. Cum his omnibus mire congruit inscriptio : videtur en mnon a Rege sumta ; sed Regi virtutis ergo data a Populo.

 

]U. Hierographia simplex.

 

Quod Symbolum loquitur ; mussat Hieroglyphicon. Vides.n. Aram, & Coronam, atq; inter haec, Ensem pro utraq; strictum.

 

]V. Hierographia simplex.

 

Henricus X. Angliae Rex, Normandiam & Metropolim provinciae, Rotomagum bello cepit. Caroli Regis Galliae filiam, ea lege duxit ; ut si quae esset, ex ea soboles, succederet avo materno in regnum Galliae. Dura conditio expressa Gallis si vera, quae impressa collestaneis Dresseri. Historia enim non erat ad manum. Dubitandi causa est, quod aliena a Lege SAlica. Hic exponendi ratio est, quod Aquila, veluti a Jove, cujus ales est, Henrico X. Corollam mordicus offerat, in spem alterius regni, aut ut ipsa loquitur, Imperii.

 

]W. Hierographia simplex.

 

Manus Deo non est incororeo. Potestas manu denotatur. Nec potest Deus aliter ab homine intelligi, quam intellectu humano. De fide taceo. Hic manus altipotenis Dei, catena suspensum tenet mundum. Quod autem hic pingitur ; simile quid abs Homero scribitur. Catena certe Juppiter Deos tenet devinctos, nec dicam suspensos : exprobrat enim & minitabundus quidem Junoni. Nec aliud vult Rex poetarum ; quam Rex Britanniae. Causas enim secundarias ille obligat primae ac Principi causae. Causas enim secundarias ille obligat primae ac Principi causae ; hic dict nihil in mundo evenire, sine Deo ; ex quo ipsa Mundi machina, a Deo dependet.

 

]X. Hierographia simplex.

 

Hoc quodcunq; vides utrinq; tenuatum ; Fulmen esse, credere cogor Sculptori. Et quod studio properandi, Cyclopes Vulcanus, ab imperfecto fulmine, & massa ad huc rudi ad arma AEneae cogit, apud Virgihum ; credo non invitus. Non credo Regem Angliae integra pietate, usurpasse fulmen. Nec jus, nec fasest, homini mortali, invadere potestatem dei immortalis. Et qui olim fulmen, non dico, Jovi eripere, sed aenulari tonantem voluit ; is, is graves poenas luit apud Inferos. Lege Virgilum, imo Symbolum. Expiabit aut obruet. Quis? Deus. Quem? Orbem terrarum. Quo? fulmine, igne. Hoc.n.& Philo ostendit : Hipparchus docet : & nostra deniq; sides nobis fidem facit. Rex forte non huc prospexit ; aed Deo vindictam in hostes & aemulos permisit.

 

]Y. Hierographia simplex.

 

Edovardus V. Rex Anglorum GAllos memorabili praelio ad Cressiacum vicit. Omnia silentio in volvit ventustas. Cecidere GAllorum ]]]. millia, praeter socios & belli duces. Rem tantam vix abs olivione vindicant Annales. Et nostri Heroes, qui perpertuare nomen volunt ; litteratos contemnunt. Absint querelae, licet & in Rep. nacassariae. Edovardi nomen,Ordo Periscelidis, incolume hactenus praestat. Nam in tripudio, sasciam Virginis Adamatae solutam, ut fit & labentem, humo sustulit : ac collo circumdatam, torque quovis pretiosiorem habuit.haec illa est, quam hic sculptam cernimus Ac ut liberaret ab opprobrio Amicam, male illi precatur qui quid sinistri suspicaretur. Ego, ne diris obnoxius reddar, amorem vel castum, vel secretum patiar, Silentio praeterire me nec Rex patitur, nec Hierographia sinit : hoc esse initium & insigne Ordinis Britannicci. At si quis Regum aut Reginarum mutarit ordinem vel aboleverit, ut in Gallia accidit ; nonne periclitat ur fama tanti Regis?

 

]Z. Hierographia simplex.

 

HAEc non est ancilla, licet succincta lumbos, at domina ni fallor, Prudentia. Nam prudentis est scelere animum purgare, imo Providentia : quis enim nostrum videt, quid serus vesper vehat? aut quis, si non providens saluti nostrae Deus, mundum ab immundo disereverit, ac separarit? Non nostri praesidii est mi Deus ; sed tui subsidii. Non nostrae prudentiae, sed tuae providentiae Non nostrae imbecillitatis, sed tuae misericordiae. Sunt igitur aeterna : quae Deus ex nassa ( redigentue hae un ugnem omnia ) subducet, & emundata Mundo retituet, hoc longe eminentiori. Ara est : & in ara, flamma. Supra flammam gyratur Anguis, hac forma, for a aeternitatis, ut nihil a me dictum ; qud hic non pictum.

 

][. Hierographia simplex.

 

Non solum animans hoc rationis particeps, quod sibi Imperim vindicare in terris videtur, ex amans societatis : verum eiam expers rationis,ratio ad societatem, & simul vivendi necessitatem cogit. Nos ratione praediti, & ab omnibus desituti animantibus, a plerisq; horum oppugnati, injuriis naturae expositi, &, ut haec omnia superemus, morti, velut noxae dediti ; qua humanitate ad societatem cogimur, ea feritatem, civili concordia, ad discordiam, vita ad mortem fugimus ; verum etiam odio consortium generis, in conditorem generis peccamus, ruimus, dictimus. Quod autem conditoris Majesta, omnem elidat oppositionem ; non fulumine, quo portest, aut potestate,qua valet ; at hoc ipso, quod est : in Magistraum, qui vices Dei gerit, iras condunt, & reliquum bilis evomunt. Miseri, Nunquam miseriarum, nunqua beatitidinis, nunqua conditionis humanae ancipitis, mihi invenit ; quin Deu vena licet, grati animi laude prosequar. Nam me liberavit, servavit denique utraq; fortuna, & quavis fortuna statuit superiolem. Hic si de Deo tacem, homo non sim. Est enim Deus qui pro nobis aut veterno laborantibus, ut ignavia consopitis vigilat magis, quam dux gregis., grus, cujus gratia, tam alte haec repetita oratio  Grus, ut insomnem somnum supendat, altera ungue axum tollit. Nihil tritus vulgo. Christus saxum AEtna gravius sustulit ; dum aerunas nostras tulit, & sontium insons luit peccata. Gruem cernis, qui vigilat. Quandquam enim haec continuatio sit praeconii divini ; sunt quiad VicariosDei transferant. Cedo, per me, tu etiam transferas, licet. Non enim laxo frena procaci lingua in convicia ; at reprimo, &, ut ferociores equos constringo habenis. Cum nos stertimus ; excubant : cum deliramus ; sapiunt : cum nos dormimus, ut breviter finiam, vilgilant. Abstineamus igitur mledictis ; & ea inchoemus, quae dicta & facta faciant, ad salutem Reip. & diginitatem Magistratus Ut glomus generis solvitur ac disspatur, ni duce incolumi ; ita cum Majestare Regis, Regni saalus coalescit : nec potest haec, absq; illa, diu salva permanere.

 

]\. Hierographia simplex.

 

1.      Catarracta, praeter vulgatum receptumq; usum, cancellatae portarum fores sumt, catenis suprapendulae, quae & unus, inre subita, dissolvat : nim tardius plures moliantur valvas. Hac elusus Annibal Salapiae est : Carbo ex lusis Roma. ut videre est apud Livium & Appianum. Et v dere usum & formam portae catarractae in dies est. Delectatum credible est Henricum [. Angliae Regem : non enim sine causa coronavit, quam non eo tantum spectavit ; sed, ut adversus subitam hostium impressionem, probavit haud dubie, machinam pensilem ; ita non in uno, vel persona, verum in alio atq; alio praesidio, salutem suam collocandam existimavit prudenter : Nam ut res humanae perpetuo motu feruntur ; ita nec satis firma, quilibus illas moderamur, humana consilia sumt. Quid igitur, quem non minus prudentia decet, quam potentia, capere aliud  consilium, par est : & in re cita hoc probare, quod agile & dextrum, non impeditum. Nam sicubi opus est facto ; diu opus non est consulto.

 

2.      Rosas natura disicriminavit, quod namo nascit : regum Angiliae aliquis, familias gentis regiae coloribus Rosae distinxit. Haec naturae aemulatio, successoribus capitalis extitit. Ita purpurati cum candidis semper certarunt, donec connubio coaliti sunt in eundem trucum, truncatis veluti stolonibus, ne Remp. in posterum turbarent, utriusq; familiae omnibus. Hoc consilium Jovius laudat, & erat fortasse necessarium. Sed quanto salubrius erat, non excitare discordiam?  quam atroci, licet sano curares consilio? Documento sit Regibus nostris, ne qua re excitent, sed quovis pacto formentum discordiae extinguant. Caetertum Rex Angliae ad hoc consilium spectat, dum spectandam exhibet rutilantem, ut ipse loquitur, Rosam. Nam sine spinis, loquitur, id est, sine gentilibus, qui spinarum instar pupugissent Rosam coronatam. Regem inquam, cujus gestamen erat coronata Rosa.

 

]]. Hierographia simplex.

 

Hic Reginae Angliae, quod Galli Reginae Galliae. Refulget autem Sydus, intra circulum, quem Anguis in se revolutus facit, Micans Sydus, virtus Reginae est celebris per orbem terrarum : quemadmodum illud toto suo orbe, qui aeternitatis sit, diffusis radiis collucey. Dictum est de Hieroglypto. Dicamus de Symbolo. Boetius supra fatum Providentiam statuit : sub fato fortunam, ut vere prudentiae major sit fato : & castrorum vim, sapientiae robur elidat. Nam licet in corpus illa quandoq; saeviant ; animus, cujus fax est sapientia, lumen prudentia, liber fato, id est, nexu causarum, quas primum mobile causatur ; non enim primo Mobili, at primo sublacet Motori, major & superior est fato : quoties sibi ipse constat, & non rapitur ab hac norma mentis. Ne qud faciam injuste : etiamsi patiar infanda. Hoc animo, hac sententia, hoc decreto si fuit Regina ; quo decet esse Princeps & Reges?

 

]]T. Hierographia simplex.

 

Panduram positam cernis : & audis, versa est in lacrymas. Audivisti autem, vel legisti Henricum [. Angliae Regem plures duxisse uxores, quaru alias necavit, alias repudiavit. Inter has est Princeps Cliviae Anna quae repudiata & relegata a martio, cum Pandura, quod laetitiae signu est, laetiam, id est exulantis animi motum posuit. Quandquam enim non indigne fortunam suam miserata sit ; fortunae tamen injurias constanter tulit.

 

T. HIEROGRAPHIA SIMPLEX REGVM SCOTIAE.

 

CRONA humi posita, quod jam firmitatis est, rerum se potentem Jacobus U. Rex Scotiae declarat : exeuntes autem intra radios crux & gladius Regi pietatem & justitiam commendant. Et ipse quasi arripiens, pro lege, inquit, crucem : pro grege ensem capio. Haec ego non disiungo : pietas enim fundamentum justitiae est : & bellum nisi justum, non est bellum sed latrocinum ; ad distinguo.

 

U. Hierographia simplex.

 

Gallina pollis incubat. Corona Regem refert, qui sub gallinae simulacro, animum suum vigilem & devotum populo, significat Regie. Nam Regum Rex Christus hac similitudine YYY suam, quae omne similitudiem excedit, nobis inculcat. Et Reges, per Christum, ni pro Rep. vigilet, cum Rep, occidunt. Ita laboriosa non delicata res, regnum est.

 

V. Hierographia simplex.

 

Si vanitas vanitatum est Mundus, & omnia quae in mundo vana ; quid nos mutuo incessimus mortales? imo lacessimus Deum immortalem. Est autem mera vantitas, auctore sapientissimo Rege Judae, Salomone, non Machina mundi ita pulchre a Deo facta, & numeris abosoluta, nec enim hoc vult Salmon, quemadum furiosorum quorundam hominum opinio est : & cum omnia sint vana, nihil homine vanius est : cujus causa. Salomon vana asserit, quae sunt tam perfecta ; ut nihil sit tam extinguum, ex quo non, magna Conditioris laus resultet, qui etia ex nostra vanitate gloriam suam igitur alterum Salomonem, Regem Scotiae, conantem nos, ex tantis tenebris eripere : restituere in lucem.

 

W. Hierographia simplex.

 

His ornari aut mori ( gladios trajectos supra orbem signatum cruce vides ) decorum Rex putat, fortiter magis quam prudeter censet. Est enim bellum ex malis : nec alia ratione, quam necessitate & justitia probatum. Malim igitur, quae potiores sunt, & arma armant, ut ita loquar, & vere : ( nam sine his valde debilia sunt, atque in hos, qui sumsere frequenter vertunt ) legibus dixisse, quarum minister est, qui rerum inter homnes, dominus est.

 

X. Hierographia simplex.

 

Nomen Dei hic magis honoratur corna, ut jam olim receptum est primitas frugum offerre Deo : & quosdam flores frondes, ad usum stemmatis secernere ; quam cingitur. Deus enim qui nomine terminatur, nullis terminis clauditur. Regem vero Deum untelligere, ex eo patet, quod un Symbolo dicit : In virtute tua, ( supplebo, nescio an potero explicare mentem Regis ) Deus non mea, spem rerum mear mearum, & regni omnem collocavi. Nam cujus fidei tutius commisero? hanc terrae portionem? qui orbem terrae universum, ut condidisti ; ita & gubernas. Sic Regem dicere putato. Atq; utinam idem dicerent ac sentirent omnes Principes & Reges.

 

Y. Hierographia simplex.

 

Iterum Balaena : habet enim ora in fronte ex quibus nimbos, horresco referens, & memoria repetens Oceani tot tantaq; discrimina, efflat, quae notae belluae, etiam Plinio notae sunt. Et Musculus in vada praecipitem, affequitur, & jam praevertit tantillum pisciculum cum tanta Bellua conjunxit Natura. Est autem huic ille oculus, ut loquitur Plinius : quando praegravi superaenatans demonstrat, oculotumq; vice fungitur. Hocaute voluit natura : aut vernius naturae parens Deus ; ut qui Dei vices in terra obeunt ; non nimis sese agrege hominum sejungant. Nam in pannoso quandoq; est ; quod paludatum juvet, imo servet. Jam Reges Scotiae, quam nec ipsi cum Gallia comparant, semper Regibus Galliae ad majora tendentibus auxilio, praesertim contra vicinos, velcum etio suo extitere. Atque eo forte respexit Scotiae Rex, si non Britanniam sibi despondit, in societate tanti Regis.

 

Z. Hierographia simplex.

 

PER hos duos scopulos, Galliam & Britanniam intelligo : lego enim apud Jovium & alios, inter haec regna, veluti Symplecades, Reges Scotiae jactatos. In Symboli explicatione, non tantum est difficultatis, quam in observatine.

 

[. Hierographia simplex.

 

Utrumq; forte, contundam, dum ambos inter se committam, Galliae & Angliae Reges : vel, observado, ne hujus gratia, illius odium subeam. Qui vero mi Rex? si neutro loco, stabili gratia? Nam ut potentiorem esse oportet, qui bellum inter vicinos ociose spectat : aut esse tandem praeteritis futura conjicis ; jam re non solum pottentem ; verum etiam Regem prudentem agnosco.

 

\. Hierographia simplex.

 

Non injuria Rex hic Coronam in cuspide statuit, quam tempestates undique viderentur deturbaturae. Periit enim & post uxor. Stat tamen adhuc, ut vaticinatus est : & filio regnum Scotiae mansit incolume.

 

]. Hierographia simplex.

 

Fama est Regem Scotiae Jacobum Y. sinistrum latus spatha esse, a Natura signatum. Et ea forte hac imagine nummum signavit. Scolent enim principes viri, ut de Alexandro Magno, & Scipione Africano accepimus, hujusmodi sermonibus delectari : & concitatam de se alere opinionem. Caeterum, pro me, inquit, hoc gladio utar, si me ipse, de quo nemo dubitat, reor in me esse. Anima enim in nobis est, quam diu vivimus : etiamsi animus in coelo & terra procul vagetur.

 

T. HIEOGRAPHIA REGVM PORTVGALLIAE.

 

SIVE Quercus, sive qua planta, tempestatem coeli & procellas maris despicit ; Rex Portugalliae, sub imagine, imaginem invicti animi sui, videri gestit. Et quasi improperans fortunae, scalpturae insigni, videri gestit. Et quasi improperans fortunae, scalpturae insigni, vernacula verba adaequant. Nec undis terreor, nec ventis moveor, id est nulla res evenire mihi, aut objicere sese persona potest : quae gressum meum tardet, vel revocet a praeclaris fortibusq; ausis.

 

U. Hierographia simplex.

 

Velum ventis pandi ; imo vela, quae sunt Acatium, maximum : Thoracium, in summo mali fastigno : Epidromus, ad puppim : & delon, ad protam) quicunq; vidit, hic videt. Sed omnia ventis credere ; aut qua nihil certius est, tempestati permittere, Regis non est ; esd Regis est qua nihil certius est, tempestati permittere, Regis non est ; sed Regis est consilio niti, & ubi consuluerit, in tempore ad rem accedere. A consilio si abest injulstitia, quacum nihil fieri potest recte : si ignavia, quae omnia de format ; si iracundia, si amor, & id genus alia : quae lumen judicii, caligine obducunt : & majores tenebras rectis consillis offundunt ; quam mari magno ullae tempestates.

 

V. Hierographia simplex.

 

OBservant nautae coelum, non ignari coelestis, cum re matitima, comercii, &, Cynosuram sub hoc hemisphaerio. Servarunt & de coelo Magi. Unde tribus illis Paganorum primoribus stella serenior refulsit, ut, vel opinione artis suae in certa scientia confirmarentur. Sive igitunae & ventis omnia credebat. Nam ut pie, ita & sapienter possumus, imo debemus rebus nostris consulere.

 

W. Hierographia simplex.

 

Monus, Deorum parasitus, in fabrica hominis, desiderabat hians pectus : & per hiatum, patens ac reclusum cor, offensus haud dubie, simulatione istorum : qui aliud semper dicunt, ac sentiunt, nec homines tantum, verum etiam, si possent, fallerent Deos. Sed nequidquam desiderabat. Nam Architectum suum, nullus Sinon fallit. Rimatur ille scilicet, arcana cordais, & penetralia plusquam Lynceis oculis terebrat. Unde etiam ab Apostolo no men, laudem a Propheta invenit. At fallit nos. conatur, sat scio. Sed quis sapientem fallit? qui tantum cuiq; credit, quantum expendit dicenti. Decipitur pactis : fallitut conventis. Si in Lysandrum incidit : qui ut astragatis pueri, ludebat fide data cum jurejurando. Quasi vero sapienti illuderet vel Lysander vel Sinion ; & non pejerarent in suam pernisiem, qui fallunt jurati. Raro igitur sapiens aut nunquam fallitur. Et Rex hic ut potens, ita prudens, videtur hominum corda penitius introspicere, ac scrutari. Aciem enim gladii, acumen judicii puta. Duo corda, exempli causa, trajecta statue. Nam si duo no idem sentiunt ; multo minus plura. Nec hic Lilium florere : aut istic spicas tumere cogita. Telluris enim haec sata sunt, non cordis. Corgita potius, aliud corde alium agitare : nec voto uno, ut ille ait, vivi, imo longe majorem esse animorum discordiam  quam oris diversitatem. Hoc illud est, quod Rex sapiens rimatur acumini ingenii, ut dicebam, non ensis. Nec rimatur curiose. Nam cum in Rep. versetur, quae ut Mundi machina, ex rebus diversis, ita ex variis ac discrepantibus inter se personis constat ; rationem prudenter horu init, quos aut in familiaritatem asciscit : aut Reip. grbernaculis admovet. Qui enim gratia, aut commendatione, non judicio ducitur ; fieri non potest, quin aut ipse periclitetur, aut regnum exponat periculis. Accidit, ut cum Rep. extremum subeat discrimen. Prestat igitur in tempore de unoquoq; cognoscere ; quam sero queri & quaerere : Cur non idem utrumq; sentit? Cur non ut Balbus ; ita & brutus fidelis Caesari? Si cognovit ante, sibi imputet, quam cosilio avertere poterat calamitatem.

 

X. Hierographia simplex.

 

Joannes T. Rex Portugalliae, exercuit sese minus periculosa primum expeditione, & ferrum, id est, millitem ense armatum acuit atq; animavit : ut per silicem trajiceret gladium, imo classem bene munitam & instructam omni bellico apparatu, arans mille pericula transmitteret, transmisitq; non minori felicitate quam fortitudine.

 

Y. Hierographia simplex.

 

Magnis in animis insita est quaedam gloriae cupiditas, nec ea reprehendenda, at laudanda & concitanda, ut in circo, applausu multitudinis,si ad veram gloriam fertur : nec auram captet popularem. Hic Rex Africae littora classibus lustrare cepit. Regie ; Regium enim est regni fines, sine injuria, si potest, extendere. At Barbari illi erant, ad ser viendum nati : quos nisi presseris ; premunt te jugo : & quod possunt, non quod licet, volunt. Jure igitur quodam sibi a gratis posteris, perennitatem laudis pollicetur. Huic animi Regii proposito respondet Pegasus : alis enim ad coelum, ubi nihil mortale tendit. Calce autem calcat Leonem, id est, ingenio feras illas gentes subigit : & frenatas posteris tradit. Sumsit autem Pegasum a Bellerophonte ( hujus meminit Homerus, illius Pindarus ) qui vectore orbi adnixus : extremo ore, caput Delphini tangens : & Aquarii manum dextram, cervici appilicans. Sunt qui Historice rem exponunt, a quibus Natalis Comes accepit, Pegasum navis insigne quondam suisse, sic dictae & pictae, YYY, id est compingendo. Ideo cupidius adjeci ; quod a Reges sententia, rei maritimae studiosi non abhorreat.

 

Z. Hierographia simplex.

 

Loco & Tempore bellum se gerere, id est, tempestive & considerate dicit Rex, quem sequantur nosti Reges & Principes : alterutrum enim praeyermissum, in magnas praecipitat, cu ipsos, tum regna, aerumnas saepe. Quod autem hoc velit Rex Portugalliae, ex Lancea manifestum fuit : quae quia belli, bellum notat. Anguis autem calide circum repens, utrumq; ostendit. Abest enim qui gester : & quoniam abest ; est occasio ac facultas obrependi. Jam astutiam vitantis cuspidem ipse cernis.

 

[. Hierographia simplex.

 

Hic circum orbem terrarum Oceanus fertue : & circumscribitur ; Primus circumdedisti me, quae Prosopopaeja est Terrae, fatetur enim primos fuisse Lusitanos, qui Rege Emanuele, classibus Oceanum ingressi : ( quod nequidquam tentarunt, quo tempore, sed globum circumnavigarint. Terram parentem nolim offensam. Verum enimvero, non haec fortassis terrae ; at terrigenum imo Lusitanorum assentatio, non sententia est. nam Hispani de hac dignitate cum Lusitanis contendunt. Et Drakii Angli, non tantum Me gillanis Hispani, magnum nomen est : Licet hoc tempore sit prior.

 

\. Hierographia simplex.

 

SI Hyeme istic est aestas ; quae aestate aestas? id est, faelicitas, & rerum imnium ubertas? Dicit autem istic perpetuam aeststem esse Rex. Et nos si Regi Portugaliae non habemus fidem ; habemus Regi coeli & terrae : qui terram & coelum ita condidit. Quid enim toties sandem plantam decantabo?

 

]. Hierographia simplex.

 

Crux cognitu facilis. Nec lectu difficile : tu hoc signo, quod est Crucis, vinces Quae sententia, quod signum sententiae, cujus animum subit : is licet ab omnibus destitutus, de quovis sibi hoste trophaeum statuet. Quis enim Christo repugnet? qui hoc signo Carnem Mundum, & Diabolum vicit atq; saperavit? Sumsit a Constantino Magno.

 

]T. Hierographia simplex.

 

Concharum generis Pinna est Plinio, imo & Aristoteli, ex quo pene describit. Nascitur in limosis, subrecta semper : unquam sine Comite : quem alibi Pinnotherem, alibi Pinnophy lacem appellat, plane, ut hic, lib. Hist. Animalium X. Cap. ]X. Is est squillaparva, & ea Cacer Plinio, Athenaeo dicitur. Haec non ocio abundans scribo. Sed Concham video : & custodem ab hac forma disserentem ac quasi deformem. Verum enimvero sive Caner hic, sive Squilla, sic enim a Cicerone non tantum Plinio appeellatur, cibi causa, societatem init, cum Concha, dapis, cujus partem auferat, assectator. Et Sebastianus Rex Portugaliae non cibi, sed aliqua causa, faedus icit cum Regulo Fessae profugo, cum Concha, id est Occaecato Principe, ut rebatur, ipse oculatus. Hoc ego conjicio ex Hierogglypto : cujus gratia, ista recensebam ex veterum commentariis. Cum nec me, nec ullum fallat, amicitiam ab Aristotele distingui : & Principes civitatesq; in faedere, utilitatem in concilium adhibemus. Multo saepius ipsi nos. Hinc Tragicus iste exitus, belli Comici. Septentrione vides. A Luna Conchas impleri, & exinaniri nemo ignorat. Quod si scisset Rex juvenis, boni omnis causa plenam Lunam descripsisset. Nunc dum crescere potentia, & protentia, & proferre imperium vult ; vitam cum regno amisit. Video enim quod & boni omnis causa, crescentem Lunam exhibeat. Nec ita illa serena & celsa favebat consiliis ; ut conatis luridus Cometes adversabatur.

 

]U. Hierographia simplex.

 

Regis eruditi. Symbolon eruditum Accitus, imo a natura, ab aris ad sollium regium coactus, multum diuq;, haud dubie deliberavit secum ipse, & cum familliaribus. Nec ita agitatur navis in alto procellis & ventis ( quae causa est onerariae hic jvelis pandendae ) ut ipse agita vita animo : succedendumne esset Nepoti, aut cedendum Philippo Regi Catholico, & ipsi Neopoti, sed non ex fratre. Gentius.n.erat ex Regibus, at non geniturus Reges, ea aetate. Profecto si cessisset ; patriam servasset, & furiali bello, quod fatum eius excepit, libeerasset. Nunc coactus, ut dicebam, popularium impetu magis, abnuentiu proximae gentis Imperiu, quam consilio familiatium, ostendit se sapere : quid esset desipere. Nam cum dicit vel Oceano : vel Delphini ; Uber es, & tuber, imo utriq; nihil verius dicere potuit. Quoties.n.mare comodum quidem,intumescit iracundia ; toties periculum vitae affert non tantum fortunis, quae tanto periculo petuntur . et ipse ita blandiens generi nostro Delphinus, ut videatur esse consors generis, quemadmodum, praeter Poetas, Lucianus quodam loco refert, pinnam in dorso habet, quam ante cum Plinio culteliatam appeliavimus, qua vel imprudens carinam persoret. Sumebat autem Card. Henricus cum regno Portugalliae, mmaris imperium ; ut utriusq; imagine, non inconcinne, unam animi anxii sententiam expresserit.

 

T. HIEROGRAPHIA RREGVM VTRIVSQVE SICILIAE, SIMPLEX.

 

AUREA non Regia tantum Sententia. Nam cui propositum est, omnia tolerare, & patienter ferre ; hujus vita vita nihil moderatius. In moderatine autem, quemadmoum in temperamento colorum, egregia pulchrit udo, Venus ipsa, est perpetuus tenor vitae, quo ecquid suavius? Debet autem sapientie esse propositum. Ferendum enim est, quod conditio humana vult : aut hujus arbiter staatuit Deus. Jam multum refert, cum ad laudem, tum ad rem ipsam : volens feras aut nolens. Cum sententia congruit pictura. Crux, id est aerumnae, quae tame patientia altae, in florem germinant oderatiorem Rosa. Et haec inter spinas crescit, ne quis mihi in delitiis veram voluptatem quaerat. Ad eandem sententiam pertinet scissa serra rupes, quanquam minori compendio, fecerit id annibal, ut Livius commemorat, aceto.

 

U. Hierographia simplex.

 

His ducibus, inquit. Quibus, inquies, ducibus? fortitudine inquam, aut potius justitia, qua nihil fortius : utrumq; enim ensis sona. Et prudentia, quam serpens notat. Rigida certe est, & injusta saepe justitia : fera & immanis fortitudo : nisi prundentia gubernatrix accedat. Quid autem his ducibus aut quaeritur, aut retinetur ; sapienter anguis ostendit. Mordicus enim coronam fert regnanti : offerttriuphanti.

 

V. Hierographia simplex.

 

CRemavit librorum partem Sibylla, in conspectu Tarquinii Prisci. Praetor Romanus, omnes libros Numae Pompilli : Atheniense, eius qui de Diis non divina scripsisset. Quem horumsequatur Rex, Oedipus divinet, ex eo, quod dicit : Recedant vetera, Praetorem videtur aemulari : qui post tot secula, Numae commentarios deleuit incendio. Ego ariolor simultatibus, repudii libellum misisse : & optasse postis odiis finem discordiarum. Nam antiquitatis fuit studiosissimus, & cum de usu feudorum staruit ; populi Romani jura non antiquavit.

 

W. Hierographia simplex.

 

Digna Rege sententia, & quae sentiam exponit libra. Sola enim justicia perpetuat regna & civitates.

 

X. Hierographia simplex.

 

Insignia sunt Andegavensia : quibus, sibi & posteris aeternam pacem optat, a non crue, sed Christo crucifixo, qui solus dare pacem, cujus rami circum surgentes sunt germina, & servare potest. Quod autem orbem terrae signent ; ad dignitatem facit : Videntur enim caeteros Principatus obscurare.

 

Y. Hierographia simplex.

 

Ex Sicilia in continentem Imperium protulit Dionysius : & quas proferre aut non potuit aut no voluit, reegni aerumnas, fammiliarium alicui explicavit. Jusso enim lautae mensae, inter optatas formas, in rosa accumbere, gladium repente, perforata test udine, supra verticem, de seta equina suspendit. Qua hic re expavefactus, cum oculos a fornis, manus a dapibus cohiberet : furentiq; similis, ex sede, metu exiliret ; Rex cum complex us, & leniter arridens : hae meae delitiae, quas vulgo mirantur, & tu ante praedicabas, nec aliae sunt, eoq; graviores, quod non tantum humanitus ; verum etiam divinitus multo atrociora impendent.

 

Z. Hierographia simplex.

 

Verva sacra, sed militis gloriosi, non Regis prudentis, si siducia virium loquitur : & brachio armato, inermis ratione animis respondet, si vero fiducia Divini praesidii ; nec se nec nos fallit.

 

[. Hierographia simplex.

 

Non praeceps in consiliis Renatus, bovem non equum suis decoravit insignibus : quod ille pendetenti, & hoc Gallice Rex, eo perveniat : quuo hic, si citius, non felicius. Non male, quod Gallus, cui nationi innata praecipitantia, sic enim dicatur ille animi fervor, laudi non est, & saepe exitio. Male, si quis diceret, inter eos, qui natura sunt cunctatiores. Alii enim calaribus urgendi : alii coercendi habenis.

 

T. HIEROGRAPHIA HIEROSOLYMIT ANORUM, SIMPLEX.

 

COTERIDUS quod armis regum compararat, pace & legibus firmare statuit, ut ex palmae pacificae ramis videre est, & quidem Volente ( pietas enim manifesta est ) Deo.

 

U. Hierographia simplex.

 

Ad nos, laudis Amot. Quos? qui licet excelso honoris gradu : ( altior nullus est regio fastigio ) ad altiora enitimur : proferre, inquam nitimur regni limites : aut plura regna occupare, quemadum hic Capreolus ex rupe excelsa, in eminentiorem, salienti simili prospicit, si Rex non respexit ad Capram Amalthea, quam Juppiter, in coelo collocavit. Certe antipatridem, Caesaream, Ptolomaidem, Tripolim & Berythum vi captas, cum ingenti Saracenorum strage, accumulavit regno, praeter Apameam & Laodicem Syriae : Carras Mesopotamiae.

 

V. Hierographia simplex.

 

Omnibus gratus si hic fuit, nemo facile & vere dixerit. Nam etiamsi Deo, ut apparet, apparente cum Stella,Angelo, & optimo cuiq; ; habet etiam Virtus, non vir tantum mortalis, aemulos & hostes. Hoc ex annalibus constat non alio unquam tempore, ita res nostras floruisse Hierosolymis. Instituit Rex ordinem Equitum, qui Rhodum diu tenuerunt, nunc Melitem habent & tuentur adversus Barbaros. Ne societatem Templariorum fovens, nullius invidens virtuti, superavit fortasse invidiam, ne non tam explodere Symbolum ; quam tantum Regem allatrare videamur.

 

W.  Hierographia simplex.

 

Leonis essigiem in conspectu locat. Nec celavit animum Leoninunt. Nam cum SAracone, qui AEgyptum, redactis in ordinem Caliphis, occuparat ; & successore eius Saladino, non domi reses, sed AEgyptum in vades, fortiter magis, quam feliciter dimicavit. Hinc illud, cadendum fortunae,quae jam verterat ad dhostes : non nostra quidem ignavia aut socordia ; sed discordia civili, ac contentione.

 

T. HIEROGRAPHIASIMPLEXREGVMHVNGARIAE, BOEMIAE, POLONIAE.

 

VLADISLAI Poloni audacia ingens contra socios & barbaros ab Historicis colitur. Quibus si credimus ; non tam falso, quam ambitiose dictum ab eo est : Me me vindice Hungaaria restituetur in pristinam dignitatem.

 

U. Hierographia simplex.

 

Ladislaum Austrium, Alberti posthumum fata ostendere tantum regis hereditariis, nam Imp. Fridericus impuberem educavit : puberem mors occupavit. Arcanum regiae potestatis & voluntatis, quandquam adolescens, celandum acivit. Et ut Brutus in ligno cavo, ipse in Danubio prosundo, altum celavit.

 

V. Hierographia simplex.

 

MATTHIAS ex carcere, imo morte eluctatus pene, de se, Surat, inquit ; & quod non tantum viveret, sed & regnaret, imo vinceret : Lucet, inquit, licet de Annulo videatur loqui, in cujus pala Adamas, quo non tacite, invictum se gloriatur.

 

W. Hierographia simplex.

 

Huic natura & fortuna opposuerunt Uladislaum Polonum ex Elizabetha Austriaca, ferocem & ipsum, vel juventa, vel judicio Bohemorum, a quib. in regnum, Georgio Bojebracio subvectus est. Graviter id Matthiam tulisse ferunt, qui cum Austria, Bohemiam spe devorarat. Uiladislaus nihil fortuna aut iracundia aemuli motus regnum suscepit, vel in coelum, si scansile suis, quodam tempore, Humgariae causa, simultates exercuit. Quo circa alatus ille Genius, qui ad apicem & coronam enititur ; Angelus non est ; sed cupiditas, omnia, regni parandi amplificandi causa, tentandi.

 

X. Hierographia simplex.

 

Speculum in theca illaesum, significat animi integritatem, in corpore, quo tegitur, integro. Hoc autem de se voluit sentire vulgo homines: quod ante natus sit, quam natura cutem pelle tegeret, membrana, inquam, frustra Nam ut ante diem natus ; ita & mortuus in fuga, cum Turcis imparatus & imprudens congressus.

 

Y. Hierographia simplex.

 

Ita conatus est ad ver sarios pacare Nam cum ab altera factione, & studiis Turcarum adjutus regnu Hungariae invasisset Zepusius, Lupa gentilitia signavit Numisma, forte hoc non cogitans : illud, quod dicebam, agitans magis. Nam ut Lupa non suos tantum catulos, generis pignora alit & lactat, verum etiam gemellos Martis nutrivit ; ita se fore, omnibus Hungaris eundem, non his tantum, qui defenderant, sed & qui offenderant, demonstrant.

 

Z. Hierographia simplex.

 

Mascula sententia. Cura Remp qui regnas. Et cum alii quietem capitunt, tu vigila. Onus .n. AE tna gravius sustines. Caeteris somnolentis : tibi quieto esse non licet. Somnus, tum non somnians, apud Homerum, Agamemnoni consopito simile quid in aurem insusurrat. Hic Rodolfus loquitur, non tam aliis. quam sibi, imo & aliis rerum dominis. Rodolfo succinit ales Martius, in Lituo displodens gutur, & ipso sonoro ac Marito. Et dormitis Christiani Principes. Si vos non excitat tuba Imperatoris ( scio de Rodolfo Alberti filio ista nos accepisse ) evolvat estratis, quo nescio, veterno graves, aut bello leves, terror Turcarum.

 

U]. Hierographia simplex.

 

Neminem, inquit Jonnes, admitto. Tu intellige, ad regiam potestarem, quae impatiens consortis est. nam ad Regni Bohemiae delitias, quosvis in vitavit, non tantum admisit, ut taturus fuerit, qui cum tauro Regem munificum compararit. Praesertim cum hic no sit de grege, at segete certamen. In pascua n. totus est diffusus. Quin & voluisse alicui Principum cedere, certis pactis, fama est, regno, quo indignior com paratio, & minus vera oratio est.

\. Hierographia simplex.

 

CASIMIRVS U. cognomen jusuti in venit, cujus colo em, multi Principum ementiuntur. Cur quod non simulant, non saciunt? Nam vera virtus alte radices agit : Simulata, cito arescit nullo nixa fundamento. Caeterum Rex sui similes habere voluit plurimos. Hinc illa Palma ad versus pondera, exsurgens, ut intelligant, quos virtutis desiderium tenet, difficultas deterret : Justi, nequidem totum orbem, si collabatur, elisurum caput. Nam vides mundi machina Palmam premi non opprimi. Et supra Machinam, qui jam aeternitatis index est, sedere mulierem nudam, id est, veram non fucatam virtutem : quae etiam laniat camas, ab aemulis irritata vel exacerbata ; superior tamen erit temporis & hominum injuriis.

 

]. Hierographia simplex.

 

Calvaries est mortis meditatio : quam Philosophia, cujus liber subjectus magister est, plurimum facere convincit, ad regiam cupiditatem comprimendam : & conditionem humanam, variis casibus obnoxiam, sapienter consoladam. Igitur non injuria, ex cerebro, lampas lucet : quae de oculis canae aut impiae mentis, caliginem depellat, Quid agis? Eram, quod es. Quid moliris? Eris quod sum. Quanto rectius, mortalis cum sis, mortis memor, Deo pareres immortali? Symbolum enim lantinitate donatum, nihil aliud vult ; quam nos meminisse in tempore, justi judicii divini.

 

]T. Hierographia simplex.

 

Cervam Hercules, quod Diana sacra, nec in certamine violavit. Et quanti Trojanis constitit, cirucurem pro fera in Latio imprudentibus saiciasse? Haec Bona vel fando acceperat, vel legendo didicerat. Induit igitur Cervae personam, Regina cum esset : capistrum enim maritale, imo regale est, quo devincta Regi Poloniae, aut hinnuli potius, aetatem tum virentem & vigentem non celans : & sub arboris pacificae, Maritum pacis custodem iteligens, umbra, Nemo me tangat, inquit, quod ex Petrarcha. Tutaq; inter exteros vixit reverentia maritali. Morutuo marito, fuerunt, qui simulatates sererent, ac foverent : inter matrem & filium, quae causa fuit in patriam, cum detrimento filii, reditus. Quod exemplum documento sit Regibus & Principib. quandruplatores, regiae pestes, ab aula abigendi, ignavum sucus.

 

]U. Hierographia simplex.

 

Insigne Regum Poloniae, Aquilae quaedam species est. et receptum est insignia referri inter Hieroglyphica, nec male : redeunt enim unde originem sumserunt. Mirum igitur non est Aquila Regem delectatum : & quod studiosus esset pacis, ea : quae pacem, parta victoris praestaret. Hanc autem tangi Plinius asserit. Hic quandrifariam coruscans fulgur Aquila non pavet, id est, quem jam dicebam Aquila delectari, iratos & armatos vicinos sert admodum sedate.

 

]V. Hierographia simplex.

 

Uni Sigismundo ordine duas elocavit filias Imp. Ferdinandus, infelici utramq; fato. Cathorina Anchorae sacrae, id est Cruci Christi innxia, velut cipiono, in Deo ( inquit ) spes mea. Nihil facilius dictione. Sed multi sese impediunt in executione. Quis enim in Deo vere spem collocat? & non potius in bonis caducis? imo malis perennibus.

 

]W. Hierographia simplex.

 

Nympha haec, aut si quae Nereidum, quam Triton, quo nescio transportat prioris conjugis sororem repraesentat : eamq; jam viduo Regi fide nixa, transiens, haud secus, ac qui, fagili vitam & fortunas committentes rati, in vastum se precellosumq; dedunt mare.

 

]X. Hierographia simplex.

 

QUos hic subjectos Soli cernis ; oculos esse mihi persuasit, qui scalpsit. Videre profecto oculorum est. sed quid ex capite evulsi videant non video. Dicit autem Rex : Noncognoverunt praesentem lucem Eruit igitur Rex? Non cadit in tantum Regem, tanta crudelitas. Nam qui non cognoscunt ; erudiendi sunt, non necandi. Paena est praefractis & obstinatis ingeniis : Minibus ad paenitentiam receptus. Ego malurssem vespertilioones esse, non quod alia desint animantia, quae lucem fugiunt. Sed quod vespertilionum temeritas noctu invalescit. Tentant aerem, quot vix telus sustinet. Et volitans, si Plinio credimus, geminos pullos secum deportat, sui similes, egregia genetrix. Jam Alciatus debitores, scribit vespertiliones appellari, quod interdiu latitent : noctu prodeant soras. Si obaeratos, vespertiliones recte appellamus, qui metu creditorum latitant ; cur non damnatos omnes? aut       vitae dolum parant, vim in tentant, & majori longe, quam illi, licentia grassantur, increbrescentibus tenebris ; Rex quaeritur, de temporis sui & civium malevolentia. Semper vulgo homines, mutationes rerum quaerunt : & Principib. Male, si nequeant facere, dicunt. Horum lividos oculos Rex indignabundus perstrinxit. Quamvis enim Regum sit, teste magno Rege, benefacere &male audire ; dictu tamen mirum est, ut leviter dicta, inique ferant, & gravissime frequenter puniant. Jam tempus, quo Henricus secundus, in Gallia regnaret, in novatores rerum illapsum est, quorum causas dum cognosceret, in tanta claritate, non poruit obstupescere tantam, ac tam densam caliginem.

 

]Y. Hierographia simplex.

 

Papaveera somnium conciliant : regni curae depellunt. Illorum manipulum, & hujus signum vides. Symbolum ut parum latinum est ; ita rudioribus non obscurum. Italicum est.

 

]Z. Hierographia simplex.

 

Mordet Regina hominem, non de plebe aliquem ; sed qui amorem simulans, maximo & incredibili moerore eam conficeret. Nam Crocodilus, que interfecit, huic illacrymatur. Unde tritum sermone vulgi ptoverbium : Crocodili lacrymae.

 

]U]. Hierographia simplex.

 

Tres coronae, totidemregna regna manifeste significant. Et quid certius, quam coelitus dari sublimia? cum nihil boni sit, quod non a summo illo & aeterno Bono, veluti perenni fonte manet? Erat Sigismundus eo tempore, Rex Poloniae & suetiae. Et erant, qui illi Moschoviam desponderent. Ipse fortassis regnum coeli suspexit.

 

T. HIEROGRAPHIA SIMPLEX REGVM DANIAE ET SVETIAE.

 

FIDES rara est, inquit, & fortunam vel occasionem in pila volubili statuens, sentit hominum plerosq;, leves, ventosos & inconstantes : qui ut illa velum cum vento, cum forutuna animos mutant.

 

U. Hierographia simplex.

 

Regni insignia, Corona, globus, sceptrum, ensis Regibus aut calcuis aut natalibus obveniunt ; sed nisi a vigilantibus, non servantur. Certe nec navis oscitante hoc, qui clavum tenet.

 

V. Hierographia simplex.

 

DEus dat, cui vult. Quid bone Rex? Sceptrum, imquit, quod de coelo vides, pendere. Sed mi Rex, hujus tibi ipse si fidem facere potuisses, non e regno in carcerem illapsus, vitam cum morte commutasses. Caeterum non regni modo, sed omnium bonorum, inter quae, fortunae bona, infimo sunt gradu, Dator & praebitor est, rerum omnium dominus & originem bonorum omnium, corpolis, animi, fortunae. Et quae his ante stant, coelestium, immortalitatis & beatitatis Animae.

 

W. Hierographia simplex.

 

Nequidquam, nisi emisissem. Militaris vox Regis ut apparet, acris in bello, & prudentis in foro. Frutra certe in pharetra sagittae custodiuntur : ni, cum opus fuerit : exemrae vibrentur. Et cuiusui sunt Regi ignavo, &, ut jumento, virium suarum ignaro, vires? viri? exercitus? classes? regna? civitates? Ac quod vox Regis latius audiatur : quid vecordi scientia? imprudenti, rerum & Historiarum cognitio? nihil ; forma : latomagis, quam impudicae ; forma : latroni vires : prodigo res, & si quid aliis aliud, quo non recte norunt uti. Ita a Regibus erudimur.

 

X. Hierographia simplex.

 

Aquilae cum Dracone bellum esse perpetuum Plinius narrat. Nec opus est teste.. observatur enim & demostrationi perspicuae, congrua est ratio. Uterq; enim virium siducia alteri, & quidem propter pabula, quae Draco non tantum isifesstat, verum etiam funetat, natura inimicus est. acrox igitur bellum saepe exoritur, & quidem in aere, crederim, ut animantibus & inanimis voluptatisit. Cum illis Aquila, his etiam Draco infestus sit, &conactu faedet omnia. Hujus rei non ignarus Rex, Aquilam cum Serpentee committir, hostium aliquem notans, quo cum bellum gereret, non cum Dracone, licet & hic Serpens sit, atq; appelletur, quod hostem viliorem duceret, licet strenuum, quem cum Dracone compareret.

 

Y. Hierographia simplex.

 

F. quod S. complectitur est Friderici Filius. Arct oi .n. patronymica habent non nomina aut cognomina, plane ut Graeci, praeter paucos. Quid enim aliud? AEacidae, quam Ajacis? Pelopidis filii? Christiernis autem V. erat Friderici filius. Son, enim ut Danis sere, quemadmodum Germanis Filius. Haec de Hieroglyphico. Gnome vera est. nam pietas in parentes, non regna tantum sirmat, verum eriam familias beat, ac perennat liberos Debebat autem prae caeteris, parenti Christiernus plurimum. Nam Rege, propinquo ac domino suo, in exilium exacto, regnum Daniae occuparat Fridericus.

 

T. HIEROGRAPHIA REGVM NAVARRAE, SIMPLEX.

 

PALLAS videtur belli simul & pacis insignia praeferre, quod Regi prudenti libera fere electio sit. Nam parcit minori : cedit majori. Carolus bellum paci praeferens, fortassis patm honestae, aut nimis cupidus armorum : Requies, inquit, haec certa laborum. Quae? Arma, arma, hinc inde posita. Si in labore requiescunt Reges, quando tandem quiescunt? Nunquam : Imperatorem enim stantem mori oportere dicebat Vespasianus Imperator. Licet ab eo CArolus dissonet. Nam ille non armis tantum occupari Principem regium ducebat ; verum etiam legibus. sed animus militaris extra bellum, castra, aciem, nullam vitam ducit. Hinc Alexander rnetuere : ne ocio torperet, subacto orbe terrarum, & illum lubenter audire : qui innumerabilies Mundos asserebat.

 

U. Hierographia simplex.

 

Enavali erumpit navis : solent enim navigia in navalia hyeme subduci. & succlamat Rex, sub Sole, id est, in alto : sub umbra, id est, tecto : sed quid clara obscuro? virens : id est non situ puttens, aut dilabens vetustate. Se, inquam, clamat, licet, ut navis, fortunae flucribus jactetur, nec adversis frangi, nec prosperis extolli ; sed patientem quieris esse juxta ac laboris, si per hostem liceat.

 

V. Hierographia simplex.

 

DVae urnae, ( altera ignem efflans, altera aquam effundens ) duo hominu genera in sceam introducunt, quorum alii in caelo, mente versantur : alii in haerent, noncorpore solum ; verum etiam toto animo, in agendo occupantur. Neutri quidem reprehendendi, si studiis moderarentur. Prudenter enim Plato cum Musica Gymnasticen conjungit et Sorates Philosophiam e caelo rreduxit : & inter homines, hominum sapientiam collocavit, non modo quod theoria, utamur enim eorum vocibus, a quibus accepimus, si non in praxim transeat, mutilis, imo & manca sit, ac ut in corporibus ociosis accidit, suo cum vigore, tum nitore destituta, Jam capere videor, quod urnae non capiunt. Quid autem vult Rex, cum ait? Par obitus. Non aliud, quam Rex & Propheta David : Stultus & sapiens peribunt, omrtales inquam  esse.omnes mortales. Nam fama post fatum interris : & sedes extra terras differunt.

 

W. Hierographia simplex.

 

Coelo septentriones, Mari cymbam aut lembum cernis sine clavo, velo, remis, remige : Horresco cernens. Nam si qui in carina forte cubat ; quanto cum periculo, Deus bone, cubat? Etenim satis a ventis, & procellis, rostrate navi & rebus omnibus instructae, periculi est. majori animo Rex : Quo fata trahunt, sequar, inquit : si tamen magni animi est sponte se in discrimen conjicere. Aut non intelligimus Regem : qui non fortunae temerario arbitrio se permittit, quod navim compegit nobis, & in navi, agitationem animi & rerum suarum exhibet ; sed res suas vitam Providentiae commendat divinae. Si hoc sentit, ego a Rege non dissentio. Prudentiam enim nostram mancipare Divinae Providentiae jus & fas. Incidunt etiam ea tempora, ex quibus solus nos Deus eximat. Me certe a regum potestate, solus Deus, Regum Rex liberavit, quod semper grate refero : hic praeterire nequeo.

 

X. Hierographia simplex.

 

Columbas simplices natura genuit, & socii amantes, ut studiosas pullorum. Hinc columbae Nomen, cuius speciem gerebat, ad sponsum Iana detulit, priori columba orbum : & sponte sub plagas, id est, in mariti potestatem concedit.

 

Y. Hierographia simplex.

 

Calavaria cum Angue, quem ex cadavere nasci tradunt, mortem hominisvel caecisostendit. Regis vox audax : Nunquam te timui. Christus enimmortem expavit, non ignarus, quid esset, separatio Animae a Corpore. Nec contemnere poenam peccati : nec nimium angi necessitate, hac enim conditione natisumus ; humanum est. hic scio quid audiam : Non phil;iosophari Reges. Ad quid magis regium. Non medius fidius delirare.

 

Z. Hierographia simplex.

 

Et hercle sensu simplex. H. enim Hieroglyphicon est, & clare resonat Heinrici Nomen. Diadematum circumfusa, boni omnis caussa sunt. Nam vix unius Regni erat potes.

 

[. Hierographia simplex.

 

Annulus perennitatem : Pala splendorem significat, est enim circularis ille : haec adamantis. Significant, inquam & pollicentur Regi ac Reginae Navarrae, quorum virtutes Mysta hic, cum clarissimis coeli luminibus compabio constrictis, Et quod circuli extremitates, cornucopiae instar, in pala coeunt ; satis patetn quanta rerum ubertas, ex felicitate connubii regalis, in universam multitudinem sit redundantura.

 

\. Hierographia simplex.

 

MAgaretthae Valesiae oratio ad Regem Navarrae, verbis subcincta, tegravis & prolixa est. me ambiens, non fecutus es, inferiore genere, ne quid gravius addam, sed Regibus Galliae satam & genere conjunctam. Abrumpo oratione, ne oratio, exprobratio sit : aut mulieris cavillatio. Marito viduata & ductum servavit, & confirmavit facto. Caltham enim auro puro insculpsit : & in duram putamq; materiam, amoris sui constantiam incidit. Nam ut Solem aurem, flos aureus sequitur : coq; oriente oritur : occidente occidit ; ita se occidisse cum marito, prae se fert : nec lucem aliam exspectare, quam qua martius e tenebris resurget. Hic autem est Iesus Christus vita mortuorum, lux vivorum, falvus Beatorum, spes aerumnosorum. Haec nos Regina docet, quanto potentior fortuna, ( quae nos cum beat, dementat ) tantoimbecillior sexu, & lascivimus. Onos miseros! Me miserum!

 

]. Hierographia simplex.

 

Lilium & Bellis, a Dioscoride illud, haec a Plinio describitur. Mystae Lilium florem regium asserunt, proceritate adducti, sed & colorem. Nam si rubet, Regem decet : si albet Reginam. Reges Galliae surpant in Triade, non absque singulari mysterio Hic ex uno lilio, geminae Margarithae ascendunt : alludit enim Mysta ad totidem Reginas, eodem nomine, ut virtute insignes. Herbaria enim Margaritha, Bellis vocatur latine & bellius flos : Graece YYY quasi YYY ; quod algore hyberno in victus, quasi vi redivivus in aurasirrumpat. Quid Margarithae herbariae, cum Reginis Margarithis commune? Hoc commune, imo proprium & peculiare : quod ut illa fert, imo vincit hyemis vim ; ita hae superant, poteltatis licentiam : & imbecillitatem sexus.

 

T. HIEROGRAPHIA SIMPLEX REGVM AVSTRIAE.

 

IN AEgypto certamen ortum fuisse Herodotus narrat, de potentia Deorum. Vulcano palmam magna pars tribuit : quod ignis late populetur & vastet omnia. Huic illusit, & opinionem sectae extinxit ; qui congressus cum igne, informi statua : sed ventte projecto, atq; fistulato ( Cera .n. qua erant foramina obstucta diffluente, vi caloris ) ignis, aqua, qua venter testaceus tumebat, suppressus ac quasi suffocatus est. minori compendio Rex, ut Regum edicta & dicta vehementiora suntm ostendut, facibus in aquam conjectis, elementoru, non Deorum ( Christianus .n. est ) Aquam esse potentissimam. et de Elementis quaeatio a Poetis mota a Pindaro inter caereros, a Philosophis excepta & subacta est. quid ambages quaero? & no reipondeo, ad Regis propositu? Omnia vincit Aqua, vincat, quid tu posyea? Calorecor tumet : frigore subsidit. Non est aqua, mihi credite, quae judicio Regis vincit omnia : quid enim ad Regem elementa? quorum natura & in vestigatio, ad homines ociosos pertinet ; sed patientia, quam lentae aquae frigus aqua clarius haurit : aut quid rerum & homnum victrix? Sapientia hercle non est : ubi non est patientia. Hujusmodi Reges cum habemus ; quid parentes desideramus? aut Magistrosquaerimus? Bene olim dicti sunt Magitratus, qui tenebant. Regebant enim & mores.

 

U. Hierographia simplex.

 

Leo manibus hastam tenes, ferienti similis & iracundo, Vae illi, inquit, quem feriam. Nondum tamen jaculatur : & dum hastam mordet, iram refrenat. Quae haec imago? cujus sententia? Gidelberti Regis Austriae sententia : &animi ejusdem Leonini imago, digna Rege. Irasci enim peccatis Regem decet : sed tarde succedere ad vindictam, & generositatis suae non oblivisci : cum recordatur imbecillitatis aliorum.

 

T. HIEROGRAPHIA REGVM CYPRI, SIMPLEX.

 

AQuila ad rapinam : Lepus ad praedam videtur nasci. Et hunc venatur illa, a ventre stimulata quoties autem capit, despuit, non pari hoste congressa. Hoc autem a magnanimitate proficiscitur. Et Regem fortaste puduit, quos non conjicio, imbelles hostes bello subegisse.

 

U. Hierographia simplex.

 

Pyxis Hesiodiana exhalavit omnia : nec quidquam reliqui fecit miseris Mortalibus praeter spem, quem licet saepe fallat, semper nos comitatur : & non discedit, quam ubi conclamatum est, quod quando fiat Aristoteles alicubi docet Haec Jacobum Regim Cypri ultimum lactavit diu vana. Et ipse nec spei vanitatis, nec conditionis humanae imprudens, arbore sterili & arescente, animi sui sententiam, quasi bilem evomuit. Nam quod gaudium, cujus radix, spes est? incerta? Fallax & illudens saepius nobis? quam nobiscum collundens. Animo igitur non constamus, sed jactamur, & licet speremus magis secunda, quam metuamus ad versa, ( quod non est prudentis ) animus vacillar, & spe pendemus, ut spe frustari, majori ludibrio simus inimicis.

 

THIEROGRAPHIA REGVM BVRGVNDIAE ET ALIORVM SIMPLEX.

 

SOmniorum Macrobius quinq; genera distribuit : & me repetendi, te lector, hic legendi onere levat. Non semper nos ludi insomniis certum est. ego in Suecia cum essem in custodia, & nulla humanitus fulgeret liberationis spes ; somniavi cum inem tum ordinem. Nec hic dicerem, de Regis somnia dicturus. Sed cogit non invitum, Rex Regis Deus, qui me solus restituit in libertatem. Caeterum Rex Burgundiae Contramus, de venatione fessus, & praeventus tempore, in saltu alicubi cubanas, cum armigero, dictu mirabile, somniat se subire specum : & istic gazam ingentem, magni precii in venire. Haec videns, awstuare, movere, voluere sese, ut animi affectum, corporis motus sequitur. Armiger aut nondum consopitus, aut motu heri experrectus, egrediens ex ore herili, minutum quadrupes videt, haesitare autem, & vadum quaerere, ubo ad rivulum pluvia aqua fluentem venit. Miraculo rei is attonitus ( luna pernix erat ) & misertus animantis, gladio districto rivulum sternit : quem transiens animans aut anima domini, in spileum proximum, hiabatforamen exiguum, ingreditur : nec multo post regressum per os herile imn herum sese recipit. Quo viso consternatus exclamat armiger & Regem excitat. Rex ad se rediens somnium, armiger visum commemorat. Divinum, ut erat, id ostentum ratus Rex operas tempestive cogit : & perfosso colle, subjectaq; specu theaurum invenit, quem non in regiae delitias, sed Dei honorem vertit. AEdes sacras a fundamentis erigit : aut vetustate collapsas restituit. Fabulosum sit, quod vera narrat Historia. Pium est, sic uti a Deo datis facultatibus. A quo enim accepimus, grati animi est, bona ei referre accepta.

 

U. Hierographia simplex.

 

Sicambros Bassanus Imperio tenuit, & jure gubernavit. Nam & in filium capitali suppicio animadvertit, superante, amorem patris, reverentia juris. Cum prodiret in publicum, apparitor ensem strictum flagro involutu ante ferebat, terrori sontibus ; insontibus solario. Haec res vel a Rege in tabulas relata : vel admiratione Iustitiae, Regis memoriae, a posteris consecrata. Nam Symbolum ex AEneide Virgiliisumtumnemo ignorat : Discite justitiam moniti, & non temere Divios.

 

V. Hierographia simplex.

 

Draco Mystica disciplina Sabasiorum, Jovem repraesentat : quod hac specie, stuprum obtulerit Proserpinae : Romanorum vero non occulta sapientia. Poscit vilgiles & semper in actu milites. quod ea natura sit. Hinc ab illis ut Deus colebatur : ab his inter signa militaria, quae sanctius colebant quam Deos. Hic igitur manibus orbem, sive manus unguibus, tenaciores enim suunt, tenes, admonet pari virtute custodum esse Imperium, qua comparatum. Nec immerito. Nam nisi multis excidit : hisdem artibus servatur, quibus paritur regnum. Quid sontentiam fundo? Ipse Rex, cum Poeta loquitur : non minor est virtus, quam quaerere, parta tueri. Cui si quidquam credimus ; fortunae est quaerere : aritservare.

 

W. Hierographia simplex.

 

Leonem, de Tribu Juda, Christum a Mystis appellari & scimus, & diximus. Hic Leo, non alius crucem tenet. Quid igitur non, ut Leo injurias vindicat? Quod apatientia dictus sit Leo. Et profecto, Philosophorum, non Christianorum modo sententia majoris animi est, ferre quam inferre injurias. Lege Platonem, imo hinc Regem : quid enim intra cancellos me non contineo? Veritas persuadet. Nam ubi veritas fidem facit ; vis, quae plerunq; injusta est, hic non est necessaria.

 

SOLI DEO LIBERATORI MEO GLORIA.

 

 

T. HIEROGRAPHIA. CARDINALIVM.

 

ESse in Hierographia, plus in abdito, quam promptu, vel ex hac prima Purpuratorum, satis patet Nihil Symbolo manifestius, nihil nostius Hieroglypto. Quid qutem velit Cardinalis, non omnes peraeq; intelligunt facile. Erunt enim qui contendent, esse desperantis : erunt qui sperantis. Nec deest causa discrepantibus sententijs. Pedum destiturum desperantis est. statutum, non abiectum, sed fixum, est sperantis. Atq; in hanc me sententiam, cum rei veritas, tum auctotris dignitas inclinat. Nam qui terram & mare cernit, & audit, ut nihil iuvat ; ex Pedo non difficulter colligit, Virum non minus pietate, quam genere insignem, certiori loco spem, quam humano collocasse. Non enim ille tumulus, in terris licet, terreus est ; sed eius, qui in terris versatur, spes celestos, cuis si cui fidem non facio, is oculos tollat : & videbit manum, cum manubrio ; non esse humli aut presso loco, quandquam non elato, sed humili animo, Celum adiatur. Alfonsus igitur, in regia familia natus, & Rep : Romana constitutus, secundum, rerum variarum usum, ac taedium omnium, cum actum ageret, hoc egit, quod videmus, & pedum siue scipionem imo pedem, certo loco fixit. Quis ille? Spes in Deum. Hic enim ut ceteradeficiant, facit, quae rogatur, imo supplicia saepe nostra placabilitate & gratia anteuertit : si ex re nostra est, cuius causa & nos ipsi, & alios fatigamus.

 

U. HIEROGRAPHIA.

 

videre & hic est omnia vulgo nota : audire non ignota etiam, qui a limine viderunt Latium. Ab auribus incipio : Bonae spei Neutra vox obscura. Ad oculos venio. Libram, qui unquam vidit, simul ac videt, norit, ita de ansa, iugum : de iugo bilances pendent quod aeque, non ita apparet examen. Apparet tamen cuius Libram esse. Nec quisquam est tam caecus, qui non videat, sublibra corbem decerptarum, cum frondibus, frugum multijugum. Quod autem Cardinalis non sit propola, dubitarit non iniuria quispiam : quid ad libram corbis? Deinde, cum bonae & spei, voces tritae sint, hiulca autem oratio ; nota etiam ignoramus : cogimur saltem circumspicere, quo referantur, aut, ad quem pertineant. Ego ariolor spectare ad ipsum Cardinalem, video enim dum haec meditaretur, mussantem audire. Multi & multa me spe mea fraudarunt, vel quod rara hominum fides sit, rerum omnium perpetua viciscitudo, & instabilis conditio : vel quod ego ea statuerim firma. Quae erant infirma, & his fiderem imo palpandum ederim, qui rei meae gratia, verba, mihi darent, grata magis, quam vera, Maior itaq; in meresidet, quam in alijs haereat culpa. Quid me miseror? aut alios criminor, mutanda consilia iusta & modesta, bonae spei sunt. Iusticiae libra est. modestiae Corbis. Non satis autem est deliberationems nostras, iustas esse : nisi & sint modestae, imo hoc ante etia, quam illud cogitanti, primumoccurrat nam sibi quisq; prauo ingenio aut instituto, longe plus iustio indulget. Hinc illa non homines tantum, verum etiam in Deos immortales, indignatio Animi insolentis, non a ratione profecta, sed cupiditate stolida, inani, molesta. Quid enim huic caeno debetur? Non praemiun sed paena. Haec enodatio Hierographiae, digna est Principe Viro, Caeterum & bonae speci annona est : quae in iusto commercio versatur.

 

V. HIEROGRAPHIA.

 

vitem dictam Varro putat, quod ad vuas percipiendas inuitet Vinosi, quod sitam in ea vitam existiment. Nec abs ventre omnimo, quibus vivere est bibere. Si Vino tantum mergeremur, Nunc vitis latex non est, quod Vinum hordeacium Herodotus appellat. Et quot alia sunt poculenta? quae non tantum ad sitim, necessitatem, verum etiam ad voluptatem & furorem hauriuntur? Caeterum Vlmo maritatur propter raritem foliorum, ipsa Luxurians vitis, cum pampinis, tum capreolis, in quas nuptias intentum M. Ciceronem, non solum spes generosae sobolis verum & culture suauitas,naturae daxteritas oblectant. Ita clauiculis, veluti manibus, maribus, maritum circumplexa, felicitate  sua gaudet, & quasi alacritate diffunditur. Hinc iste frondes, instar porrectae frontis, quas vinitor coercet, &, ut prudens gubernator, plebem a luxurie ad moderationem, ipsam castigat, ac cogit a frondibus ad fruges. Quid igitur se ipsa sustinet? ut in Symbolo eft? Quod in nuptijs, unum ex duobus fiat. Non se vitis sustinet, sed vitis & ulmus, siue, ut in connubio maneam, ulmi vitis. Accedit cura Vinitoris, sed qui adiuvet, non afferat naturam. Quod vero, ad caelibem, nuptialis Hierographia? Aragonius eft, regali prosapia Lodouicus. Inter purpuratos cooptatus, veluti in aliam familiam transijt. Atq hinc est, quod gentilibus fua remittens, & de jure suo cedens, audacter dicat. Res Lodovici vestri, vobis habetote:Nam se ipse sustinet, jam Ecclesiam ducit : qui repudiatis mundanis & vanis, rebus sacris sese mancipat.

 

W.HIEROGRAPHIA.

 

Inter potulenta,siue poculenta, est vinum mali Punici, quod Rhoitem Plinius,quemadm hordeaceum cereuisiam Lactantis nominat. Caeterum hoc ad proximam propius, quam hanc Hicrogra phiam Pertinet, si tamen non & ad hanc. Nam liquorem maturius ex pomis expresserris, quam vaporem expectaris, praesertim, qui Iridem coloribus fuis referat, ut Scalptor vult. Erumpere liquorem in altum pofse non nego. Vis enim ea est, contra naturam, & ea de caussa,momentanea, aut non diuturna saltem. Flos satinae Mali Punicae Cytinus dicitur : dalaustium siluestris, Dioscoridi Huius distincta coloribus genera reperiuntur, candidum, fuluum, puniceum. At Mysta, sub cortice, inquit, haec tego, sub putamine, quod Malicorium Plinius cum Dioscoride appellat, non flore. Sub cortice vero, quae Malum Punicum continet, sapore non colore discriminat. Ille quidem dulcia, acria, mixta,acida & vinosa : hic vero, quinq; ista in tria redegit fastigia, ut Matthiolus declarat. Vni dulcia : alteri acria & acida, tertio mixta & vinosa tribuens. Propius ad Dioscoridem Mysta accedere videri posset : sisub unius cortice haec gffent ominia. Nunc saporum varietas, est specierum diverditas. Quod. si membranam candidam, qua intra corticem, veluti supparo, Malum tegitur : acinos puniceos : & quid per interstitia, vernans, nescio, considerate lubet ; haec nature non exhalat : putrescit enim & malum fit malam, simul ac quidquam exhalat. Obfervo autem hos colores, Iridis caussa, cui assimilat Scalptor. Est enim in Iride, puniceum quid, viride & purpureum, ut Aristoteles observat. Flaui enim apparitio est non exstantia, orta ex comparatione Punicei & Viridis. Quod autem mille, id est, infinitos colores trahere. Iridem Virgilius facit ; facit ad fcenae & multitudinis opinionem, ac plausum. Sitantum sculptori tribuo ; quantum tribuemus auctori? Fecit tricolor intercus Malum. Sitale non est naturale ; factitium reperietur, quale praeter naturam vult : & erit Pyrobolus, Mali Punici forma quod totiem colores evomat, quot sapores illud diuersis speciebus continebit. Erit, inquam, Malum Punicum, si non conforme genuino prorsus ; congruum cum sententia Cardinalis. Nam colores animi sui boni, non Mali ullius pandit. Et se austerum praefracto, placabilem miti, suspensum medio ingenio vult declarare. Hac mea sententia est de sententia Theobaldi Cardin. Aragonij : Nec obstat mihi, pios Manes testor, quod cum naturali factitinm recepi, cum educatio sit altera, & quandoq ; potior natura.

 

X. HIEROGRAPHIA.

 

Suus cuiq ; Planetarum oclor est, uti Plinius notat. Saturno candidus, Ioui Marti igneus, Lucifero candens, Vesperi refulgens, Mercurio radians, Lunae blandus, Soil, cum oritur, ardens, postea radians, Mercurio radians, Luna blandus, Soli, cum oritur, ardens, postea radians. Quos vero & quot, aera subintrans caussatur colores? Idem tamen est, & solus, licet ex repercussu plures apparent Soles. Magnum Mundi miraculum. Et cum hoc mundi miraculo, perspicuo ac magno, Architectum Mundi Deum Opt. Max. comparat. Casanus. Quemadmodum enim aliter, in cano & cera operatur sol ; ita Deus in insanabili & sano pectore. Etnon videtur aliud sentire Mysta hic noster, cum ait : Idem per diuersa. Nam ut idem Sol per diuersa est, licet media varient lucem Solis ; ita & Deus, solus, idem & unus est ; quamuis per diuersa appareat longe diuersus. Quod si de se ipse loquitur, & vita rationem aliam atq ; aliam purgat : ne a se ipse discrepare videatur, ut enim aetas alia, alios mores postulat : ita & tempola incidunt, quae non unius solum aetatis, verum etiam momenti consilia varient, citra leuitatis notam, aut labcm inconstantia] audiendus est aequis auribus, non sua tantum, fed & nostra causa. Homo enim erat, nos homines sumus, a quibus humani nihil est alienm. Et pertinnax saepius est, quam constans, qui sui in re priuata, aut instituti maiorum tenacior est in Rep. Nec injuria Aeschynes Demonsthenem reprehendit, Athenienses exemplo maiorum, ad bellum, incisis neruis, cohortantem : Quid enim hoc aliud erat, quam equum, ad stadium in quo florens aetate vicerat, annosum reducere? Vertumnos nolo. Volo scientes uti foro. Alcibiadem sua dexteritas tandem deftituit. T. Pomponium Atticum virtus servavit. Ita, si absit fraus, & laudi & saluti est, eundem esse, inter diversos : aut huic commodare, sine illius injuria.

 

Y. HIEROGRAPHIA.

 

Lonum non esse infinitum, Aristoteles ex loci natura ostendit. Suntenim Loci differentia, sursum, deorsum : ante, retro : dextrum & sinistrum, non modo, ratione nostri, fed & respeetu totius determinata quod infinito ex diametro aduersatur. Si locus non est infinitus, nechercle corpus, quod nullum ne imaginari quidem possumus, extra locum. Hac prafatione, hac loco utor, quod cernam, ex orbe universi, alium orbem exire, quem Anguis extricans sese, & in se reflexus facit. Nom tamen in cesso, quem interpretor, Mystam. Non enim statuit in retum natura, Infinitum. At supra Naturam AEternitatem scilicet, quam Anguis Mystica passim dentat. Et hoc est, quod de diametro AEternitatis, Mundi Machina dependeat. Nam tempus est mensura Motus : & cum primo Mobili incepit, quod quia compositum est non potest esse aeternum ; sed quia temporis est prius & posterius ; est aliquod primum, superius Tempore : quod jam aliud non est, quam AEternitas. Ita & Naturae, pro loco : & Mysta pro dignitate satisfactum sit. Nunc ad rem accedamus, in qua jam nihil obscuri reliquum est. Dicit enim gloriam esse immortalem. Non esset autem talis, si angustijis Mundi coerccturi finiretur enim tempore, quod rerum ominium Mundi edax est. Quod autem Mysta dicit, aut de Nominis, aut de Anima gloria dicit,si de Animae gloria, nihil verius potuit dicere. Nam AEterni omnia funt aterna. Talis autem est Anima Hominis. Menti enim qui oculus Anima est, nihil mortale, sed Verum, quid jam immortale obiectum est. Si de Nominis gloria, ea tenus vere ; quatenus Nomen ab interitu eloquentia vindicat. Nam non modo rerum praeclare gestarum, verum etiam scriptarum licet prudenter monumenta, temporis intecapedo, non admondum longaeua intercipit, si destituantur . Et id sentit Plinius, cum ait(Minorem dico)facienda, quae scribantur : aut scribenda, quae legantur. Auersamur enim magis inepte scripta, quam improbe facta ubi affectus subsedere.

 

Z. HIEROGRAPHIA.

 

siue YYY siue YYY est, inflammata ista flamma de cuspide ; Persarum Reges non procedebant, absq; igne, ut videre est apud Herodotum, in expeditione Xerxis. Et si maiorum nostrorum, juniores enim Persis sunt, recordari lubet, erat qui ex Graecis inexercitu, ignem praeferret, dictus abs re, Pyrophoros aut YYY. Erat, qui Romano Magistratui, non tantum in bello. Atq; hoc quidem nobis numismata testantur, ut in vita, inaugurationeq; Gordiani liquet. Illud in Genial. Alexander ostendit : hoc Eustatio, imo tritum vulgo proverbium : YYY quod Erasinus in Paraemijs uberrime enarrat. Nihil absq; causa resero Persae ignem sa crum habebant, & ea alebant perennem, quemadmodum Argiui & Romani. Ita non poterat aboleri, ignis super holocaustum celitus diffusi memoria. Et sa crocum causa reliqui, habuerunt in promptu ignem. Graeci inquam, & Romani, non illum ignem perpetuum. Nec sacrorum modo caussa ; sed & Sacrosancti Magistratus ergo Romani, ut intelligeret se ille, in oculis, in cospectu, atq; adeo, in luce versari. Huc profecto Lampas de hasta refulgens, omnino respicit. Vita Princupum certe omnium oculos in se conuertit, & longe potentior est, ad aemulationem. Lege, quam tamen ut in obelisco lumen Aristoteles in ciuitate collocat. Xenophon clarissimus imperator, & sagacissimus Philosophus, duci militiae censer & sentit labores admodum graues ; sed hoc leuari, quod videat se ab omnibus videri & conspici. Et ex re alia, quam publica voluptatem capient? qui militiae, togaeq; dominantur? Aliud sine controuersia est sceptrum, aliud plectrum. Quare si Rex es ; te rege : & quae Regem decent ; face. Lux enim Principis, quod publica, ingens est, ut legis in Symbolo, & ita malo legere, quam ignes Principis. Quid enim hic ignis add Principis lucem? Et si ignes, veluti igniculos M. Tullius, dotes & animi Lumina intelligis ; legis mecum : & diligis Principem, non Lucernae praelucentis, sed animi virtute relucentis gratia.

 

[. HIEROGRAPHIA.

 

Non exploditur voluptas, amica inimica, quod voluptas sit ; magis hoc culptur, quod aerumnas caussatur, & quidquid non est volipe id omne in malis ponit. Contra Virtus laudatur, & pro batur sania, non tantum, quod recte facta sequatur voiuptas vera, atq; geniina, verum etiam, quod comitetur, imo antecedat, animi in se ipso, velut theatro, exultantis, cum motu quies, & gloria. Quemadmodum enim verum est uberrimos esse fructus virtutis ; ita falsa est ipsius Virtutis, cum amara radice comparatio. Delectatur sudore & labore suo, qui agrum suum colit, Qui excolit ingenium, aut animum execet, non seruilibus ministerijs, at virilibus officijis ; cedet Agricolae? Non reor Mascula sententia. At multos sinistra deprauat opinio. Cedo : nec enim numeramus, sed ponderamus, ut viros vere viros decet, sententias. Et jam tritae, omnium manibus, Origenes Mosis, ex ocio Maioribus nostris, nata, quae etiamnum nos fatigant negotia, conuincunt. Cuius auctoritati, si quid nostri temporis impudentia deogaret, omnium temporum memoria suffragatur. Itaa nihil boni facimus, cum nihil facimus, necessitasq; est, quae extudit, ut loquitur Virgilius, & conservat, ut ego adijciam, artes. Quorsum haec tam longe repetita oratio? Ad Symboli confirmationem. Ex omnibus enim liquet, Virtutem infirmitate perfici : aerumnis exerceri : rebus & ocio deniq; intermori : & quasi sublato nutricio sine antagonista, concidere. ut pater, si non ante satis patuit, in Rep. romana. Quamdiu populum Romanum samnites, Pyrrus, Carthaginienses oppugnarunt ; tamdiu istic virtutis lumina viguerunt. Victis vero superatisq; hostibus imperij aemulis ; pullulare sensim vitia donec non mole rerum, sed mutatione morum, a fundamento rueret, florentissima omnium ciuitas : & praedae his esset, quibus ante fuerat terrori. Mysta non Romanos, aut qui ante rerum potiti sunt, Macedonas, Persas Assyrios adducit ; sed folitudine : non sereno, sed plivio celo : non nudum quidem, sed nec superbe amictum : aperto, operto capite : & solo deniq; scipione, id est, sola virtute, & mente supra aetatem constantini stantuit. plane ut Herculem Prodicus Chuis, nisi quod illum hic inter virtutem & voluptatem : plane ut Homerus Vlyssem, omnibus malis presum non oppressum, nudum tandem abijcit. Ita exoticis utor pigmentis : quod fordeant nobis in nostra Repub. natae Christianae Virtutes. Vnus Iobus pulchrior fuit tolerantia, quam ullus Paganorum, non dico, fuit, sed fingi potuit, ab ullo, vel Poeta, vel Historiographo, licet eloquenti. Nullus enim est, in quo non sit naevus, nec ille quidem, qui deceat, sed deturpet ac deformet formam Virtutis. Et huic uni Iobo palmam eripiunt, Martyrum non unus aliquis, sed multi exercitus.

 

\. HIEROGRAPHIA.

 

tabulam hic rasam cernis : & legis, Melior fortuna notabit, Ergo scribenda, & memoriae consignanda, laeta modo & jucunda? nec commemoranda simul aduersa? Non ea Mystae mens est. liberam enim & veram esse oportet rerum narrationem praesertim, quae ad posteros transmittitur, manca alias futura, cum oporteat in utramq; partem proposita lectori exempla, ut habeat, quae sequatur, quae vitet. Iusticiae enim exitus sut optabilis est, qut tolerabilis. licet successus plerunq; minus sint prosperi & optati, Poetae, quemadmodum pictores inumbrant quaedam, silentio, ne offendunt, multa involuunt, & quibus assentantur, his placitamagis, quam alijs probata scribunt. Sed ab horum leuitate & adulatione, multum ab est Cardinalis tanti grauitas. Quid igitur vukt nuda sua tabula? Forte quod Senca, Beneficiorum nunquammaleficiorum cito obliuiscendum. Nam Aristoteles mentem nostram, ad imaginem rasae tabulae dolat. Quod si penitius in animum Mystae lubet descendere ; prae ceptum nobis animaduertemus, Mentem aerumnis fractam, spe meliorum erigendam : & aduersitatum tantum modo recordandum, ne insolescamus. Iucunda enim est praeteriti laboris recordatio.

 

]. HIEROGRAPHIA.

 

altare tibi demonstrandum non est, Ardet quippe, non sumat. Nec Agnus ad victimam : faces enim lucent, & securis in truncum haeret impacta. Quid igitur Cardinalis? sacrificijs non delectaberis. Non aliud haud dubie quam aemulatum Cacodaemonem Remae Tertullianus scribit, vatius sacrorum, apud Iudaeos, apparatus. Agni immolatio longe vetustior Mose. Nam & in AEgypto renouatum est sacrificium Abeli. Et cum cetera alio tenderent, in illa umbra ; Agnus repraesentabat Christum. Haec ego, non refero, ut noua, vel in audita ; at Symboli caussa. Tempus enim fore diunabat Dauid, quo Christus, uno sacrificio, omnia esset antiquaturus quanquam & ea tempestate, qua vaticinaretur, & regnaret, Deum animadu erteret, peccatis impiae gentis offendi magis, quam victimis placari. Qua de caussa, non abolet quidem, sacrificandi ritum, sed purae menti imperat, purius sacrificium laudis Diuinae. Aut me omnia fallunt, aut hoc etiam Cardinalis vult, Vult inquam, pietati Christianae, vitam consonantem.

 

]T. HIEROGRAPHIA.

 

phaenix, Graecis, palmaest. Atq; hinc non nomen modo fabulosae Aui datum est : verum etiam nomini ratio. ut vult plinius. Sic enim dictam auim vult, quod, ut planta, ex se renescatur. Res magna & memorabilis. Aui tot seculis constitit fama, ex quo, doctorum hominum fabula constituit famam Auis, quam volebant YYY & YYY. Fama vero, aut fabula verius erat, sexcentos amplius annosviuere & non vitae taedio, at desiderio prolis, in voluntarium transire incendium. Pyra scilicet congesta, quam eminentiori loco Sol incendat, ardere spontaneam : ex cuius cineribus ipsa repuerascat. Ita, ni fallor, Herodotus, & qui omnes falsos scribit, Tranquillus. Liberum enim erat, longaeuo aeuo, mendacium. Sequens aetas, aut minus credula, aut maiorum insipientia sapiens, fabulosa censet, quae falsa sensit. Batthorius Phaenicem im foculo collocat ut vides : & rei magnae, magnifica adijcit verba, se necat, ut viuat. quod de Phaenice dictum, in ipsum quadrat. Nam hic ipse Cardin. Bathorius, dum ipsam Transsyluaniam appetit, cum Principatu amittit, praelio superatus, a Michaele, Vaiuoda Valachiae. Ita saepe nescimus, quae praescimus.

 

]U. HIEROGRAPHIA.

 

hanc Paradinus Caenobio cuidam tribuit : & aduentanti Guisio, qua vides specie, Pyramidem erectam. Nec euoluit, sed carmen Gallicum ex basi exscriptum, in litteras retulit, quo animus Caenobij explicatur. Id ne male : vertam, paucis si exposuero, tuo etiam labori parcam, prolixius enim est. rex est Pyramis & hercle Regis Hieroglypton, YYY, siue crescens Luna. Hedera vero, Card. Guisius. Haec fere sunt Epigrammatis, scitu digna. Nam his cognitis, cuiuis manifestum est Symbolum. Te, o Rex, stante ( stabis autem, pyramidis instar, semper oncolumis & in concussus ) ego, qui te obsequio & benevolentia obseruo, atq; amplector, in morem hederae, nec possum a te auelli, ego viuam & florebo : nec marcessam aetate, sed in senecta etiam virebo, tuis Rex honoribus, non meis opibus. Vtenim huni nata, paullatim assurgit, & radiculis obrepit arboribus & muris, non modo fuis diffisa viribus, sed altiorum amans hedera ; ita ego longe infra Maiestatem illam Regiam genitus, tucri beneficia, sine tua beneuolentia nequirem. Caeterum Hedera in oculos passim incurrit. Quae extra oculos sunt, Dioscorides, Plinius & Theophrastus in commentarios, velut in paenu abdita, studiosis Historiae Naturalis conseruarunt, coaceruaruntq;. Caetera quid persequar? Crescens Luna, signum militare Turcarum etiam est, non modo proterue, senescit quoq; Luna. Et cum sit instabilis, ab alio, lumen mutuatur. At signa, felicia ac fausta, sagacitasPrincipum sumit ; & omen infelix priuatim etiam auersamur.

 

]V. HIEROGRAPHIA.

 

symbolum Gallicum est, Meo commodo. Hieroglypton, Ciconia. Quae quo pacto inter se concordent ; alius forte melius me dixerit. Nam Ciconiae in societatem publice consentiunt, ut Plinius refert & nos videmus, commeant enim gregatim quotannis : & priuatim parentibus gratiam referunt, atq; nutricamenta, juste persolvunt. Vnde Meminit Aristophanes, imo ad Ciconiarum institutum, Solon pubem Atticam instituit. Et ultimo aducntantem reliquae, in expeditione interficiunt, discerpunt. Quae omnia, non priuatum commodum, sed publicam salutem redolent. Serpentem rostro tenet. Teneat, per me licet, sed grandaeuis parentibus, hunc ipsum pastum, tanto discrimine comparat : & non suo commodo, saepe enim suo exitio deglutit, at nostro emolumento, cum serpentibus bellum gerit. Quae causa erat Thessalis vindicandi ab injuria Ciconias, uti Plinius narrat : & capital supplicio, non secus in eu animaduertendi, qui Ciconiam, ac, qui hominem necasset. Non ignarus naturae ludouicus Guisius, vidit sibi bellum esse, cum turbulentis hominibus, si dignitatis locum tenere, & tueri vellet ; haud secus ac Ciconias cum serpentibus Natura committit. At, si Ciconiae non omnia, ventrisgratia faciunt, sed officij, pleraq;, uti jam demonstratum est ; nemo est bene natus, aut recte institutus, qui suo commodo potius, quam publico, ad rem praeclaram accingatur.

 

]W. HIEROGRAPHIA.

 

est captiosum disputandi genus. nam ab euidenter veris, ut Vlpianus tradit, per breuissmas mutationes, disputatio ad ea, quae manifeste falda, perducitur. Nomen inuenit, quod in acervum sensim crescat, uno velut, ut M. Tullius loquitur, addito grano. enim vel, acervus est. symbolum haec omnia explicat : Hieroglypton sub oculos adducit. Sunt enim grana novem, quae per se nihil sunt. Nondum enim sunt decem, sed si minimum, quid, addideris, unum puta, sunt decem. Denarius autem numerus, radix est, & jam non per minuta, ad summam rerum, ascendendi principium. Quocirca ut nec pertinaciter repugnare, ita nec temere omnia, instituto de re seria sermone, concedere debemus. Si hoc in verbis cauendum est, ne nos irretiamus ipsi ; quanto magis, in re cum publica, cum priuata? Certe minima interdum praeterita, aut neglecta, aerumnarum gravium causa existunt. Atq; hinc est sublatus, e medio, Athenis, puer infans licet, cornicum oculos configere solitus : & neglecta cura Alcibiadis, curae postea fuit, omnibus Graecis & barbaris. Ita nos nobis nostro malo : & delitijs suis Resp. & Rerump. Principes, suo periculo, indulgent. Leuis jactura Auiculae est. atsi puer ille, in virum euasisset ausus esset, tum in ciues, quod ante in aues. Et si auiculam, quam intulerat Alcibiades, parum memor oedinis, solutam forte senatus non collegisset, sed castigasset leuitatem hominis ; moderarius foret & Senatu & Populo usus. nec accendisset bellum, quo partia condlagrauit.

 

]X. HIEROGRAPHIA.

 

crux Florentia aut Pisana verius Coronata, quam plieata est.corona non regia, sed principali : & pileo non seruili, sed Cardinalitio. Res nec noua, nec stupenda, in familia Medicea. Symbolum licet vetus, pium : & in hac umpietate stupendum quoq;. A domino factum est istud. Refert enim Cardinalis, a quo accepit, acceptum Domino Deo, genus & honores. Merito inquies. Sed quotus quisq; ea est gratitudine animi in Deum? Et si omnes sunt, quos veluti e grege legit, & ad honores, subuexit Deus, cur non meminere beneficij diuini & conditionis suae? Aut si meminerunt, sur voluptates suas sequuntur, & non obsequuntur Legi, id est voluntati Diuinae? De Magistratu instituta est quaestio si in hos institueretur ; ne nos quidem purgare nos nobis possimus. Tantum ab est, ut Deo. Quamobrem non iniuria admirabar, in summa fortuna, summam moderationem.

 

]X. HIEROGRAPHIA.

 

adolet hic non Aaron, sed Ioannes Mediceus, thus Deo : & magna cum pietate, tum admiratione, inquit : Quo sum vocatus? Et merito inquit. Non enim leue est, seruire Deo non Regum alicui, cui vel vitiosa assentatione, vel simulatione virtutis, operam probes ; sed quem nihil fugit, Regi regum Deo, Cuius cui in mentem venit, non potest, non animo turbari, & corpore toto inhorroscere, quotiens ad altare accedit.

 

]Z. HIEROGRAPHIA.

 

eclipsiis Lunae est defectus luminis Phaebei in  Luna qui accidit, cum ipsa Soli ex diametro, opposita, vel cum exigua latitudine vel tota, vel aliqua sui parte in umbram terrae intermediae, incurrit, lumen enim tamdiu amittit, dum suo ipsa motu ex umbra terrae eluctetur & collustretur, quo solo lucet, iterum a Sole. Sub hisce tenebris Lunae, celat Mysta, & velut caligine inuoluit animi sollicitudines, quas quod P. Iouis non declaret, per me non eliminabuntur. Nam si tempus aperuit tempus ; falli qui possum, nolo fallere Lectorem. Verum enimuero non animi tantum anxietas, sed & fortunae anxiae disficultates per Eclipsim intelligi possunt. Et virilis animus vel sua virtute fretus, vel spe in Deum coniecta, non minus vere, quam grauiter dixerit : Hinc aliquando eluctabor. Multa profecto sunt constantiae humanae exempla, plura documenta fiduciae diuinae. Mrius quantis ex periculis euasit? Reuertere ab exilio Demosthenes & Cicero. Danielem ex morte eripuit Deus. Et me maiori miraculo idem Deus in custodia, non Leonum, sed hominum efferatiorum sustentauit : ac tandem a potentioribus aemulis seruatum liberauit, & vindicavit in suam solius potestatem. Deus bone & potens ; quam bonus? quam potens es? Diuinae Laudis gratia haec adscribo ; sed & consolationis humanae. Nam ferre qui poteit ; superare & potest injurias : Deus autem & vocatus & invocatus, duris in rebus, subsidio venit celerior vocatus. Ita vult, quod volumus, sirite volumus.

 

][.HIEROGRAPHIA.

 

Suie de arbore, Mysta, siue deHedra loquitur ;verum est Symbolum : vix nata sustentor. Nam arborem Sol a stirpe fouet : Arbor hederam. Nec obscura est, clara imago, aut latens sententiae sententia. Nam ut sol arborem, & arbor hedram sustentat ; ita se a Pont. Max. prouectum, hunc a Deo ad illud honoris fastigium, intelligit euectum.Caeterum Hederam Festus dictam putat ab haerere : alij ab edere. Primaquidem breuis est, & arbores exest. Mira tamen adhaerendi vis & natura. Nam thyrsis ad id instructa, Theophrasto videtur, & non modo circum arbores, & muros repit ; verum etiam in cornibus cerui enatam(ego fractam alicubi & adglutinatam puto, non enim marcescit intercifa, ut docet Plinius) naturam animalium persequens, Aristoteres scriblt. Miratur Phinius Hederae, siue ederae locum esse, non dico in sacris, verum etiam profanis in locis, quod commoda coniugis ad se trahat, & exsugat, quasi id non facerent, qui facere non deberent, praediti ratione homines. Quod autem lubenter serpentes serpere, sub umbra Hederae queritur ; injuste queritur. Semper enim sub umbra bonorum, mali latent, imo Lucent, & fulgent honoribus. Haec pro Hedera imo Mysta dicta funto. Licet enim floreus inuenta, prudens Hedera utitur, qua Liber se, Alexander exercitum, vulgo olim templa coronarunt. Semper enim virens, maius quid, quam animi anticipenmus, promittit.

 

]\.HIREOGRAPHIA.

 

Ingressus inquit, & haud dubie, spcculam istam, a fundamentis, ex vivo marmore, ad tantum fastigium subductam. Et non regressus. Speculam dixi, propter Hypaethrum & perforatum ctiam fenestris supra culmen. Non Pharum, quod haec maritima sit. Non Carcerem : patet enim Et nemo sapiens male sibi ominatur. Quo igitur aspicit Mysta, qui nos de turri despicit? Ad animi constantiam, sodes. Semel enim meliora, licet ardua secutus ; nunquam debilitate animi, aut difficultate negotij territus destitit ab incepto. Tantum animirobur propositum nobis ducamus, non modo ad intuendum, verum etiam ad imitandum. Nam animo in rebus magnis dificere, & velut, de alto spectantibus, suffusa oculis caligine ac horrore, mente collabi ; pusilli non virilis animi est. Est quando fortuna vim suam frangi non vult, quo tempore, cedere impotenti rerum dominae, non magis in vitio est, quam de aduersanti sub mittere, & tempore contrahere, vela tempestati. Vi, inquam, de statione, depelli possum, de honesto nec volo nec possum.

 

]].HIEROGRAPHIA.

 

Emergit pressa, quae? Pila in conspeatu pugillaris imo salit, exsultat, ad astra fertur, impulsa. Nec minus minor licet, palmaris pila. Sed ventosam illam Mysta exhibet. Non modo quod familiarior sit Italis, verum etiam, quod, ut haec vento, ita homines vulgo, aura populari ferantur, nec ventos nacti secundos, cupitatum voragini statuant modum. Atq ; , de hoc hominum genere loqui Mystam, mihi persuasi : quod Pila tomento fulta & quasi durata, constantiae propior sit, quae de compluvio excepta, nunc palma, nunc plaga extenta sublimius & longius excutitur, nec inflanda toties, ut illa, velut refocillanda, in deliquio. Nam hoc ipsum ad fractos & degeneres animos pertinet ; ut nunc castigentur, nunc consolentur.

 

]]T. HIREOGRAPHIA. 

 

quanquam stella hic prrlucida sit, & sola inter omnes appareat ; Iouius tamen, rem totam obscram Multitudini, & paucis, quos Litteratos vocat, intellectam putat. Nam verba Horatij sunt, & rapta, ut fit, ex integra sententia quae est : Micat inter omnes, Iulium sydus. Et jam micare incipit, Symbolum : ac quasi illato igne, obscuritas in clarescere. Sed quod Iujlium sydus? quod velut Luna, inter minores ignes lucet? C. Iulius Caesar natus est ad IIII. Id. Quinctiles : Haec clara natalia Mensi postea nomen dederunt. Lege Svaetonium, & consule Mathematicos, quo Horoscopo. Noster enim Mysta, Iuliam Gonzagam, miratur : & ut Venerem Horatius ceteris stellis, quae, cum Solem antegreditur, Lucifer : quando seqquitur, Hesperus dicitur, sic ipse omnibus matronis anteponit. Malim in alio occupatum tale & tantum ingenium : quid enim caeno muliebri, cum celesti lumine? Nam potest comparatio extendi ad digniora. Indulgeamus amori & aetati : semel enim si non pluries, omnes insanivimus. Reuocemus modo in memoriam, meam im proxima Hierographia, si tamen mea, quam Graeci & Latini fecere tanti ; ut nihil magni aggrederentur prius, quam sibi suisq; precarentur bene. Plato sane cum frugalitatem Spratanorum, in sacris probat ; cum munidicentia Graecorum, comparat eorundem, imo antefert, vel nomen vel omen. Non enim minus fuere parci verborum, quam rerum. Hippolytus certe Mysta hic noster non natalicium, at funebre sydus Iulium inauspicato seruans ; vel accelerauit, vel auguratus est fatalem diem. Cometes enim Caesaris funeri, ut plerunq; magnorum Principium illuxit. Ey in tabula pictus, quod un celo fictus, Hippolyto portendit. Extinctus enim paullo post in fundo luliae, ut Pindarus in genibus pueri adamati.

 

]]U. HIREOGRAPHIA. 

 

Q. Smyrnaeus, duodecimum certamen Herculis, ut cetera breuiter cum Dracine insomni commemorat : Praemium victoriae fuit, Mala Aurea. Hoc Symboli gratia scribo. Non enim Palma ab informni Dracone custoditur, sed virtute paritur, & cum tui simili, homine non portento, tibi de palma, de decore, de victoria est. palmam pro victoria non primus accipio. Nam ferre palmam, usu jam olim receptum est. et si tibi cum potentiori hoste res est, ne trepides : saepe enim exigua manus, maximas hostium copias fortiter, fortunateq; profligauit. Nec hercle Luxuries, etiamsi bellum sit cum debiliori : nunquam enim hosti deest voluntas nocendi, & tua securitas dat facultatem. Hoc a Mysta dictum, a nobis non male intellectum puta. Quid vero Palmam sterilem proponit? Meo, quod sentio, quam exiguum sit, judicio : quia Virtus se ipsa contenea est. id quidem Zeno non omnibus peraeque probat. Romani tamen, recta natura & institutis, non operosa doctrina, quamdiu illa valuerunt, Laurea corona triumpharunt. Ac ne principes modo decus spectasse existimes, ne civica quidem aut muralis, quae tanto periculo pararentur fuisse, pensabantur omnia, non utili, sed honesto.

 

]]V. HIREOGRAPHIA. 

 

Altiora citimo celo, est ipsum cum orbibus suis uncimum celum. Quis vero supra nubes Latus altiora petit? & accenso funali quid scrutatur? Non internuncius famosi Iouis Mercurius : nec enim pedibus alatus, aut caduceo armatus est. mihi videtur esse Animus Mystae. Nam virorum pietate illustrium animus in celo, non in terris versatur. Et quid nos versamus terras, aut in terris? Quaerimus, quae perdamus, aut seruata nos perdant. Meliora quaeso. Et ea me ipse admoneo verarum & dignarum homine Christiano meditationum, quanquam in exemplo, documenti satis sit. Funale autem manu tenet, non quod luce opus sit, ubi omnia collucent syderibus ; sed caritaatis vim, & ardens desiderium, fummi & AEterni Boni non potuit clarius explicare. Ac ne nimium nugemur, Prometheus est, qui non ascendit coelum, sed descendit cum fatali igne : ne quae supra nos, rapiamus ad nos.

 

]]TTTT. HIREOGRAPHIA. 

 

Sic tua nos virtus ( quemcunq; tandem Mysta affatur ) trahit, rentinet, deuincit sibi ; quemadmodum Scombrus Alausas ducit, & quo vult amore sui ductas rapit. Quod satis causae visum est Gallis, ut narrat Bolonius, has virgines, melius meretrices, illum Leonem si digne, appellandi, quanquam nonnulli dubitent, sitne idem, qui in Gallico mari capiuntur, & per propontidem qui Plinio teste in Pontum influunt. Gallorum nomenclatura est nostrae interpretationi commoda. Nam & Socrates saepe a corporis amore, in admirationem animi, cujus bellum domicilium exarsit. Nec Plinij testimonium a vera sententia alienum est. nam Byzantinis, Regem Scombrorum videre, quod felicis augrij foret, in optatis erat, credo propter ubertatem. Caeterum videre unum semper ex omnibus prae caeteris, excellere : nec ex Scombris modo : late nim lioc per omnes naturae meatus pater ; argumento est, Vni in Natura & supra Naturam deberi principatum Deo. Magnum naturae miraculum. Quanto admirabilior, qui naturam ita condidit? imo venerabilior, ut in natura tota, & omnibus naturae partibus, quo, nescio, modo appareat, & sese benigne comiterq; ostendat? Maxima pars hominum, unius imperitum sequitur. Et si Scombros non tantum consortes generis, verum etiam alieni sequuntur, non leue momentum acvidetur imperim unius, non in unam tantum nationem.

 

]]X. HIREOGRAPHIA. 

 

Testudo, licet tardet, adrepit tempore, quo ipsam ducit natura. Quid hic distinguam testudinum species? quod fecit Plinius? sed sint aliae terrestres, aliae aquatiles, quanquam & hae in terram exeunt. At harum rursus aliae, marinae : aliae, fluviales : aliae lutariae. Omnes enim tardae sunt. Terrestris autem est, quae un cospectu est. si luberet multa potius, quani commoda ad proposituni congerere ; ex Plinio, Dioscoride, non modo vera, sed et verisimilia possem exseribere. Iam hoc nobis non est propositum.et si luberet aliorum mendacia coaceruare ; malim aliquid novi ipse comminisci. Celeritas actioni necessaria est : consultationi inimica. Igitur, dum nobis Mysta testudinem expenditione anteuertunt. Sunt autem qui post factum, imprudenter : serum enim est, re perdita, paenitere. Quamobrem optime Cauis Salustius, ex Isocrate ni fallor, sine librus enim scribo : Priusquam incipias consulto : at ubi consulueris mature opus est facto.

 

]]Y. HIREOGRAPHIA. 

 

Mysta Italus, Hispanice loquitur : Non plus tollo, quam sim ferendo : & simul Camelum humi sternit. Tollo in belluam intruens dico, quod ille ad animum conuersus dicit : Tolero. Ferre potui vertere : est enim tam corporis, quam animi. Nunc volui distinguere corporis & animi molestias. Multum enim interest. Et sunt huius, quam illius, longe graviores. Ad rem propius accedamus. Camelus sponte se, ad hoc se natum intelligens ; sternit stratori : nec enim frustra gibbosus est. Et cum Africis datum sit ad onera succolanda, ut ita loquar, unum tuber ; geminatum est Bactrianis, ut Plinius scribit. Hanc Dromadem, illium Camelum appellant. Aristoteles nomine non distinguit. Ac ut intelligas, intelligere Camelum, tantum oneris suscipit, quantum ferre potest. Et ad hoc alludens Mysta, deprecatur grauiorem humeris molem. Sive quem Apollinem sive quam venerem. Nihil humile ego, dc viro principe sentio. De venere cojicit Iouius. Et nos venerem Apolline molestiorem sensimus. Iam quam morofae sint, mulieres impudicae, vel usu vel auditu cognouimus. Extra iocum, his dictum & repetitum non tantum ab Hippolyto Estensi, qui patientia alterius abutuntur : laesa enim saepius fit furor.

 

]]Z.HIEROGRAPHIA.

 

Ne nos nimium miremur, aut aedris qucramur : priuatim nobis esse simultates, publice bellum ; Natura inter animantia etiam bruta, discordiam seuit. Ac ne abs re, de re loquar. Pliniusnarrat. Cygnis Aquilam esse infestiorem natura, siue magnitudine corporis, sine forma offensus, ut fere magna potentia, alienam horret virtutem. Quid enim in Cygnis mali? quos volucres ceterae omnes diligunt & observant ; Pythagoras ab animantium esu suos reuocat. Et sine disciplina Cygni ab omnibus sese abstinent. Sed hunc amorem ceterarum avium, Aquila presequitur odio plusquam Vatiniano. Vtinam inter Homines, inter has aves certe, ut scribit Aelianus, vincit justicia. Hinc est, quod Mysta Symbolicos : Sic repugnant. Malim, repugnat : Nam si ne Hercules quidem, cuius nomen refert Cardinalis, conta duos ; quid novi a duobus distineri, superariq ; Aquilam? Repugnant tamen legendum est : quod duo Cygni, alas Aquilae, singulae singulas, mordicus stringant, & ipsam enecent dolore. Et paullatim capio, quid velit ipse Card. Hercules se quidem amantem pacis, si tamen cogatur, non defuturos gentiles & socios, qui contra potentiorem libidinem, arma & animos coniungant.

 

]][.HIEROGRAPHIA.

 

Bella gerant alij. Verba Helenae Quidianae sunt, quae in quem torqueat Fransc. Gonzaga, Oedipus divinet. Roscellus exfonte non sumit, forte ut ab exprobratione lectorem, ad probationem sententiae suae traduceret. Ipse, licet pacis studia esset amplexus, vigere tamen in se patritas auitasq ; virtutes, ostendit : dum Aquilam, sub qua vicerant, insurculo aut ramo Palmae collocat, insigne gentilicium, & signum militare Imperatoris, ut ut colore vel forma variam. Non enim degenerem columbam Aquilae generant. Ego me sacris, & sacrorum praesidi Deodeuoui. Si tamen lacessieris, reuiuiscere in filio patrem cognosces. Desine bilem mihi & tibi perniciem mouere. Haec loqui ab elato animo virum memorabilem exisitimo. Quem vero increpet, ego non magnopere indago. Sciat per me quae ad laudem bonorum spectant,Lector. Quae ad vituperationem, ignominoam, labem ullius pertinent ; obscurare malim, quam declarare.

 

]][.HIEROGRAPHIA.

 

Bella gerant alij. Verba Helense Quidianae sunt, quae in quem torqueat Fransc. Gonzaga, Oedipus divinet. Roscellus exfontc non sumit, forte ut ab exprobratione lectorem, ad probationem sententiae suae traduceret. Ipse, licet pacis studia esset amplexus, vigere tamen in se patritas auitasq ; virtutes, ostendit : dum Aquilam, sub qua vicerant, in surculo aut ramo  Palmae collocat, insigne gentilicium, & signum milirate Imperatoris, ut ut colore vel forma variam. Non enim degenerem columbam Aquilae generant. Ego me sacris, & sacrorum praesidi Deodeuoui. Sitamen lacessieris, reuiuiscere in filio patrem cognosces. Desine bilem mihi & tibi perniciem mouere. Haec loqui ad elato animo virum memorabilem existimo. Quem vero increpet, ego non magnopere indago. Sciat per me quae ad laudem bonorum, spectant, Lector. Quae ad vituperationem, ignominiam, labem ullius pertinent ; obscurare malim, quam declarare.

 

]]\.HIEROGRAPHIA.

 

Hercules cum Hydra congreditur. Nota vulgataq ; fabula. Nam licet Naucrates Erythreaus, septem : Zenodotus Ephesius, nouem : Heraclides Ponticus, quinquaginta illi capita fuisse tradiderit ; belluam multorum capitum extitisse, omnes fabulantur, & uno truncato, renata confestim esse dupla, ni concidum colli thyrsum, ignis vorasset. Ad hanc difficultatem accessit camer. Pereundum igitur Herculi erat, duorum violentiae, solo exposito : si non Iolaus prope opem tulisset. Explicemus nos fabulae cautibus. Mysta & se & sui similes viros animat exemplo Herculis, aduersus quamuis. & licet monstrosam, horribilioremq ; humana vim, quod si non satis est, ad colligendos erigendosq ; animos, aut lapsos metu, aut difficultate consternatos, grauem illam sententiam, veluti scipionem adhibet : Tu ne cede malis. Nosti quae sequuntur apud P.Virgilium. Ita praeter exemplum fortitudinis, habemus documentum sapientiae. Licet & in ipsa lucta plus ingenij sit, quam virium. Motum enim malum,tollendum est : aut non mouendum. Ac ne puerorum haec primum audientium instar, in fabula haereas ; plebem Demosthenes, belluam multorum capitum nomonat, ut Magistratui diligenter videndum sit, quid agat : quo in loco versetur : & quibuscum deniq ; habeat negotium. Desinit quoq ; esse fabula, haec de Hercule fabulosa narratio, in vita priuata, si obliuione, veluti igne obruamus quas nequidquam exercemus simultates imo omni in re sine publica siue priuata. Nam fibrae multae, sunt in omnium malorum radice.

 

]]].HIEROGRAPHIA.

 

Hic scapus est, sic enim Vitruvius appellat columnam perpendiculariter basi insistentem : & sub basi sty lobata fulcimentum illius : epistylium deniq ; modulus, qui scapo imponitur. Non haec docendi, sed notandi caussa a me dicta sunto, ut nobis expeditiora sint, quae Mysterijs inuoluta cernimus. Sic immortalis sum, inquit Mysta. Qui vero? Ut scapus stabilis. Quo iterum pacto stabilis est scapus? stylobata. Videor sensim capere, quod Mysta sub columna recondidit : se lucem illam celestem, quam collucens stellis Epiftylium declarat, & vitam beatam sibi promittere, a stylobata hoc est, fulcimento salutis omnium nostrae Iesu Christo. Nullum enim aliud fulcimentum esse immortalitatis, vel excogitari potest. Ita omnia Mundana sunt vana : et ipsa mundi Machina non potest esse aeterna, quod composita. Nam ante compositum, est simplex. Columna autem hoc voluit ostendere, quod conspicuo loco posita, conspicua sit & non omnini dissimilis similitudo. Sub Pyramide autem Reges Aegypti, supra columnas conditi sunt Imperatores Romani.

 

]]]T.HIEROGRAPHIA.

 

Potius mori, quam fidem fallere. Magnifica vero vox & tanto viro digna. Fides autem est duplex, altera Theologica : altera ciuilis. Nam de Historica, & rebus in alijs credulitate, Mysta non Ioquitur. Et quanquam manu signum Crucis tenens, Theologicam, ut dignum est persona, quam gerit, clare praetendat : & hoc ipso, fidei praeferat ciuili ; est tamen haec maximum ornamentum fidei Christianae. Et quis inter Christianos merito referat? quorum doctrina, nihil, quod non mite sit, suadet, vel aduersario nostro, teste Marcellino? qui fallere, mentiri, peierare, & violare, ut breuiter finiam, audet fidem, justiciae fundamentum? cum ne inter homines quidem numerandus sit, qui pacta humana violat : &  justiciam, sine qua res humanae stare nequeunt, euertit, funditus. Qua collapsa, pietas, ubi se stustinere possit, non invenerit locum. Deo igitur, in cuius verba adacti sumus sacramento, seruemus, ut par est, inprimis sidem ; sed & his, quibus cum nos consortio generis Deus coniunxit, & in hoc domicilio orbs terrae sociauit, non tantum datam, sed & debitam, etiamsi non datam redintegremus. Si debemus, quibus non obstringimur peculiaribus pactis ; quantam debemus, quibus obligamur, Dei vicarijs, terrae dominis? Longius non profero lnmem in tanta luce.

 

Suaue lego : & video spiritum, supra non aquas modo, sed aquas & terram, imo Machinam, quae terram, aquam, aerem, & ignem, nec elementarem modo, verum etiam celestem uno eodemq ; ambitu complectitur Mundum. Quae cum video ; audio discordis Nature(quid enim tam dissonans, quam elementare & celeste? moetale & immortale?)suauem oppido concordiam. Si quis non audit, fit familiaritate concentus. Nam ut his qui ad catadupa habent, obsorduerunt aures ; sic & nobis euenit, quibus celestia venerunt, ex quo familiaria, in contemtum. Celare tamen nefas est ; quae fas audire, Sed ex quo, Spiritus, qui implet orbem non terrarum modo, quem vel cernere, vel audire, suaue est ; animirecessus, non hircos oculorum recludamus. Et videbimus confestimquae expetit animus, animante omnia Spiritu, concordiam & ubertatem. Nam annonae felicitatem discordia elementorm : corporis sanitatem, humorum inaequalitas, animi tranquillitatem, meditationum diuersitas : Reipub. sanitatem opinionum discrepantia, sola non alia caussatur caussa. Mysta, cuius longe augustior mens est, non haec leuia aut mundana consectatur, ex quo S.Spritum supra verticem Mundi collocat ; sed primae rerum originis meminit : & cum Materia ac forma, vnionem, non Priuationem, sub aspectum adducit. Eodem enim quo coaluerunt, Spiritu res conseruantur. Suauis autem est S : Spiritus cum recordatio, tum operato. Ita nihil est, sine Spiritu : nihil vivit sine Spiritu, nihil spirat sine Spiritu : nihil sperat deniq ; sine Spiritu. Hanc suauitatem non aurium sed animi percepit aut praecepit Mysta ; sed & aurium. Nam quae menti suauia sunt ; sunt suauia & jucunda auribus quoq ; .

 

]]]V.HIEROGRAPHIA.

 

Homo non est, quem hic vides, parma succinctum ; lat scopus homi num, de dexteritate certantium, qui alia, atq ; alia forma, hoc etiam tempore formari solet, ut pubes ferire recte discat. Quod Graece audis ; aude & sic feri,si audis & audis. Sunt enim Agomemnonis Homeriani verba duo ad Teuerum, latentem sub scuto Aiacis, & feliciter ferientemTroianos. Non enim ad hunc pertinnent modo, quem ea tempestate pietas pro Graecia in Barbarosarmarat ; verum etiam ad omnes, quos si non necessitas, pietas communi periculo involuit, sed & versantem togae, non militiae tantum. Nec enim aliud dicit, quam : Hoc fac & vives : & tibi, si sic feceis ut maxime cades, supererit Resp. Haec ego de meo largior.quod prodigianimae sint, quorum animi sunt studio gloriae in flammati. Non quod sitiam horum sanguinem qui se Dijs Manibus pro Rep. de voverunt ; sed velim latere sub scuto Aiacis. & injustam vim, justo praesidio propulsare. imo velit Resp. Non enim omnes sumus Aiaces, sed quidquid sumus ; Reip. debemus. Et quidquid sumus ; eius maximam partem Resp. debitam reposcit. Quid non Dco? Qui nos in Rep. & hac luce collocauit, alios Teucros, alios Aiaces? Nos & nostra omnia sine controuersia. Verum enimuero, ut multum est, & non illaudabile, in arduis audere : ita temeritas & impudentia, quarum illa rebus, haec nomini obest, semper absit. & nostram stationem tueamur, si Rem tueri publicam, & non nostram evertere volumus.

 

]]]W. HIEROGRAPHIA.

 

Cum viderem Hierographiae faciem faciem hanc ab illa vix differre, aut sententia, velut animo convenire ; contraxi utramq;, & breutari studens, appellaui libro superiori Geminam. Hanc breuitatem meam officere lumini suo ratus sculptor rogauit, ut singulas illustrem. Quod precenon pretio adductus, in hoc otio, lubes feci. Quamobrem eiusdem Symboli non diuersum, si non figura, Hieroglypton aggredior. Scopus enim est quem in suggestu ( sic appellare lubet murum istum ex vivo aut viridi cespite, non latere aut sole aut flamma excocto, propter sagittas ) medium vides, ad quem collimant jam olim, vel exercitij, vel premij Caussa. Nectam differt forma scopus hic, a priori ; ut alio flecti potest idem Symbolum. Diversis placent diversa, nec ita palato, ut sententijs disentimus. Hos belli illos pacis studia delectant. ne persequar discrepantium studia & instituta. Ac cum non minus plectro suo gaudeat Musicus, quam sceptro Rex ; conuenire possunt in eadem ciuitate, qui non conueniunt in disciplina. & semper magis concordes sunt, qui studijs disentiunt. Nunqyam enim idem sentiunt, qui eadem studia consectantur. Acuit quidem aminos mutua aemmulatio, hactenus non reprehendenda : segnitiem quippe fugat, & quasi concitatis ad laudeem subdit calcaria verum si haec in ambitionem exardescit ; odium non ciuile ortitur inter priuatos, & plusquam aiuile bellum, inter ciues. Huic malo occurrit Mysta, cum inquit : Huc collima vult enim quo te natura trahit, aut disciplina ducit. Sed quod debili aetate & judicio, non quod semper debemus,vitae geuus ingredimur, ut M. Tulius, in praeclaro illo opere de Officijs obferuat, id pere, vnde Laus petitur. Honestas enim est aut deberet esse principium deliberationis, terminus actionis.

 

]]]X. HIEROGRAPHIA.

 

si pictorum eadem licentia est, vel Ouidio vel Horatio judice, quae Poetarum ; quid auersemur informem hanc formam? qui Hydram ad usum publicum & priuatum. Et fortasse in hoc capite aliquid erit, quod Magistratum, caput Reip. & membra, Populum vel juvet, vel delectet. Intendamus oculos modo. Tres oculos habet nyctantes imo clausos : totidem lucidos & apertos. Quid hoc monstri est? quasi vero non centum oculis Poetae Argum donarint, ut minus monstrosum sit hoc caput quod quia non fabulosum, sed Mysticum est ; intueamur paullo accuratius. Primus oculus & quidem videns frontem occupat non procui a cerebro. videt itaq; clare istic, ubi recte videntium plurimi caecutiunt. Qui suo loco sunt, id est, in specula & quasi custodia corporis humani ; horum sinister patet & laeua sede cor est, arbiter animi humani. Idem habitus est oculorum intra iugulum & pectus, quo scilicet loco videndum est, ne luxuriae fomentum ingeratur : & simul, ne laxemus frena iracundiae. Hoc autem unus, non minus bene, quam duo curat Nam & nos dum collimamus ; altero ocilo conniuemus : & quasi dissipatas ac diuisas videndi facultates in unam contrahimus. Hic videor aliquem videre, a Capite in me conuersum. Quid igitur clausi oculi? quod horum officium? si inutiles? Ad speculandum, non docendum veni. Docet nos usum oculorum, quos studio clausit, Mysta, Hispanice. Clausos non mirare ( id est non cense slausos ) a rationis caussa. Sic symbolum interpretor. Nam Agricultura oculos apertos requirit. Qua igitur de causa censemus oculos esse obductus? Alexander unam aurem pandebat accusatori, alteram claudebat, quam scilicet reo seruaret calumnia intactam & impollutam. Cui hic finguntur, qui pinguntur oculi obserati? Curae non serili, sed liberae atq; grauiori. Videmus enim saepe eos nihil videre : quos de rebus grauioribus meditationes occupant. Quos cum videmus ; videmur intelligere, quid oculis non tantum apertis, sed & clausis Mysta velit. De Numero autem nulla relinquitur dubitatio, propter Trinarij Numeri religionem atq; celebritatem.

 

]]]Y. HIEROGRAPHIA.

 

Huic nihil mortale In optatis est ; cui optatum : Duret in aevum, ut ex Symbolo liquet. Quid igitur optat durare aevum, & existere sempiternum? Non ornamenta vitae, quae non possunt esse diuturniora vita. Non memoriam, quae Mortalium non umbra lucet, se dignitatem suam deferre digniori quae pirtas etiam non in pietate nostra viguit. Nam C. Iulius Caesar diadema sibi oblatam, Ioui erat delaturus, si per Pontium Aquilam licuisset. Quis vero hic? praeter Montem enim nihil cerno cui Mtsta quo se spoliat, decus consecrat Christus sine controuesia, ut de Christi Antistite, & ex re ipsa, coniicevel orandi causa. Symboli YYY suscitans nos a terrestribus & perituris curis, ad celestes, digniores hac forma corporis in celum erecti, ino Anima hominis, ad imaginem Dei, facta : aut quod Christus ipsa Petra fuerit, quae comitaretur Synagogum. Si Christo honorem defert, ut debet, Montem intelligit, in quo Christus docet, non Petram aut ipsum Christum. Dam immortalitatem precari Neo immortali, absonum a fide atq; ratione et. Monti autem, id est Ecclesiae militanti felicia optare, non modo pium est, sed & necessarium. Nam ut Mons omnium ventorum flatibus, ita haec omnium hostium, externorum & internorum obiccta iniurijs est.

 

]]]Z. HIEROGRAPHIA.

 

manus sacerdotis est, ut ex tenia cruce signata, stolam vocant, pater? quae gladium flammantem gestat. Audaciae plusquam sacerdotali adilecit verba Card. Lotharingus nhilo abiestora : Auctor ego audendi, cuius tandem? Annales consule. Gladium Spiritus permissum Sacerdotibus nemini dubium est. et hic videtur Mystica, aduersus impios & Dei hostes. Negant Sacerdotibus gladium : qui gladios in Sacerdotes stringunt. Quod si idem hostibus nostris persuadere possemus ; nae incryenta victoria subigeremus omnes gentes, atq; nationes. Nunc difficulter eius fidem ulli facimus. Nemo enim fere est, qui non sit vim vi, si possit, propulsaturus. imo omnes fere vim alijs illaturi, si licet impune. tanquam aut facere aut pati iniuriam necesse sit.

 

]]][. HIEROGRAPHIA.

 

perfossa haec non est, sed oculata Manus, digitis attingens obeliscum. Novae dextrae, nova sententia est : Fide & vide. Si tamen dexterae nova. Blandienti enim adolescenti multa, Plautianus leno respondet : se manus habere oculatas. rem pro verbis flagitans. Et sententia etiam tota, non ita nuper nata est. epicharmus enim vetat fidere. Tantum sobrietatem commendans. Ita nova non sunt, sed renovata. quae alicui nova, prima facie videbentur. Hoc autem jure inquiret aliquis : quid? quod moneat Mysta : Fide & vide. ac non potius, e diuerso : Vide & Fide. Nam Leoni fidem factura erat, visa & contacta manu pecunia. Mihi videtur Lango aliud, ut par erat, quam Leoni propositum. Hic enim de questu, & quidem sordido laborat : ille de, non suo, sed aliorum commodo. Quid cum pernicie adolescentium, salutem civitatis comparo? Mat. Langus inter opinionum varietatem, & veritatis studiosos simul periclitari animaduertens, Fide, inquit, & Vide. Nam qui fidit, & de Christiana pietate nihil dubitat ; videt singula capita, etiamsi rationem superare vid eantur, rationi esse conformia. ut praeter alios Nic. Cusanus pluribus docet. Nec alienum est a veterum doctrina, principia quaedam scientiarum statuere prima & YYY imo si Mathematicis sua aximata negaris, non poterunt sua tueri, quae sola volunt sciri posse. Nos etiam de vera Religione, scripsimus nuda ratione : ex quo inclinatis rebus omnibus in ruinam, sacrarum literarum vacillat auctorias.

 

]]]\. HIEROGRAPHIA.

 

Quam difficile sit duobus sominis seruire ; Christus rerum omnium sciens & dominans, exemplo declarat. Quanquam auctoritas, satis momenti afferret, ad rei probationem. Est igitur, & semper erit laudi Card. Truccesio, retinuisse benevolentiam Ponficis simul & Caesaris. Quanquam enim deferbuit illa, de dignitate, Historijs celebrata contentio ; magnae tamen integritatis est, in quam te semel, insinuaris ; vtriusq; retinere amicitiam. Maecenas & siquis alius apud Horatium conciliabat saepe Antonium Augusto. Sed eo perdito, hujus quoq; gratiam aliquando perdidit : & in Vrbe, velut in exilio vixit. Truccesius igitur rem memorabilem, imagine insigni ad posteros transmit. Clues enim geminas decussi forma coniunxit ( quod Pontificiae felicitatis insigne est ) & totidem Aquilas ( quod Romani inperij signum ) adiunxit. Qua re satis ostendit, se obsequio honesto, non dirimere, at resarcire pacta conventa potentissimorum Principum. Id autem per se resareire pacta conventa potentisimorum Principum. Id autem per se insigne, sit comparatione insignins. vulgo enim calumniando & blandiendo, non recra captant, sed oblique insinuant sese, in Principum familiaritatem. Quae artes tolerari possent. Alit ea portenta, aetas etiam nostra, & aluit semper, ubi malae artes vigent, vigueruntq; olim, aula. uti apparet in aula Philippi Regis Macedoniae penultimi. Rex igitur Demetrium occidit : &, cui noluit detectis insidijs, Persco imperium reliquit. Ita nostrorum virtutes, & non nostrorum vintia inter se comparo ; vt rei dignitas, sine ullius contumelia, magis illustretur. quemadum solis jubar, ex densiori caligine, clarius erumpit, & resplendiscit. Verum enimuero, inter dominos duos jactor, neutri displicere, alteri placere magis velim, aut utriq; simul ; qua id arte, qua industria, quomodo consequar? Non mala, cuius eventa semper sunt mala. Non simulatione, quae non doceo, sed disco ex symbolo : Sic his qui diligunt. Quid tandem? Vt quemadmodum haec insignia coeunt inter se ; ita Principes diuersi redament eum, a quo se vident citra fucum, integre amari. Nulli tam infesti hostes fuerunt, quam Cicero & Antonius. utriq; tamen placuerunt Atticus & Varro. pepercitq; utriq; Antonius, qui omnes & omnia Cieronis sustulit.

 

]]]]. HIEROGRAPHIA.

 

quid jam inter geminas Aquilas pendet Christus de cruce? codem Symbolo? Difficile est Deo placere & Hominibus : quod Deus honesta , homines placita etiamsi non honesta expetant. Et hoc feraci scelerum omnium placita etiamsi non honesta expetant. Et hoc feraci scelerum omnium seculo, Regia vix quaerit, quid Deo placeat : exequitur sine cunctatione, quod probatur Regi imo & Seneca patricidium Neronis excusat : & parricidio stat Tyrannis Turearum. Quin & Bodinus reprehendit eum, qui in gratiam Imperatoris, noluit fratricidium defendere. Haec cum legimus, cernimus, audimus ; non possumus non amare & admirari eum, qui hero suo fidem seruat quidem at citra offensam Dei. Periculosum est non fecerit, cui potior est Deus quam homo : pluris fama, quam vita : optatius semel perire, quam semper paenitere. Debet autem esse omnibus. Nam Dei cum homine nulla est comparatio : pluris est sapienti fama, quam vita : nec sapienti modo, optabilius semel occidere, quam rei patratae memoria, semper excarnificari. Iam scenea, gratia Neronis excidit : passim male audiuit : & tandem vitam amisit. imo coactus, in cujus gratiam profligauit famam, Numen offendit, ut sibi ipse necem conscisceret. Haec comparatio Hierographiam Card. Truccesij spectabiliorem facit. Et ego, quod clara virtutis exempla non spectanda tantum, verum etiam aemulanda ducam, si non porui amplificare, nolui minuere dicendo.

 

]]]]T. HIEROGRAPHIA.

 

Perit, ut vivat. Non quaero, quis aut quae? Redit sub aspectum Phaenix : & feliciori omine nomen Christ. Madrutius, si non unum, ingens Lumen Germaniae, imo & Italiae invenit ; quam infelix And. Batthorius. Magnus & upse vir, si mediocria sapere vulgo ( Nam quae Romanis temporibus apparuit formae propter novitarem spectailis judicio Taciti, non conveniebat cum fama veterum ) ex Palma videntur orta. quae & ipsa, Phaenix Graece dicitur. Est enim quaedam, & prae ceteris fructu commendata, quam in Chora, ex se nasci, plinius tradit.. atq; utinam tu Madruti ex te renascerere. Si enim solus non eras, princeps eorum eras, in aula Romana, qui sunt non appellantur modo Caesariani. Esse autem qui potentissimos terrae Monarchas, sublata discordia, quam serunt huic blandientes, illi obloquentes, utrumq; perdentes, in concordia, amicitia, benevolentiaa retineant, aut, si opus fuerit, reducant ; est e Rep. christiana universa. hac praesertim tempestate, qua in mutum perniciem conspirare, & complanare iter Barbaris reliqui videntur. Sed & in gentili Madrutius reviviscit, cui ad virtutis mariorum renouaationem, nihil aliud deest, quam dignitas generositati maiorum, & in augusto illo orbis terrae consilio, debitus insitae consessus.

 

]]]]U. HIEROGRAPHIA.

 

barbarorum aliquis, quibus de concordia nequidquam verba faciebat, protulit manipulum sagittarum : & robustissimo ut rumperet, tradidit. Quo in cassum laborante, jussit forte debustissimo ex proximis, ut exemptas, singulas frangeret. Eo sine mora & difficultate, mandatum executo, Hoc illud est, inquit, quod volebam dicere. Concordes vos nemo superaturus est. discordes & quasi vinculo solutos, contemta civitas, aut imberaturus est, non barbarus sed Romanus, Sertorius. Manipulo contentus ( quid enim pluribus in re manifesta exemplis opus est? ) autor sim concordiae cupidis ( sunt autem omnes, qui cupiunt esse quidem possunt ) ut Micipsae Sallustiani orationem legant. quam Imp. Seuerus, liberris, moriens, legendam misit. jam tum videns inter fratres crepitans odium. Nec aliud Madrutio Mystae nostro propositum fuit, qui nobis fasciculum ob oculos ponit, & una voce, Vnitas, exponit. vult enim Christianos esse vnos & concordes : contra immanitatem Barbarorum, & seditionem civium. Quod vult ; Deus faxit. Nos enim qui cius argumenti orationes aliquot edidimus, non soli, surdis canimus.

 

]]]]V. HIEROGRAPHIA.

 

qua Columbae sorma, S. Spiritus, hic seder supra orbem ; ipse se Mottalibus exhibuit. Nam cum per se, sub aspectum non cadat, per alitis speciem, candorem incomparabilem : velocitatem incomprehensibilem : faecunditatem incredibilem repraesentat. Quod autem facit S. Spiritus ; hoc loquentem hic Mysta facit : Lucem fero. Fert profecto lucem Mundo & immudis cordibus, dispellitq; de oculis credentium, veluti caliginem, tenebras errorum : labem peccatorum. Et nihil lucidi, aut formosi in Mundo, aut ulla tanti operis parte ; quod S. Spiritus, non sit architectatus. Tria esse rerum naturalium principia Aristteles docet praeclare. Sed tertium quod Priuationem statuit praeter naturam Principij. Quod vnum est ; idem aequale est : nec enim alias esset unum. vnitatis autem & AEqualitatis, conjunctio quaedam est ; quae si priuaret exstantia, quae sunt : non essent ea. imo nec ipsum esset, si priuans potentiam actu ; sed cogens potentiam ad actum. In Metaphysicis vero Amantis & Amati, quod ab utroq; res sit. Et jam lucem fert nobis, ac renouat corda fidelium, ut dixi : Et ante me Ecclesia canit, magno omnium, cincentu & consensu. Nam in luminetuo, qui est filius tuus unigenitus, o Pater luminum, vidimus lumen tuum : qui est S. Spiritus.

 

]]]]W. HIEROGRAPHIA.

 

igne conflagraturum orbem terrarum & Philo tradit, & Nero expavit. Fuit igitur doctrina patrum jam olim disseminata : & creditum fore aliquod eius exitium, cuius aliquod extitisset principium. Si autem aqua perijt olim ; quae sordes eluit potius, quam euertit sordidatos : superfuit enim seminarium, ut naufragij semper sunt tabulae ; pernit igne. a fundamento, inquam, ne justa saepius irrita sit vindex Dei ira. Opponitur enim Aquae Ignis, & omnia abligurit. An ab effectu Mysta, decaussa efficiente prima & principe conijciat hoc loco, dubitari non injuria possit. Nam in vindicta est vindex. Et Numen, Symbolicos, ignis consumens est. nec ea est superstitio Card. Caretti quae Medorum & Persarum, aliorumq; fuit, Ignem non modo pauentium, verum etiam adorantium. quod celo lapsus ignis victimas incendisset. Quid jam flagrantius est flagitiorum conscientia? Igitur quem non video ; timeo : & terreor asspectu Domini, qui, cum non alius, mentem flagellat, yrit & justo incendio persequitur.

 

]]]]X. HIEROGRAPHIA.

 

Daniel est cauea Leonum, celebris Historiaest. Huic testimonio praesentiae Divinae, in aerumnis, Mysta sententiam magnificam adijcit : Si Deus nobiscum ; quis contra nos? quis contra nos? certe quanto, Deus Maiestate & potentia antentia antestat omnibus ; tanto securius vivit, qui in Deo spem collocat quam qui aliorum gratia fulcitur, aut suis vel opibus, vel consilijs fidit. Hoc autem Deus ceteris praestat ; quod omnes & omnia habet in potestate. Iam potentia humana, momentanea est ; & si diuturnior, tenporanea. Aeterna nullius Regis aut Populi. Ferarum vis robore humano major est ; sed bestiarii nullo fere negotio, conterunt, vinciunr, domant immanitatem. Hic cernis Danielem nullis armis, nulla arte, aduersis potentissimum Regem Persarum defendi : & inter Leones fame etiam efferatos seruari. Qui vero Divinitus, ex quo non humanitus. Insignem miserationis suae memoriam Deus saepe renovat. Me profecto non ex Leonum, sed hominum Leonibus efferatiorum faucibus eripuit : & non minori gloria vindicavit in libertatem, ut facile convincerem, si quid ingenio pollerem. Difficilius enim efferos homines, quam feras domare. Nec ego lenivi. Deus, qui nec prece, nec tempore flecti volebant, fregit. Quod eloquentia nequeo, gratitudine molior. Haec mihi loco praeterenda non videbantur tam opportuno : si enim nihil ad illustationem ; facir plurimum ad confirmationem piae sententiae & verae Historiae. In hac vita aerumnosa & lubrica, facio & patior multa, quae animus auersatur. Nihil grauius quam si Deum offendam, qui me defendit.

 

]]]]Y. HIEROGRAPHIA.

 

Mirum Naturae opificum. Inter omnia admiratione digna, hoc ceteris non minus obstupescendum ; quod nescias, pluribusne stellis celum, aut floribus obstupescendum ; quod nescias, pluribusne stellis celum,aut floribus solum sit conspersum. Et ut Sol diurna spatia percurrit ; ita noctu micare stellas, lucere, minori, ut par est, face Lunam. Quieti enim hoc tempus, illud labori datum. Hoc opere non Naturae, sed Parentis naturae Dei perlustrato ; videamus deineceps, quid Mysta noctem pinxerit & noctis, quae nos cum admiratione spectabamus. sed longe quid admirabilius : Opificem non Opus. non per ambages, ex hoc, illum : ab effectu ad causam procedens ; sed YYY ipsum Deum. Symbolum enim est : Deus illuminatio mea. Comparatio autem licet nocturna, & nocturnas tenebras fugat ; ita Deus solus mihi in his Mundi tenebris refulget : & animum mersum densa caligine, eripit, liberat, collustrat, cum spe, tun re. Ac quod subiecto mari, varias jacttat naves, quarum gubernatores, non ita clavum manu, ut oculos in polo tenet ; credibile est Mystam cum socijs & propinquis, vel hominum injuria agitatum esse : expertumq; vana praesidia, Dei & poposcisse & sensisse opem, veluti palpitantem, in tenebris lucem. Sic omnia cum Davide consonant, cuius splendida & regia oratio est : Deus illuminatio & salus mea, quem timebo? Nosti quae sequuntur.

 

]]]]Z. HIEROGRAPHIA.

 

Ecelipsim Solis depictam cernis. quam caussatur nobis Luna, inter Solem & aspectum nostrum posita. quod propinquior nobis sit. Quemadmodum enim manus oculis opposita intercipit etiam longe mariores se & incomparablies, aedificiorum, & montium moles ; ita nihil vetat nobis obscurare, minus Lunae corpus, longe marios sed remotioris lumen Solis. Quid hac imagine obscurarit verius, quam declararit Mysta ( nec enim semper tutum est queri ) Iovius declarat. suffragatus erat Roderico Borgiae, in petitione Pontificatus : qui Alexander W. salutari voluit. Quod autem beneficii sui memoriam extinctam videret ; cum sole se comparat, quod sua solius opera fere, ad id fatigii ille ascendiscet. Cum Luna Pontifex eum cm familia extinctum vellet, a quo dignitatem haberet, Ita erumpit indignantis animi bilis : nec omnium stomachus concoquere potest injuriarum memoriam. Sed pluribus, quam opus est, quae clarius Italice Iovius scribit.

 

]]]][. HIEROGRAPHIA.

 

Paul. Iouius scribit se Hierogrlpti huiuh & Symboli auctorem fuisse Mystae. Non alium igitur suffitem quaeramus. Tabula pura est. & latima magis, quam obscura gnome. Paucis igitur multa. praesertim cum tabulae eiusmodi non multo prius expositae, recordari mecum juvet, si lubet. Si fata votis meris subscripserint, explicabo animi mei sententiam. imo subscribant. quod optantis est, votis meis secundis, qua voce significat, se, licet ardua, non tamen inqua animo agitare, aut concupiscere. Tam autem taciturnum Mystam fuisse notat Iouius ; ut ne quidem florens aetate, in Hierographiam consentiret. Hanc tamen recepisse : quod cum animi sui decreto, ad amussim, quod ajunt, plane conveniret. tanto juventutissuae decore, quanta ignomina grandes natu effutiunt, verba etiam per jugulum reditura. Haec comprobatio, ansq; ullius opprobrio, commodo omnium rem claram fecit clariorem.

 

]]]]\. HIEROGRAPHIA.

 

Huius quoq; Hierographiae auctor Paullo V. Pont. Max. & nobis Mystagogus est P. Iovius. In bello, quod Imp. Carolus X. cum Duce Saxoniae, Lantgravio Hassiae, quiq; corum sectam sequerentur, suscepit, adiutus est a Pontifice. qui totus in hoc occupatus, Hierographiam poposcit, rei, quae in manibus erat congruam. Iovius cum Anathemate Pontificis, fulmen Iovis comparans, hoc ipsum utrinq; accuminatum, uti videre est finxit. & Pontifici, ut jactat, operam suam probauit. Nam Pontifex hos Principes Lutheri dogmata secutos proscripserat : per cusseratq tremendo olim, non minus, quam fulgure Iouis, anathemate. Est autem Anathema ab YYY id est suspendendo docum poprie Dijs donatum, & de tholo aedis sacrae suspensum. Pollux pallo uberius. Ab hac prima significatione tranferunt Iudaei ad piaculum, &, ut D. Hieronymus docet, ex D. Paullo liquet, ad extreminem exerationem. Quam autem post se relinquit impietas? quae hominem, non solum ab humana societate, verum etiam communione diuina auelit? Ecclesia non Iudaeos, sed Apostolum aemulata, utitur voce, si cui aqua & igni interdicit.quemadmodum tum Pont. Max. Lutheranis.

 

L. HIEROGRAPHIA.

 

Occasio est, auctore Festo, opportunitas temporis, casu proueniens. De eadem fere odem, M. Tullius. Poetae fingunt occiput caluam, sinciput capillatam : ut de facie nemo non agnonerit hoc loco. Nuda enim est. & est nuda, quod plane aperta, simplex, nec ullis fucata coloribus sit. Statuit autem pictor loco sublimi. quod casus de celo cadat, & caussa eius tam sit Deo nota, quam nobis frequenter ignota. Praecipiti vero loco statuit & obijcit vento quod lubrica sit, & nisi arripias, praeceps feratur, ruat, pereat. His de occasione cognitis, audiamus Mystam : erit altera merces. vnde? Celitus. Quemadmodum enim Occasio celitus datur ; ita & exspectatur celitus praemium, recte uteni occasione rerum gerendarum. Querimur aetatem sine fruge rapi. cur non usi sumus? Querimur pulcherimas rerum occasiones praeterlabi. cur non utimur? Deus enim utenda, fruendaq; dat : & recte utentes cumulat praemijs. Quaeramur itaq; de nobis ipsi, quod semina virtutis non colimus : quod principia felicitatis negligimus. imo si meliorem rerum nostratum statum, publice aut priuatim optamus, excutiamus veternum & discamus nostro malo sapere, qui noluimus alieno. Amentium quidem hoc est, sed non omnino delirantium. Nec queramur, quae revocari nequeunt, lapsa aut tempora, aut temporum opportunitates ; sed arripiamus quae in dies eveniunt : nunquam enim deest occasio, in melius mutandi aut institutum aut consilium. videbimusq; propediem in melius mutari, qua perdita, turpata, deplorata, cernimus.

 

LT. HIEROGRAPHIA.

 

Haec cum calice & Hostia aut D. Clara est ; sic enim peculiari quodam priuilegio in templis spectatur : aut Anima Mysterij granditatem considerans. & non quaerens, cum impietate Iudaeorum : Quomodo hic poterit nobis carnem suam dare ad manducandum ; sed Conditori suo se subijciens. Symbolum enim animum Animae ex vultu resplendente loquitur : sola fides sufficit. Sed o rem indignam & accrbam. Quae gnome tollere debebat, & truncare omnem dubitandi ansam ; ea nobis invexit procellas dubitationum. Hac enim multi, non dubitandi causam tolunt, sed pie beateq; vivendi fomitem suffocant. Si enim credere satis est ; superfluum est facere. Quam consecutionem, quae sequuntur incommoda? quod personarum exitium? quae rerum strages? Est tamen satis Cordi : cuius non fides, sed operatio, tranquillitas est. haec quod non distinguant bene Magistri : & peius interpretentur Discipuli ; salubrem sententia, in perniciem suam vertunt : & cum cognitione operationem confundunt. imo virtutem, velti solem e Mundo tollunt. Nec obstat salubris sententiae interpretationi verae ; quod Paulus neget ex operibus legis, salutem pendere. Est enim Lex duplex : Ceremonialis fructus : ut enim perpetuo coecendi sunt mores Lege Mosaica ; ita perpetuo sperandi fructus Legis. quam ut per Mosem tulit, ita per Christum alit S. Spiritus. si non perijt fructus Legis Moralis ; integra est Lex, radix fructus : nec Fides notionis lumen abolet, sed operi appellit, operationem Cordis.

 

LU. HIEROGRAPHIA.

 

Circinus hic est ad multa accommodatus : Pyxis ad navigationem : tabulae ad Geographiam. Omnia, ut summam rerum paucis subducam, ad ingenij humani dexeritatem. Quod magis ex sententia licet conijcere, quam ex imagine lubet cognoscere. Duo cum verba sint, licet, interpretatione ampla sunt. Nam licet varia sint bona corporis, animi, fortunae ; uni tamen vulgo omnes velutitestae adhaerescimus : praeter quod, nullum bonum, bonum ducimus. Ad vanitatem amatoriam rapit Iovius quasi Mysta, unius amore captus, & huius sale captus quod in virginum choro esset frequentior, responderit adamatae ; se plurium consortium non fugere, sed uni, ipsi scilicet, adhaerescere. Et hac de causa Celum ceruleum variis syderibus sparsum quidem. Sed ut nauclerus unam Cynosuram miratur, licet totum celum, & tot celi stellas contempletur ; ita se, humanitatis caussae ceteras colere ceu virgines, ceu Matrnas : unam illam venerari & adamare, si de disciplinis, aut rebus alias gravibus interpretoris ; rectius feceris.

 

LV.HIEROGRAPHIA.

 

Mirabile in oculis nostris. Quid vero vel mirabile, vel spectabile : Mundi machina, quantacunq;est. Tota enim oculis exposita est magis, quam ventis. Si enim ventus est aeris motus,haud extra Mundum sunt ; sed Mundi regiones,septentrionem & Meridiem : Orientem & Occasum Solis, non inepte demonstrant. Et qua tandem re mirabilis est Mundi machina ? se ipsa, velut a Torneuta, in orbem circumducta : nec ullis librata ponderibus, at suo stans ordine,& natura volubilis. Nec suo tantum circulo aut ordine modo. Verum etiam rebus omnibus,quas continet, & ex quibus conposita. Taceo dererum descordium concordiamiramur celum, miramur solum. Illud volubile, hoc stabile. Miramur Aquae humorem : Ignis calorem. Ex his vero tot res ac tantas,deversa specie.species,quis non miretur ? & singulas ad unguem perpendens obstupescat ? Alia sunt, alia vigent, alia sentiunt, alia ratiocinantur. Progredi non audeo ; licet alii sint rerum gradus. Nam qui supra rationem scandunt ; non aliter mihi facere videntur ; quam si belluae, cxpertes rationis, vim humanae naturae scrutarintur. Quae si prudentiam nostram non assequuntur ; qua via nos sequimur impervestigabilem Providentiam Divinam ? Cum igitur omnia totius Mundi,cum Mundo mirabiliasint oculis nostris ; quae clara, perspicua, Lucida oculis nostris : orbium celi duplex motus : terrae perpetua quies : Solis jubar : Lunae usura : stellarum errantium nullus error : fixarum nulla vincula : elementorum in summa discordia, summa concordia, ortus unius, occasus alterius : maris altitudo : terrae profunditas : aeris raritas : ignis calor : terrae inquilini : maris incolae : aere vagi, igne nulli. Si non salamandra, aut ignaealiud naturae, illum orbem habet. Et nihil mirabiilius oculis nostris, nobis ipsis,quibus haec omnia,ut stoici recte sentiunt,condita sunt : qui haec omnia ingenio comprehendere , & judicio metiri possumus : quorum oculis descripta celi tabula,manibus tellus culta, ingenio stratum mare classibus, ponte flumina,passibus rupes : quos domestica honorant,fera pavent animalia. Sed haec omnia nobiscum ut mirabilia, ita subjeεta, minus mirabilia. Nescio enim quo pacto familiaria abeant in contemtum. Concedamus igitur Mystae,Mundum esse mirabilem in oculis nostris, & qiae nobiscum sunt, ne nobis ipsi nimium blandiamur,nobiscum in Mundo. Cedet enim nobis ut Oppefici opus, Mundus Deo : & concedet Mysta, longe mirabiliorem esse, qui haec omnia condidit nobiscum, & venerabiliorem Deum. Eoq;mirabiliorem,quod non sit, nec esse possit,quod pr ocul remotus ab omni sensu, in oculis nostris. Ita ab esseεtu ad caussam pervenimus : & quod ultra nec volumus nec possumus tendere ; Hierographiae piae & eruditae finem imponamus.

 

LW.HIEROGRAPHIA.

 

Natura an ars plus possit in cultu ingenii okim quaesitum est: & ut de aliis taceam, a Cicerone , in eloquentia : ab Horatio , in Poesi. Hic videmus flores florere :  & aqua suffufa in nimbo ali. Certant igitur inter sese, natura, quae peperit : & ars, qua nutrit. Industria, inquam, labor,&virutushumana. Si in floribus sdnsim deflorescentibus,tum sumus industrii,atq;deligentes,quanto diligentiores esse convenit,in animi arterni frugibus cun colendis, tam colligendis ? Natura semper adjuvari vult. Terra arari : Mare sulcari : Aer peti Ignis elici. Proveniunt natura omnia, quae non solum necessaria,sed & jucunda Homini. Sine labore, sollicitudine, cura non oroveniunt. Erat quondam liberalior natura & sponte ferebat, ut ait ille, omnia,tellus, quae nescio quis Poetarun , a pud Graecos, in species destinguit : & verut e popina, in os ingerit, haec assa, illa elixa,non matura tantum. Ac licct hic ludat ; fuit quondam liberalior natura. Non enim ad cultum terrae, sed Dei, Homo factus est. Cum autem non ferret tantam felicitatem, ut difficilius est sortem bonam, quam adueusam ferre & ocio lasciviret ; mutavit Conditor, conditionem rerum, & quae gratis dederat, laboribus venum exposuit. Sic terra celi, celnm notari, mare tentari cepit. & necessitas extudit, ut Virgilius ait, artes. Serviamus igitur necessitati, per se quidem non expetendae ; sed rerum expetitarum compendio, & artium omnium, liberalium & illiberalium principio.Caeterum mollis Caltha , ut & aurum, relucens flos est : qui in nimbo est. Heliotropij species, licet enim subdubitare videatur. Matthiolus, agnoscit Adrianus Iunius, quod cum Sole oriatur & occidat, aut folia sua circum agitet, ut Diascoridis interpres. Quid Caotha, odore gravis ? & non flos naribus gratior. Quod visum, inter sensus, omnium nobilissimim, oblectet : & nos, si non cecutimus, dum cum sole versatur, ab hoc instabili rerum statu , Nequidquam enim laborat, qui inanibus curis & saepe non necessariis se cruciat : nec laborat Deo.

 

LX. HIEROGRAPHIA.

 

Satis diu seria. Nunc ad iocos, ut reficiant animos , taedio & mora , si quando affectos vident, Oratores seriis rebus iocosas. Veluti salis micam, cammode asspergunt, exemplo sumpto a Demosthene, documento ab omnibus, qui artem dicendi prositentur. Studio nihil a Scaoptore factum est. Sed ut in rebus humanis casu evenit , rerum vicissitudo : ita & in narratione earundem, ne miremur Mystam fabula, veluticartice, veritatem tegere. De natura Elephantinm, multi multa tradunt ; hoc Plinius , ex quibus, nescio, auctoribus, praeterit enim nomina , in Mauritaniae saltibus, ad quendam amnem, cui nomen erat Amilo, nitescente Luna nova, greges eorum descendere. &purificantes se solemniter aqua lustrari : nec ante, quam salutato sydere in syluas reuerti. Hoc laua crum si sit religionis, an voluptatis , non inquiram : nec enim Plinius valde superstitiosus est. Et ego Nystam potius intueor, qui hac imagine pietatem suam nobis testatam reliquit. Non enim Luna salutata, sea Deo adorato & pietatis causa, noctes multas insomnes ducens, ardua petivit. Id est, quod undiq; sursum est, celum. Hoc ostendit Elephas unus, id est sokitudo, quae meditationibus sacris amica est. &, non reditus ad antiquam sylvam, id est cuius paenitet, vitae prioris institutum, sed transitus fluminis,in ripam eminentiorem. quae est,ut dixi,longe sublimior hac celi regia. Quod illud flumen ? vita haed,quae ut illud, rapido cursu fertur & nunc exarescit , inopia : nunc copia rerum intumescit : secunda, hac parte : illa cero adueusa : interdum fructibus fortunaesaena. Interdum valde lenis. Ac ne Mysta videatur ignorasse naturam Elephantis. Tranat flumina, vadum littori proximum calcans, altiori alueo, cum undis luctans. Antiocho Regi duo erant. Aiax alter, Patroclus unus salutabatur. Dux ille socium erat. Ventum est ad frumen. Transire jussus Aiax renuit. Pronunciatum est, eius fore principatum , qui fluvium primus traiiceret, prolatis ctiam phalaris & reliquo ornatu, quo maxime gaudebant, in illo hominum commercio. Patroclus nihil moratus, & princeps agminis appillatus,& insignibus donatus est. tanta invidentia & maerore Aiacis, ut inedia sibi mortem conscisceret . Haec non hisdem verbis, at sententia refert Plinius.

 

LY. HIEROGRAPHIA.

 

Teophrastaus cepam variis generibus distinguit, unam Ascoloniam appellat : quae plantata, caulem edit, semenq; tantum fundit nec mora , exinanitur, atq; inarescit. Eius generis videntur, quos vides, bulbi tres : & esse vult,non videri solum ex cuius Museo prodeunt,Antiquarius Caesaris. Ex quo bulbos de facie agnoscimus, superest, ut mentem Mystae rimemur. Nam Romanus est, & quedem Columna, inter Patres, virtutis merito, vonscruptus, ut nihil sit vulgare, a principe Viro exspectandum. Cepe quidem vulgaris cibus, & contemtus, Graece YYY, ut testatur Athenaeus ; sed non vulgaris Mystae sententiae : Prius mihi, post Soboli. Quemadmodum enim cepa, & semen cepae, brevis est , & nullius fere vitae , ita & Homini evenit ; ut Parentes velocis aevi, sequantur liberi cito gradu , & quandoq; praeveniant fato. Comparat autem cum cepa, quampropter odoris gravitatem aversere , Hominem, cuius enormia sunt vitia, sed nullum gravius, taetrius,aut majus fastu , se superi, audentis adaequaris ; ut modestiori utatur, propter vitiorum faeditatem, longenfaediorem cepa : & reddat meliorem, prapter aevi celeritatem. Iam ut Afcalonia Venirem stimulat ; ita Mystica cansidematio reprimit; & a propaganda stirpe, ad propagationem nominis excitat memoriam, omni genere diuturniorem.

 

LZ. HIEROGRAPHIA.

 

Rigatur,uti cernis, sitirns pluvia seges, non inundat imbre,aut sternitur tempestate, non fertur turbine. Quis dubitet modo terram arere,modo perplui, nostro commodo, divinitus ? etiamsi, nec lapidibus, nec sanguine, nec carne pluat ? Certe hic Pagani, non dicebant,at credebant , Iupiter. Romani etiam Iovem Elicium, quem aquam orabant in siccitate. Tribuunt igitur plus Deo, quocunq; nomine, aut superstitione ; quam nostrum stolidi sapientes, qui omnia temere ferri volunt in tanto rerum ordine,ut aduersarios excitent,qui omnia necessario fieri contendunt. Qui dum se motuo conficiunt ; faciamus quod cogit necessitas , vult utilitas, suadet deniq; honestas : & ceuti nostrae spei, Dei opem quovis tempore rogemus,nubiro, ut eluctemur : sereno, ut diu fruamur. Nec enim Agricolarum modo, res & labores , in optatis versantur ; verum etiam salus nostra & mundana & aeterna,in votis maxime consistit. Nam tot casibus, tot injuriis, tot aeiumnis expositi, quasi telis, cum simus ; accersimus, non ipsi nobis, vel malitia, vel ignorantia, vel debilitate praesentis vitae cladem, secuturae paena. In tot tantisq; miseriis, beati esse possumus ; si non tantum poscimus , Verum etiam promittimus nobis, auxilium divinum. Ea pietas Davidis : nec alia Ambrosii & Augustini. Quemadmodum enim ille incipit Psalmum sic hi finiunt Doxologiam suam in te Domine speravi. Et cum his Columna hic contendit de pietate. Symbolum cuius est, eadem & pia ista illorum sententia.

 

L[. HIEROGRAPHIA.

 

Sctum fidei, inquit hic, proteget me : & simul Infulam Pontificiam depingit, quae capitis est ornamentum, non tegumen corporis. Panoplran Christianam Apostolus descripsit ; ut Mysta , non male sub Scuto fidei lateat. Fides quippe in Deum, & certa de Dei ope persuasio, neminem fallit. Aclicet huius non peraeque omnibus fecero fidem ; exemplis tamen in dies declaratur, ut ad auditum, accedat,visus & quasi tactus rei clarae, manifestaeq;. Tragaedi olim rebus deploratis, a machina, adducebant Deum : & quasi in speculo commonstrabant, res solutas , sparsas jacentes. Solum erigere , colligere, restituere in integrum, quae nostra culpa nobiscum perirent funditus. Sed quid ornamentum cum munimento ? Galea non rantum celat, sed & decet caput. Infula tantum decet, auro & gemmis, non chalybe aut ferro rigens : & vittis non taeniis fluens. Quemadmodum Diadema Regem, quod regium insigne ; eodem modo Infula Pontificem. Huncigitur Mysta intellligit, sub cujus scuto, ut Aiacis, Teucer securitatem sibi pollicetur.

 

L\. HIEROGRAPHIA.

 

Papma jam saepius nobis,a diversis Mystis in palmas data est ; ut longo usu potuerit nobis innotescere. Haec est ceteris aequa : ut internoscatur, veluti nota, Symbolo discrera : sic duret utrumq :,Sol & Luma,quae in conspectu sunt, Planta verum quidem est, si vera tradunt scriptores , Palmam renasci, ex se, ut quodam loco annotavimus. Sed & Sol cum Luna, uti occidit, ita & oritur, sic ut hac parte vivacior non sit planta. Dicit tamen Mysta : sic duret utrunq;, nec possumus , aliae videre, dequibus dicit , quam quae, & per quae, cetera videmus : Solem & Lunam. Quid optas Mysta ? Tam longaeua, celi duo lumina clarissema ? quam Palma est ? Aut vis dicere ? si tam vivacia essent celi sydera ; essentaeterna. Nam non loqueris de Palma : quae si reviviscit, beneficio luminum reviviscit ; sed de Insto viro : qui ut Palma non tantum vivet, sed & vigebit ac folrebit sempiternum, ut non folum vaticinio crcdimus ; verum etiam ratione percipimus. Est enim Iusticia , temperamentum. Iam non modus, at excessus & defectus , aetatem, morbum, interitum sentiunt vivet igitur Iustus vir in pirennni vita ; quemadmodum Palma vivit in mortali,

 

L]. HIEROGRAPHIA.

 

Anserum alios esse domesticos , alios feros, nemo ignorat, vigiles omnes. Cum igitur Mysta dicit, nocuisse locutum,non facile dixerim, de bipedis istius loquacitate, an nostra loquatur. Satis scio ad nostram disciplinam pertinere. Et Gallos enitentes in Capitolium sensere. Vt Gallis nocuerit, vel locutos , vel tumultuatos esse, Sed & feros prodit venatoribus clangor,ut & in ipsos Anseres dictum quadret. Sed nostram vaniloquentiam notatam puto. Nam aptior in alteram partem erat forex, indicio suo, ut inquit Terentius periens. Et nos prudenter admonere taciturnitatis, etiam in solitudine , verum & hic dices, coruus est. Et corui credita terrae arcana, eliminarunt, ut P. Ovidius memoriae prodit, verum est, at coruus fari, non Anfer discit, licer  aliquis Philosophum assectatus sit : alius amore, inveni devinctus lubens praetereo , quae ab instituto aliena non sunt. Hoc tacere nequo, licet prae manibus habeam, exemplum modestiae, gamzas olim in Germania anseres esse appellatos, minores, ut scribit Plinius, nomen enim in Germania tot seculis superest.

 

L]T. HIEROGRAPHIA.

 

Vides ne Lauri ramos utrinq; rotae inter radios ? Laurum enim testari victoriam,aut decretam, victori non ignoras,vides quoq; rotam, quae vel vento vel indiustria agitari posset,grandi mole pensili immotam sisti, & quasi sufflamine cohiberi , ne velsponte voluatur. Legis autem : Fata obstant. Et si non legeres, per ipsam molem, intelligeres : maiori vi cedere minorem. Fortunam veroin rota collocari a pictaribus : rotari cum rota a Poetis fando audivisti,aut didicisti aliquando. Iam fortuna, quae natura volubilis est, Fatum propter constantiam, potentius esse necesse est. Quid igitur foutunam urgemus, aut increpamus ? si nostris conatis maior ct occulta vis reluctatur ? Theognes Deo tribuit sanior nobis, quae nos Fortunae non Deae. Homerus in vero opere suo ne meminit quidem, Nem de Hymnis, ut Orphei versibus dubitari non injuria posset. Euripides fanior se ipso in Electra, Deorum ministram, quam cum aliis Deorum Dominam fecerat, appellat. Fatum contra Homerus agnoscit. YYY puta, sed & YYY Graeci nominant, cui non Poetae , sed & Herodotus tantum tribuit ; ut nec ipsos quidem Deos Fato repugnare posse arbitretur, impietate maiori, nescio, an insania. Non enim Dii sunot at servi, imo captivi, quos maior continet vis,aut violenta detinet necessitas. Quae igitur nostrorum vel impudentia, vel imprudentia ? qui unum, verum, Solum Deum causarum nexibus, veluti vinculis irretiunt ? Quod semeo decreuit ; mutare non potest, aiunt. Et quis Regum nostrorum, o nihio minus,quam Iurisconsulti,sibi ligat manus ? Iam nihil scis quid decreuerit, qui auctoritati Diuinae Historiae nihio tribuis. Et si scires ; non intelligeres. Quam enim multae sunt leges quas alij aliter interpretantur ? Sed & Mysta noster inquit : Fata obstant. Cedo : intelligit enim causas ordine manantes, quas plurimum posse, longi temporis observantia,manifeste docet, in nos quidem ; sed non in superos, qui ita dicti, quod supra eorum orbes collocati sint. Tantum abest, ut in superum Regem, & Dominum nonstrum Deum. Verum enimuero, si in nos habent Vim,ac potestatem ; quid agimus ? quid molimur ? quid nihil profutura tentamus ? Perdamus in rebus vanis oleum & operam ; in sanis operae pretium facimus : Licet enim sero, seria adipiscimur. Dicam quod sentio, aperte. Si enim in his,quae amittere possumus inviti, minus nobis succedit ; praetereamus animo elato, & ad aeterna contendamus. Nam ut istic obstant fata ; ita hic antestat nobis & secundat omnia,cansarum prima, princeps, libera,& imperans Deus.

 

L]U. HIEROGRAPHIA.

 

Caluaries, sub sydere, in duplicata Hederae corolla, quod silet,sententia enunciat : A Etcuna parantur Virtute : Quid doctius pingi,autverius dici potuit ? stella lucem : Hedera spem : Oubis perennitatem : intortus , nescio quid maius : & in minores orbes circumvolutus , aliquid amplius notat. Beatitatem, inquam,Animae in celis, & claritatem nominis, in terris. Haec autem comparantur, non diuitiis, quae sunt fortunae : non concilia ntur farma, quae, si quae est, aetatis est : non aquiruntur robore, quo a belluis vincimur ; sed vaneunt una & sola virtute qui est rectus usus bonorum : sic enim crassa, quod aiunt, Minerua, diliniemus virtutem : Quid ergo dicet aliquis, viro pauperi interdictum est virtute ? De foumi ne suspiciendum quidem ad virtutem ? Debili nullus usus virtutis , imo vero maximus , debili , deformi, pauperi, usus virtutes ,. Plerumq; id hominum genus, animi bonis abunjdat, quae tanto sunt meliora & maiora bona bonis fortunae & corporis; quanto excellentior & sublimior est animus. Audiuisti Vlyssem non a forma, sed prudentia laudari. Eumenes etiam infirmus , firmas & validas hostium copias fudit. Seuerus oftendit caput imperare non pedes. Fabritios, Fabios , Tuberones paupertas non tantum victoria insignes facit. Si igitur nemo ex hac palaestra excruditur ; sed patet contemto peraeq; atq; illustri hominum geniri ; utamur bonis, quae asummo & Aterni Dei laudem : hoc enimmale praetermittitur , alias enim in fastum , quo nihil magis aduersatur virtuti, omnia desinunt quae ad virtutem faciunt, & praesertim animi bonis, quae non injuste, ante fortunae & corporis bonacollocauimus : propius enim ad aeternitatem appropinquant , imo & ad securam felicitatem. Nam aliis bonis aliter atq; aliter uti possumus : virtutibus animi, quas morales vocant, nisi recte non possumus, ullo modo uti.

 

L]V. HIEROGRAPHIA.

 

Vigilantibus, in quit, Mysta , & cervum obiicit. Ergo insomnem noctem ducam cerui gratia ? qui licet gratus, elabi e manibus potest ? fugax enim est , & ne sequare tuto , locum acclicem, praecipitem, canibus deniq; horrendum petit. Verum quidem est, ubi cornua posuit, secessum quaerere,ut Plinius scribit, & non nisi noctu prodire. Sed omnia latibula sunt interdiu peruia etiam vestiganti. Si non sunt, leuis praedae caussa , quae me fugit, fugiam somnum, qui me leuet graui pondere negotiorum ? voluptas est venandi studio captis, quae & tenerae coniugis, ut Horatius loquitur , & ipsius voluptatis, ut ego, immemorem reddit. Cedo. Concedo etiam ab Alexandro Magno captos ceruos & collum aeneo vel aureo monili cinctos,unde de aetate coniectura,repertum enim est, licet adipe haustum & occultatum. Tenera tamen coniunx,quam venatorum etiam aliquis pro fera occidit , & non tenera, sed negocia difficilia debebant esse pluris praesertim , quae manibus tenentur ; quam quae e manibus effugiunt, five cerui, siuae damae. Nam in Leones impingant, quibus perire propositum est. Haec dissero, non reprehendendi Mystae caussa ; at sententiae explorandae gratia/ Videntur enim mihi ratiocinatio quaedam esse a minori ad maius. Si vigilant proncipes juventutis, ut cervum sequantur : saepe enim non capiunt,& Horatius Romae quendam natat de capturae inepte triumphantem ; quid Principes ciuitatis fadere oportet ? ut ciues in seruitate contineant ? imo ne ipsi seruiant potentiori ? eijciantur imperio & vita ? Nam non difficile est, a summo fastigio praecipitem dari ; ut vivere a praecipitio.

 

L]W. HIEROGRAPHIA.

 

Siue hordei calamus,siue tritici scapus,hic in oubem circumvolutus est nata est ingentis & fere incredibilis diligentiae. Quis enim vel in semine stipulam voluat & non frangat ? Nan lenta est,ut fructiceta quae dam. Aus est,quae naturam flectit & castigat. Et ex hoc naturae vel obsequio, vel observantia, habemus, quae non haberemus. Licet enim ferax sist Natura ; pertinax est natura : & nisi ritulum mulceas ; taurum metues. Quamobrem Mysta non abs re vaticimatur : Et vitae, mortisq; comes. Quis vero ? Labor improbus, sedulitas , industria. Quidquid enim ingenuo Laborecomparatum est ; comitatur nos in vita, & morte,imo superstes nobis est. Quam dulce, juventae fructus,in senecta delibare ? quam bonum relinquere etiam pasteris,famam nominis bonam? Ne cessemus juvenes : ne fatigemus senes: laboremus viri, vt quisq; sementem secerit; ita & metet. Tritici orbem volebam,cuius substantia corpus,species animam nutrit. Deus bone, quam es bonus ? Nec ego tibi seruio,qui me seruas.

 

L]X. HIEROGRAPHIA.

 

Paradinus hanc pluviam celestem vult & Manna interpretatur. Turnonii, ut apparet, familiaris. Nihil igitur cum hoc pugnemus , qui ab illo accepit : mentem enim & sententiam Mystae , nemo melius iutellexerit. EtManna ac S. Eucharistiam transfert,non avs re. Fuit enim Manna, ut cetera fereillius tempestatis, huius temporis, ita lucis tantae umbra quaedam, ut jam non Paradinus, sed Christus ipse nos docet. Quid igitur manns geminae captant ? quaeris. Quod majnibus capi, imo nec ingenio, licet humani ingenii dexteritas ingens sit , comprehendi potest. Sola side Mysterium tantum capirur. Hinc est, quod dicit : Non quae supraterram ( supple, ex quo imperfecta oratio ) capinutur in terra : aut intelliguntur,a terreno Homine. Celestis enim sunt,& angustioris animi, nec dubitationibus impediti ; sed expedientis se angustiis rationis, & subiicientis Deo.

 

L]Y. HIEROGRAPHIA.

 

Si Paradinus novit Turonium, ego Card. Granuelam, quo tempore, pro Philippo. U. Hispaniarum Rege, gubernavit Regnum Neapolitanum, probauitq; , quod aliquando epigrammati inseruerim, Tibulli illud, Non sunt apta meae grandia vela raei. Si tamen Tibulli, non enim est ad manum. Saris est, quod meum non erat , & erat ad nomen eius perquam aptum : relatu autemhic non incommodum/Nam velis omnivus nauim ferri cernimus, agitatam ventis : & velut de celo , admoneri symvolo,qui ferantur navi, Durate. Nosti quae sequuntur : & vosmet rebus servate secundis. Mascula voz, & in rebus duris, ad colligendos,aut confirmandos animos necessaria. Nam animus bonus in rebus malis, dimidium est mali ) Etsemper tempestiua , ut enim omnia nos deficiant, in pyxide Hesiodi, spes semper est reliqua : eaq; non fabulose, sed naturaliter contra metum comparata est. unicum in rebus omnibus, nisi extreme perditis, ut Aristateles prudenter obseruat, solatium.

L]Z.HIEROGRAPHIA.

 

De circulo Lacteo Proclus in sphaera ,& ruem fitum nunc habeat,Severtius in orbe catopricp tractat. Ad hunc spectat Mysta, ut videre est, ex celi aspectu ; dem ad deli conditorem & principem universi , oblectatus oculos haud vana imagine, aciem mentis erigit. Hic enim non circulus, sed Deus in rebus arduis & obscuris iter monstrat. ne quid offendamus. Ut necesse est , veluti in tenebris , si absque Deo de rebus divinis, imo & humanis,quandoque disserimus. Ut liquet ex contentione Philosophorum de summo Bono : discordia gentium de cultu Dei : Christianorum deniq; de ipso Deo. Igitur est, quod Mystam sequamur. Aut verius Deum, quem nobis commonstrat: ne in vitae instituto peccemus,aut erremus in deliberationibus de re, quae nobis ad hanc vitam commoda est, aut ad perennem & futuram necessaria. Qua via sequemur ? Lactea sodes,id est animo syncero,candido,&,ut ad rem ferbum adaptem , Lacteo.

 

L][.HIEROGRSPHIA.

 

Parte una Fontem cernis, & subjectum si non cratera ( sic conceptaculum aquae, Plinius vocat ) siphunculum ( quem, alij papillas, alij ubera, alij caput tubuli,sivescaturiginis appellant a forma. & hoc loco, capitis essigiem refert ) omnia circum late inundantem. Parte alia Cervum aestuamtem, anhelantem, & sitienti similem. Superare rivum, tenere ipsas salebras,appropinquare ad fontem. Quid vero obsitus & paene exessus serpentibus sit, mirabitur, non injuria aliquis. Nam & veteres tradiderunt : & nos notantes veterum ante vestigia, scripsimus. Ceervos in noxium reptile, animam efflare. Imo hoc ipsum est, quod serpentes multae, ut virum fortem plures, in solitudine deprehensum , globo cingant, vi comprehendant, & cum virtutae nequeant , numero snperare conenrur,cervum. In Lybicis campis qui spectarit,nescio : Oppianus refert, scio licet in Africa gigni cervos Plinius neget. luctatur a diu cervus,sed numero inferior, superior fit, ingenio. Ad proximum enim fluvium festinat, & a fluvialibus cancris remedium petit. Nec mora his gustatis,defluit inimica lues. Quam ut conficiat jam ad naturae odium, accedit cupiditas vindictae : ipsius vulnera sponte obducuntur : & nisi in Aquilae ungues, aut hominium tela incidat , ad grandem aetatem pervenit. Haec fusius juxta fontem effudi. Quod nos etiam cum Propheta interdum cramamus. Quemadmodum cervus ad fontes aquarum ; ita anima nostra ad te Deus. Et cum Rege ptopheta concinat hic Mysta : una salus. Nihil enim aliud dicit ; quam : cervo ut est fons ; ita nobis una salus est Deus. Et vere dicit. Fons enim omnis boni , Deus est : & nunquam satiatur Mens hominis, ullo bono. Nisi summum illud Bonum adepta. Nam cupiditas, natura est infinita. Nequaquam repraehendenda sed coercenda, intra honesti candeools : ac ratione admonenda, ne ad concupitnm magis , quam verum bonum feratur. Non enim ita cestro rapitur fera ; ut essera cupiditas, opinione boni dementata. Quid vero in nobis serpentes ? quaeret aliquis , si non dissimilis similitudo est ? vitia in nobis serpentia,nec cutem, sed cor rodentia ne dicam enecantia. Haec in solitudine,id est, longe a Deo, procul a ratione , conprehendunt nos & in peccata capitalia deducunt, accelerant, inquam, animae mortem. ni eluctemur,& concitato cursu recipiamus nos ad Deum,datorem,eundemque servatorem vitae. Sed esse cancros oportet : & ut fortia facere, ita & pati necesse est. Nam ut ex delitijs nascuntur, alunturq; vicia; ita probi mores duris rebus inseruntur , & rectae sententiae , sana mente apprehenduntur. Haud secus ac fluentibus ex nutu ventis, Laxant corpora, socij navales : adversantibus vero , intendunt nervos & remos.

 

L]\.HIEROGRAPHIA

 

En aranea utexorsa telam, licijs vinxerit:stami ne percurrat : trama trameat: & e medio, veluti centro, extrema obeat: Quid enim describa? Quae melius & luculentius scribit Plinius,quam pictorum ullus pinxerit. Hac autem arte deus non allus, vile insectum imbuit,atq; informavit. Natura predicatur,in alijs alia;sed que omniauni debet conditori omnium Deo. Nam quod alia sit atq; alia , ad Deum , quod est unicum &simplex principium , necessario reducitur. Magne Deus, quam spectabilis es , in universo, & partibus universi ? Opus non miramur quod familiare ac domesticum. Ne textricem miremur quidem si placet. Quanquam & gracile corpuseculum & teretes digitos ( ut ita loquar ) sunt profecto tribus inter nodijs distincti,ad opus factos , & confiteamur & miremur, necesse sit ; unde ex tantillo abdominetanta materies ? Naturae ea vis sit ac liberalitas. Magnae artis est texere : cujus industriae , retexere ? solers aranea. Majoris animi, quam solertis, imbrem praesentire , antevertere tempestatem. Non absq; caussa,ex multis pauca colligo. Dicit enim Mysta quidquid id quantumcunq; est, divinitus obtigisse. Etnon obscure comparans sese cum aranea,se quid haberet a Natura, Fortuna, Industria ( habebat autem plurima ) id omne acceptum referebat , cui debebat, Deo. Quam si sequerentur beatiores inter mortales ; minori cum invidia & majori securitate, bonis gratuitis potirentur. Nunc animum non adaequantes beatitati, in aerumnas saepe graves incidunt. His tamen gravius est, quod a se ipsi degenerant : & , ut Arachne in araneam mutata est , propter ingratitudinem a Pallade , divinitus puniantur , & similiores fiant belluarum, quam hominum ratione utentium.

L]].HIEROGRAPHIA.

 

Hanc Ruscellus non tam explicat , quam implicat Mystae laudibus. Altare tamen est, & ne ignoremus, quid fiat, in basim incisum est : Litatur. Differt aute litare,a sacrificare: quod hoc sit petere,& orare; illud impetrare & exorare. Ut paullo aliterNonius Et inter duas itatuas Altareest, anchoris revinctas. que tensa vi retinacula vocat Mysta : & sunt, ut cernere est, vi tensa cum anchoralia, tum anchore. Spectemus jam, si videbitur, statuas. Primum stant, aut verius fizae sunt.quod constantiae est. Deinde, insra umbilicum, merae , ut dicuntur , statuae quod refcrente libidinis est. Postremo truncae ,manibus. Quod incorruptelae Acgyptij statuunt. virilis autem haec, illa muliebris. ut ex coma apparet. Ita sensim velti tenebrae, Auropa appropinquante , defluunt, omnis Hierographiae difficuotas tollitur, & jam jam evanescet. Nam statuarum in morem,stare,& collocare in Deo spem oportet : ac eidem vi amoris constringi , exutumque pravos affectus , cor mundum &immaculatum immolare ; quiegregie velit & ex sententia litare. Hoc autem propositum fuisse Rod. Pio carpensi necesse est ; si verae sunt laudes , quas vere illi Ruscellus tribuit. Et nobis propositum esse debet,quando ad Sacrum accedimus.

 

L]]T.HIEROGRAPHIA.

 

De Leone , quae ex varijs, varia congerit, Gesnerus , operae pretuum non est, ut huc conveham. Ferum animans esse,omnibus constat. Hanc feritatem domaritamen, non tantum audivimus, sed & vidimus. Cicurem enim ex Africa deduxit Ioam. Austriacus. Mars ille , cui nihil defuit , ad summam gloriae, praeter aetatem. Et in Africa primus Mortalium, cujus quidem memoria sit, Hanno Carthaginensis , Leonem subjugavit. Magno terrore civium , non feram , sed animum viri, qui tantum ausus esset, non fecisset tantum , expavescentium. Patria igitur, ne quid domi novaret, extorris actus est. M.Antonius Triumvir, majora ausus Romae. Leones sub currum,cives sub jugum mittere, impune factum tulit. Namfinis hic erat libertatis populi Romani,& ostentum libidinosae servitutis , proncipium intolerabilis imperij. Haec ad iconem pertinent. Vides enim Leonem habenis vinctum ,& has manu regi. Humana an augustiori, non expressit Mysta. Et in fabulis est, non fabulose Cupidinem in Leones etiam imperium habere. De quo quis Graecorum, non memini, Epigramma scritset. De Antonio, scio Alciatum scripsisse. Ruscellus eitam conijcit Mystam in juventa & aetati & amori indulsisse. Venisse autem in spem demulcendae Amicae inimicae , ex intuitu Leonis, qui tempore feritatem exuit & humanae assuessit disciplinae. Quo etiam spectat symbolum. Dies & ingenium. Sed malim referri comparationem ad negotia & studia quaedam graviora, dignioraque homine cum sacris operante, tum versante in Rep. Quanquam enim multa sese & multi obijciant honestis, & honestis conatis ; sua tamen tempore senescunt & torpent. Si contra niteris. Idem evenit in meditationibus litterarum. Nam si ingenium acuis , & ipse sudes ; Labor improbus omnes molestias superat : tempus omnes difficultates laevigat : ingenij vigor omnia abdita ex tenebris eruit, collustrat , & porit deniq; in luce.

 

L]]U.HIEROGRAPHIA.

 

Vel Aetna, vel Vesuuius est : nec enim reor Mystam Italum ad Heclam respexisse, qui fflammas undiq; exharat mons. Licet non semper ardeant, nec undiq; eructent ignem. Et hoc est, quod Mysta dicit : Ego semper ardeo. Quod vult dicere : Ego totus flagro, Si amore Dei,laudo; si mulieris, rideo. Celestis enim ille amor, hic terrenus. Ne miremur Venerem quandam a Platone celestem appellari,multum a hac caenosa, non maritima discrepantem. Rideo,inquam,primae aetatis caecum judicium. Atq; utinam hoc non ad cresceutem aetatem serperet. Multum enim refert,cui rei,laudatene an concupitae a teneris tete assuefeceris. Ceterum quid Aetna ardeat, Iustinus docet. Aetneus ager cavernosus est. Mons sulphureus. Per cavernas igitur si quando veluti per tubos, insinuat se ventus, haud aliter, ac folles, igneum illum jomitem excitat : qui ex levi scintilla in horribile illud incendium evaporatur. Ante Petrarcham, Vesuvij incendium describit Plinius Minor, &,dum vestigar miraculum naturae suffacatum esse avunculum scribit , vel fumo, vel cinere. Non fuit paena illa fortuite, sed divina. Nam qui Naturam supra Parentem adminabatur , in admiratione naturae , justo Dei parentis Naturae judicio extinctus est. Quod Homo cupidine exardescat, a natura est : est enim infiniti cujusdam boni nobis insita cupiditas. Quod in electione aut fruitione erret, a corruptela Naturae. Supplicijs igitur,non conatibus tantum opus est ; ut cor nostrum Deus regat, & sui amore occupet. Non quod alia non sint, quae velle non debeamus : multis enim indigemus, in natura omnium indiga ; sed semper debemus velle infra Deum. Imo ipsa inferiora bona, non nisi ordine suo distincta, & quasi gradibus separata.

 

L]]V.HIEROGRAPHI A.

 

Putei incentionem Danao Graeci tribuunt. Quanquam necessitas Majores rem utilem, multo ante docuerit uti liquet, si non ex re ipsa , ex Patriarchia imo ex sermone vernaculo Graecorum. Nam a puteis,vel fontivus,Pagi ( & pagatim olim habebant, ) appellati sunt. Nihil frustra refero. Puteum enim hic, nemo non agnoscit. Ita & adversus praecipitium substratus est : patens crepidine: & liberalis aquae in tympano, uno fune, duo haustra , quorum alterum eminet, alterum grave unda subsidit, versante,ad refocillandum non modo animum,sed & os invitat. sed, Motu clarior , quod Mysta dicit,non ita intelligi,ut puteus videri potest. Scio perspicacis ingenij esse plurimos,qui omnia primo intuitu penetrent : pluros a vanitate animi insita, non modo velle aliis ostendere , se videre, quae non vident : verum etiam pluries sese , quam alios fallere. Ego de me liquor. Licet enim ex D. Basilio, fontem symboli, Ruscellus hauriat ; vereor tamen,ut motu turbetur magis, quam inclarescat fons. Loquitur quidem Basilius, de Aqua Putei hausta ; & quo magis hauritur, limpidiorem reddi ; sed dubitans , & ut situlae de orbe, abs aliorum ore & sermone dependens. Cum nemine contendo : sed ad veritatem tendo. Nam ante Baselium,Plinius, aquam putei eam saluberrimam censet,cui exercetationis ratio crebro haustu contingit,& illa tenuitas colante terra. Cui ut adstipulemur ; usus cogit. Alga enim non fontes tantum quietiores, aut stagna & Lacus ; verum mare etiam, si quando quietem capit, occupat. vicisti. Quid amplius molire ? ut victoriae fructum, ut operis mercedem legas. Motu coarior fit aqua jugis. Sit,non fiat modo : & fiat, quia semper movetur haurientium frequentia & indigentia. Quid tum postea ? ut te vel dicundo , vel faciundo exerceas : nec in eo torpeas, ad quod te aptissimum senseris. Anchises apud Virgilium, Romanis posteris Aeneae artem imperandi commendat. Quasi ceterae, indignae sint eo, quam Deus sublimiori loco statuit, ne ad manuum opera se dimittat. Quemadmodum enim tempore etiam silex liquescit ; ita exercitio & familiari usu, omnia superantur & mitescunt. Quod eetia mihi videre videor ex ipsa Ciconia ; non enim est palus per alterum trajectus, ad aquae haustum ; sed planta lente ad hoc inflexa.

 

L]]W.HIEROGRAPHIA.

 

En Caltha iterum, ex vase figulino florens. Ne repetam naturae vim: quae Caothae tandem, solisequij nomen fecit Mysta , aut aeternitatem sibi promittit : aut perennitatem laboris , in vita mortali. nec falsus opinione sua est,nec fefellit pronissis. Nam Petrus Bembus est ,qui quamdiu fuit ; in actu fuit : & superstes vitae nomen est ; eritq; quam diu Sol duplici voluetur motu , Sed & animadverte Caotham non fortuito alicubi enatam,aut in horto tantum cultam. Familiarius multo attrectatam,& in crudo fictiki, sufficiente, occultos per meatus, radicibus humorem. Ne vidisse, satis existimes,quae non sine gravi caussa, a gravissimo viro picta , ac ficta spectas. Nam fictile vas est,ac fragile,in quod indita anima est, ex qua totidem facultates, Memoria , Notio & voluntas soleperenniores. Hoc autem si non scitu,novi quisitis quos nihil latet,memoratu dignum est ; ut Mystae exemplo corpus ita regamus, lubricum & fictum : ne cum vita hac omnis nostri intereat memoria. imo ut ex vita caduca, in celestem & perennem emigremus.

 

L]]X.HIEROGRAPHIA.

 

De Murice sive tribulo ante Machina tetragana est, notae significcationis & usus. Spargitur enim adversus hostilem equitatum inprimis. Hic non miles in Muricem impingit ; at ventus evertere nequidquam conatur. Et si everteret ; converteret in aeque noxium Latus. Et hoc est , quod Mysta dicit : Vndique frustra. Quid autem sentit, qui hoc dicit ? sentit Animum constantem & justi , non sui solum juris aut opinionis tenacem : virum quippe constantem, appellant quadratum ) imperterritum esse,etiamsi undiq; premeretur ab hostibus : & hoc statu mentis superoorem fore,aut hostibus, aut fortuna. Mascule. Sed unde,amabo, haec animi constantia ? In promptu est , qui respondeat, Q.Horatius: Nam rem suapte natura magnam & amplam , amplificat suavitate & granditate carminis. Si totus collabatur orbis, Impavidum ferient ruinae. Impavidum autem statuit integrum vitae. Ergo nihil est aliud , quod virum reddatinpavidum & constantem ? Stulte ferocem multa. Praeter Deum, vix aliud. Quem enim torquet scelerum & flagitiorum conscientia ; non potest non animo angi , & quandoque inhorrescere. Nonnullos familiaritas peccati , minus torquet. At hi graviori etiam morbo laborant. Ut repens latenter malum semper est ejus : Et Nemesis, id est, justa Dei vindicta imminet improvido. Igitur aut non peccandum, quod potius est : aut paenitendum, quod proximum est , placandemq;Numen,& satisfaciendum his, quos oaeseris est ; se nulla culpa pallescere, nalla velis pavere paena.

 

L]]Y.HIEROGRAPHIA.

 

Cum & symbolum clarum sit : & praesidij porta pateat ; Videnmus primum formam Ianitoris. Foeminam esse , ex facie apparet, pube tenus Cornipes quod sit, monstrosa est, & non nostri generis mulier. Licet nostrarum pleraeq; & animo & forma monstrosae sent. Satyrorum fuisse insulam , ex peregrinatione Hannonis constat , quam Arrhianus describit. Satyros fuisse alibi extra illam insulam , usu compertum : & vere in annales relatum. Sed cornigeri erant. Ut haec sit aliena progenies. Pan quoque cornutus fingitur. Huic filia , ut Philochorus refert, Iambe fuit. De cujus fouma nihil comperi. Sed ut Pan similior fuit, Patris, Mercurius is fuit hircum indutus, quam matris , quae fuit Penelope , ea specie. Quae Graeciae juventutis principes commovit ; ita & Echus , cujus si nihil in conspectum venit, multo minus, cornua , quae non sunt ejus : ex hac autem genuit Pan , similiorem fuisse filiam Iambem conijcio. Pedes paterni sunt : non enim eo flexit oculos. Mater : Facies materna, quod in eam intentus esset pater, solvens virgineam Zonam. Haec profecto visa, ad sobojis formam, plurimum facere arbitrantur. Caetera etiam cum Iambe conveniunt : Patris Musica, & Matris solitudo. Hic autem & sola est, & tibijs instructa, Scio Panos inventum Monaulum & Fistulam : docet enim omnes Plinius : Midae tibiam : Marsyae geminas tibias. Quid refert, paterna indole, Musicam adamavit ? materna vero quae omnium aemulatrix est ; aliud Musicae genus sit amplexa ? Nihil est memorabile Sae;e a parentum studijs plane abhorrent liberi. Hoc potius observandum est, quod tibias dextras a sinistris Terentius distinguit : quarum illae eadem parte oris & manu regerentur,hae adversa. Videtur enim honesta hominum voluptati & natura indulsissae. Harundo certe quae minus operosa & luxuriosa materies , atque ea de causa tibiae antiquissima fuit , si radicem antecederet , laevae tibiae convenire : quae cacumen , dextrae, credebatur, ut nostrae credulitatis robur Plinius vult : Nam harundo omnis, ex una stirpe, numerosa : atq; etiam recisa , foecundius resurgit : Radix natura vivax , geniculata & ipsa. Sacrifice Thuscorum e buxo:ludricae ex loto;ossibusq; asininis,& argento fiebant. Major esset lucuries scribendi,si non major esset animi temperies. Dextra & sinistra tibiam Iambe tenet. Vt modo intendat, modo remittat animum. Nam ut aucus, si sempertenditur ; rumpitur : ita etiam animo cavendum, ne perpetua obruatur sollicitudine,sed ut inteuposita recreetur hilaritate. Quae animi harmonia, si in quo est, is Deum colit, & nullius injuria,sua custodit. Hoc autem expetit sybolon : & Mysta informi forma,animum informat. Quanquam caprae velocitas, quae pedibus notatur,non deformet mulierem;sed corpus a probro,famam ab infamia vindicat. Quamdiu enim ociosa est;non est ociosa,at turpi ocio sese occupat. In actu cum sit; potest fieri,ut agat,non semper scede. Non demuliere somnia vit ? qui vigilans haec concepit, quanquam & Muliebre imperium, virili Deus interdum , non absq; caussa opponat. Animam voluit, veluti in scena, exhibere, Deo devotam, & salutis suae studiosam. Cujus pulchritudinem,muliebri qua maxime stupemus,expressit: vim & acumen, gressu caprarum, quas de rupe alicubi videmus pendere, exposuit. Pendet enim & anima bene constituta de celo, non haeret in hoc coeno, Quae anima quodcunq; corpus animat, sub Dei tutela,res suas tuetur, non appetit alienas. Quam limitationem caussantur, quos cernis Lauri surculos, ante Iambem sparsos. Hinc enim nihil aliud legi porest ; quam contemptus victoriae. Lauro coronabantur victares primum : deinde & ornabantur Imperatorum fores. Iambe abijt, & ludicra pene ducit,cum Cicerone,puerorum.non quod non optanda victoria sit, in bello pio & justo ; sed quod modeste serenda,& tribuenda, cujus ope paritur, Deo. Et ferre cladem hostis potest, quia debet. Contumeliam nec ferre potest, nec det. Quamobrem speciosissime semper triumphat, quiin victoria se ipse vincit. Cavillata cum Cerere, Iambe dicitur. Res tamen & serias gessit. Iambum prosecto invenit,cujus prior syllaba brevis est, posterior longa. Nonabsque caussa , palestrae rudimenta affero. Quadrat enim pedis mensura ad rem , quae prae manibus est, velut ad amussim. Nam ex brevi injuria, aut brevi momentaneaq; quae injuriam sequitur, vel comitatur potius, oblectatione, gravissimae & longissimae simultates oriuntur. Quam multa & curenta bella , propter dictum leviter, aut factum breviter, festa sunt ? Tutius igitur est sibi moderari, quam alijsinsultare. Praesertim aerumnosis, qui etiam moderata quandoq; in contumeliam vertunt. Ac Iambe Panos filia , cum Anima esse videatur ; Pan & universum, & universi Parentem signisicat , a quo Anima directe originem repetet. Ne mihi in memoriam revoces, alium esse hujus & illius casum gignendi. Nam Deus aliter linge generat, ac creatura. Nec mortalestantum Philosophi, Verum & Genij immortales ita Deum appellant, ut Tiberij imperio, quo mortuus est Christus,audire fuit. Palam enim ex vicina insula legentibus littus Neapolitanum, & clara voce,ut omnes exaudirent, nunciatum. Plutarchus scribit : Pan mortuus est. Quod tam vere, quam erudite Crinitus,de Christo Filio Dei interpretatur. Et hinc magis liquet, quare sub porta. Iambe sedeat. Sumus enim ut praeclare Socrates apud Platonem, in hac vita a Deo, veluti abs Imperatore , in statione collocati quam ne deseramus,aut prodamus hosti,a Mysta admonemur : & tessera instruimur,Religione & custodia.

 

L]]Z.HIEROGRAPHIA.

 

Ridet Q, Horatius Flaccus, quos, nescio, oratores, quorum princeps, nomen erat Persio, Brutum solem Asiae, stellas vero comites salutaret ; sed Romae, fumante adhuc libertate rideo. Persarum Rex in litteris ad Constantinum Magnum, ut testatur sacra Histaria, frattem se ipse Solis & Lunae nominat. Philosophi Regem cum Sole comparant ; quod ut ille ceteris in celo syderibus fulgore praestat ; ita hic ceteros in regno suo potestate antecellit. Deberet fulgore animi , virtute. Mystica etiam disciplina, Solregem repraesentat. ut hoc loco Solis radijs clarius nitet. At Symbolon de pluribus est : Non cernuntur & adsunt. Quid tum ? Nam in suo quisque regno solus est Rex ; ut Sol in celo. Et Soles saepe plures ex repercussu luxere. Quo tempore bellum cum Mosco auspicati sumt, Poloni,Sueci,& Tartari, Holmiae,quae Suaetiae metropolis est,& Regis sedes, quinq; Soles cum Aurora subito exoerti incrementa, quatuor paullatim sum sumserunt. Post meridiem decreverunt donec relicto, uni vero , & soli Soli, cero, paullatim omnes evanescerent. Nec plures annos fere vix erunt, quam horas apparuerunt Soles. Theodorus Moschorum, Stephanus Polonorum, Christianus Danorum, Ioannes Suecorum, qui fato suo postremus monium functus est, Reges. Concesso, ut celi, ita & terrae imperio, soli, cujus perenne est, Deo. Licet igitur pace Horatij, Reges appellare Soles : & licet Brutus, regni odio pugnaret , erat vere tum sol Asiae. In quo fere solo non libertatis modo amoe, sed & presca virtus resplendesceret. Bene est , jacta sunt hujus disputationis fundamenta. In ipsa Symboli verba, veluti ariete nos oppuganarent: Non cernuntur,& adsunt. Solenim & cernitur & adest. Dicet aliquis. Cum aute abest; qui cernit ? Sed ex faece vulgi, aliquis. Nam Solis beneficium noctu etiam sentimus: & Solem contratueri Aquila possit, nos non possumus. Major dubitatio angit me: quo illud pacto ad Reges aut Prineipes referri possit. Cernuntur enim quamvis non nulli se subducant quod primus Medorum Rex fecisse abs Herodoto, post a Susetonio Tiberius proditur. & illi concilianda fama erat Majestatis , ex privato, Regi facto ) cum adsunt : & cum non adsunt, non cernuntur. Sed me dubitatione, liberavit memoria Cyri, qui Oculos : Dionysij, qui Aures instituit. Id est, Aulae delitias , qui omnia speculati referrent ad dominos. De Cyro vuot nos Xenophon credere, cognoscendae & remunerandae virtutis gratis , lectos esse viros graves ac bonox. De Dionysio dubium non est, quin metus caussa,homines perniciosis populo submiserit. Nunquam enim bonos laudat hic fucus ; sed bonorum vite & bonis inhians ( quandoq; enim immittuntur in bona damnatorum ) falfa nunciat Principe: & ut verisimilia faciat similia suspicioni affert. Sub Tiberio &succussoribus multum potuerunt. T.Vespasianus, salubri consilio, memorabili exeoplo ex aula, ex urbe, ex Italia, in Insulas desertas deportari jussit : in quosda severius animadvertit. Quanquam nihil tam atrox sit, quod non delatorum scelus superet ac vincat. Seianus Tiberio, Plautianus severo, cum his artibus occupassent animos Principum, nequaquam livium, paene, cum vita, imperium ademere. Dehisfortasse satis. Iam enim intelligo principes adesse, etiamsi non cernantur. Hoc autem nobispropositum erat, non ad illustrationem Solis ad sententiae.

 

L]][.HIEROGRAPHIA.

 

Sive roborarium, sive vivarium maves , circumseptam cervam vides : & jam non parturientem, sed parientem fere. Quod non minus mirere, audis : A semitis impiorum elongor. Quae enim dicti & ficti symphonia ? sensem sodes. Plinius narrat cervas partui vicinas, a ferarum latibulis secedere, ad non semitam, sed propinquiora semitae humanae, Et hanc naturae solertiam, malitiam appellao. Mihi videtur prudentia ex maximo discrimine, si omnia circumquaque periculosa & infesta sint,in minus sese conijcere. Hoc naturae institutum cerva sequitur, in vivario etiam, cum pluribus feris inclusa, eadem de caussa ; quod hostium suorum omnium,Homo placidissimus sit : & non internetionem gentis, at usum quaerat. Quemadmodum igitur cerva partui vicina, cum sibi, tum hinnulis consulit ; ita nos parturientes aliquid, vel Deo ad gloriam, vel consortibus ad salutem. Honestamne voluptatem, feros & intractabiles animos effugere, aut saltem vitia ( contactu enim omnia foedant ) convenit enitare. Qua in re, quod nobis cum Salomone conveniat ; non ero longior. Lucem enim non orationem quaerimus. Comparationem Gentis aut Hominis, quivis secum instituat, si quando usus feret. Ego offensam omnium, quantum in me est, exemplo cervae declino.

 

L]]\.HIEROGRAPHIA.

 

De hoc remo & orbe terrestri P. Iovius prudenter. Nam Mysta vanitatis damnat. Magni animi fuisse non negat. Sed ut in magnis animis, inest plurimum,insana & infinita gloriae cupiditas; ita Riarius ad conata sua magna innuebat sibi opus esse gubeunaculo orbis terrarum : quod tum magna porte Pont. Max. gubernabat. Ostentui igitur omnibus fuit, Leone X.Ponitifice salutato. Ac ut proni sumus in ruinam,si quando labi incipimus ; ita hac spe cadens, cum Petrucio conjuravit. & exutus foutunis relegatus est Neapolim. Neminem libens perstringo: maligni enim animi est : & carere debet omni vitio, qui in alteum convitijs debacchatur. Nunc Iovium sequoe , si non eloquentia ; modestia. Et ex re tam litteraria, quam publica est ; in Hierographia, ut Historia diversa exstare monumenta rerum ; ut habeas, quod sequare, quod vites, Paullo ante per Soles, Princeps Mystae prudentia, nobis sistebat praesentes , etiam absentes. ne cui malediceremus Principi. Non quod liceat maledicere privatia; Sed quod illud plerunq; periculosius. Ut ut ( Iulius Caesar dicere consuesset : In libera civitate, debere liberas esse hominum linguas. Nam etiamsi fuerit libera ; fit serva,uno rerum potito. Certe non diu fuit, ut Tacitus non tacet, quin inter crimina Majestatis , quas non fuisse cavillationes ostendit , referretur. Nunc Mystae vanitas, Dei metum acuit. Fastum enim Mansuetudo illa aversatur , ut exitu vanae de se opinionis Riarij declaratum est. Nam a tanta dignitate, in tantam indignitatem divinitus incidit. Ac ne quis foutuito omnia evenire, vaniori ore contendat ; ne sententia Herodoti quidem Deus sinit nos YYY. Sed ut summa quaeq; ferit fulmine ; ita magnos spiritus comminuit, & pissumdat consilia superborum, arrogantiumq; hominum. Hoc omni seculorum memoria observatum. Procul a casus temeritate , ad legis certitudenem accedit.

 

 

ヤコブス・ティポティウス『神聖シンボルと世俗シンボル』
(1601-1603)

書誌事項
著者名 Jacobus Typotius (1540- c.1600 )
書名 Symbola divina & humana pontificum imperatorum regum; accessit brevis & facilis isagoge Iac. Typotii. Ex musaeo Octavii de Strada civis Romani. S.C.M. sculptor Egidius Sadeler excu.
出版・頒布事項 Pragae, 1601[-03]. Francofurti, apud G. Schonwetterum, 1642
形態事項 3 vol. [in 1] Engrs. fol
注記
学術情報
本文言語コード ラテン語

作品

原則として、左ページには6個の円形があり、そのなかに銘題と図絵と一セットになってはいっている。その円形のシンボルが誰のものであるかを示す言葉もついている。右ページには、6行から10行程度の散文で、それぞれのシンボルについての寓意解説がついている。

最初の3巻が神聖なシンボルで、そこでは聖餐、十字架、教皇があつかわれる。残り15巻が、皇帝、イスラムの諸王、スペイン王、フランス王、イングラド王、スコットランド王、ポルトガル王、シシリア王、イスラエル王、ハンガーとポーランド王、[●]王と[●]王、ナヴァール王、アーストリア王、キュプロス王、[●]王およびその他の王になっている。

シンボル(エンブレム)そのもについていえば、銅版画であることもてつだって、銘題もふくめて図絵が簡潔でとても読みやすい。また解説は、誰がどうしてこのシンボルを用いているかという説明にとどまっているために、道徳的な意味をむやみに冗長に語ることがない。またシンボルの総数が約440枚近くにもおよび、エンブレム網羅事典のような役割もはたしてくれる。

私章をもっとも数多く集めた包括的な私章集。著名な法学者であり、イタリアの大学でローマ法を教え、スウェ−デン王ヨハン3世に招聘される。しかしそこで執筆した『スウェ−デンにおける出来事の歴史』のなかで、王にたいして十分に好意的な記述をしていないという理由で宮廷から出され、プラハの奇集家ルドルフ2世の宮廷に仕える。プラハで死んだあと、『神聖シンボルと世俗シンボル』が出版される。

 作家 ティポティウス

エンブレム 電子テキスト一覧