ANDREAS ALCIATVS IVRECONS. S. D. P.
EA ILLVSTRIS est nominis tui ubique gentium
fama, ampliss. pater, is per uniuersam Galliam de te circunsertur rumor, ut
praest[a]tia morum eximioque do[ct]rinae cultu praecellere te omnes praedicent:
rarissimun[q]; tempestatis no strae exemplum esse, quod diuina quadam
prouidentia ortum hisce tempori bus uidcri possit, quibus tot calamitatibus in
dies Christianam Rem publi. affligi,& tot undiq; noxarum
uelut examinibus opprimi cernimus. Sicut enim quoties humanis corporibus maxima
morborum uitia inualescunt, tum summor[u] medicorum nobis manus necessaria est;
sic in tanta principum discordia, tantis bellorum tumultibus, Reipublicae interfuit,
maximos etiam,& ut poetarum
princeps ait, pietate meritis[q]; graues uiros nasci, qui poft[q]; deorum ira
paulisper conquieuerit, tot urgentibus
intra quos consistat cancellos, ut minime
de altera in alteran desultare facile quis possit. Conuenit Iureconsulto
oratoriae artis scientia, facilioremque ad ius Quiritium aditum praestat: non
tamen corpus efficit, solam eius superficiem colorat. Fuerunt maximi
Iureconsuliti Accursius, Bartolus, & id genus alii, qui etiam apud illos
ueteres locum suum tenere potuissent, quos tamen constat, ne summis quidem
labiis alias artes attigisse. Quo fit, ut eorum ineptam censuram non possim non
admirari, qui grauissimo supercilio, & fluentisona, ut Lucretius ait, se at
urigine, hoc solum nomine in eos inuehuntur, quod bonarum literarum fuerint
rudes: quasi quisque sanus ideo minoris excellentem Astrologum faciat, quod
Musicam ignoret: Galenum paraestantissimum Medicum damnet, quod Geometrae
Euclidis circinum nunquam in manus sumpserit. Vix alium in uniuersa legum sylua
tractatum offendes, cui explicando adeo sint humanitatis studia necessaria: hic
(fateor) absque eorum notione intelligi perfecte nequit. Quapropter suarum
uirium conscius Bartolus, quique post eum per manus hanc nostram doctorinam
tradiderunt, quod ad haec responsa attinet, nihil fere scriptum posteris
reliquere. Hunc ego aggressus, cum pro uiribus meis aliqua diu elaborassem, ad
umbilicumque peruenissem, cognoui pro rei magnitude adhuc non satis a me factum
esse: nec enim sola lure consultorum, quae hanc sub rubricam congeruntur,
responsa, omnem rem declarant. Necessario itaque manum rursus tabulae admoui,
& quatuor hosce libros summa celeritate, & memet in horas praeueniens
(quod facere consueuerunt, qu[or]um paululum tantummodo deesse conficiendo
negotio industrii artifices existimant) composui. Qui quaelescumque sint ingens
afferunt uniuerso Quiritium iuri lumen, ut non dubitem, etiam si quicquam a me,
idque humanitus, erroris in eis commissum sit, a facili iustoque lectore,
ueniam promeriturum: quam & impetratu digniorem id facere debet, quod
bibliotheca mea ob bellicas calamitates Mediolani derelicta, cum huc
concessissem, commodatitiis libris, hisque paucis tantum, mihi negotium
aggrediundum fuit. Erunt forte, qui maiorem elegantiam requirent, & ob
Latinae maiestatis condignam a me rationem non habitam, diem mihi dicent: quod
nimis plana humilisque nostra oratio, non schematis ornetur, non dictionibus ex
antiquitate repetitis abundet, non Ciceronianorum uerborum maiestate refulgeat.
Sed hi uelim sciant, haec ab eo minime expectenda esse, qui manibus quotidie
Bartolos, Baldos, Alexandros, huiusque farinae autores uerset, quique
humanitatis studia non ex professo, sed obiter quandoque, & aliud agens,
interuisat. Ad haec scenae me seruire necessarium fuit: quotus enim quisque ex
legalibus mystis nostra legeret, si praeter anxiam legum scrutationem, cornu
quoque copiae in manibus habendum illi esset, unde & antiqua uocabula
addiscere, & figuratos loquendi modos percipere necesse haberet? Vix eorum
conuitia ferre possum, quotidieque cum eis mihi iurgandum est, qui qualemeunque
hanc meam dictionem tanquam obscuram calumniantur, illudque a uulgo exclamant,
indoctius loquare, sed apertius. Quid hi quaeso facerent, si paulo elegantiore
stilo nostratia haec constarent? Abijcerent manibus tanquam aenigmata, &
inter Helaclyti, & Lycophronis tenebras connumerarent. Nec immerito quidem
id mihi acciderer, qui cum Vlpiani, aut Pauli planissimos, & absque ullo
sermonis scrupulo compositos commentarios declaraturum me profiterer,
obscuriora ipsis autoribus tradidissem, interpreteque ipse, uel potius natatore
aliquo Delio indigerem. Satis igitur nobis fuit Latine ut cumque scripsisse:
elegantiam sermonis oratoribus permittimus, quanquam & ipsorum non modica
laus sit perspicuitas. Sed cum quaelibet ars sua habeat uocabula, nobis
necessario nostris utendum: quae tametsi aliquibus Barbara, & incondita
uideantur, non idcirco tamen noua effengi oportuit, quae nemo intelligeret.
Verum quid ego diutius pro me uerba faciam, qui huiusmodi accusatoribus non
magis scribo, quam Persio & Sciopioni Lucillius: cuius exemplum imitatus,
ueteranorumque iudicium reformidans, solos tyrones ad disciplinam uoco, quibus
haec in praesentia non aliam praesertim ob causam exhibenda duxi, quam ut fidem
meam aliqua ex parte liberarem. Pollicitus quandoque fueram, refectis tot
interpretum superfluis opinionibus, iuris ciuilis prudentiam per quadringenta,
& eo amplius, maxima uolumina dispersam, in unum corpus colligere, &
contextui ueterum legum annexis glossemmatis illustrare. Ad quod opus
componendum me uelis, remisque (quod dicitur) properantem, necessitas ipsa, cui
ne dii quidem, ut ille ait, resistunt, retinuit: properantique iniecit manum.
Bellica enim clade censu afflicto, subire aduocationes, responsaque
consulentibus dare coactus, cum alioquin ope mea censeri non possem, ad alias
curas animum traduxi. Verum ne omnino conturbasse promissionis meae rationes
uiderer, id contracti alieni aeris in praesentia parte aliqua dissoluere
constitui.
Vale. Biturigibus. kal. Maii. M. D. XXIX.
DE VERBORVM SIGNIFICATIONE COMMENTARIA [96]
Cum inuenta sint uerba ut dicentis intentionem exprimant, merito eius uoluntas in primis spectanda est. Cognoscitur aute ex eo quod uerba ipsa indicant. Ea quatuor modis accipiuntur: ex proprietate, ex usu’x abusione, & per interpretationem. Prima species ita intelligit, ut in quacunque materia, etiam poenali, uerba eatenus capiantur, quatenus proprietas sermonis ferre potest, nisi non ita uoluisse autorem praesumamus: tunc enim ex coniectura restringuntur. Ea uariis ex causis assumitur. Ex re. Quid enim si de re tam modica uel leui agant, ut operae praetium non sit dispositionem legis generaliter in ea seruari? Ex persona, ut cum lex imponit certam poenam delicto, & iniquum esset si amplissimi gradus homines ea cohercerentur. Nam & ex amicitia, affinitate, odio, paupertate, maxima excellentia, multa constituta sunt, quibus a generalibus regulis recessum est. Ex negotij qualitate, ut si necessitas suadeat, uel periculum sit in mora,uel absurdum aliquid consequatur, resue ad eum casum deueniat, quem maxime autor abominent, & siqua similia. In hac parte etiam continentur, quae figurate dicuntur, quoniam figurae ad ornatum orationis pertinent, & proprietati cohaerent, possentque fere omnium tam quae a Grammaticis, quam quae ab oratoribus traduntur exempla, apud iureconsultos reperiri. Sed satis sit pauca admonendi causa in medium attulisse. Et in primis latissima ea est species, quae per translationem fit: ut cum domus pro familia, ciuitas pro ciuibus, uenter pro eo qui adhuc in utero est, ponitur. Parricida non qui patrem solum occiderit, sed & qui caeteros coninctos, quorum lex Pompeia meminit, intelligitur. Custodia & ipsis custoditis, seu carcere inclusis accipitur. Sic cum lex noxium in aere puniri mandat, in bonis patrimonioue exercendam ultionem interpretamur. Sic & si is qui apud se fugitiuum receperit plecti mandetur, non de eo qui iuxta se tenuerit simpliciter accipimus, sed qui refugium praestiterit in domo sua uel aliena, idque occultandi causa.
Ad hanc cognitionem etiam pertinent alia figurarum genera, ut quod affectionem uocamus: ueluti cum in lege quandoque adulter, fur, aleator dicitur, qui haec crimina affectat, quamuis non perfecerit. Et fugitiuus qui consilium fugiedi habuit, licet adhuc fugam non arripuerit. Huic non absimilis est anticipatio seu prolepsis, cum id nomen quod posterius res sumpsit, ante tempus describitur. Qua ratione litem quandoque appellamus antequam contestetur, tametsi proprie post iudicium acceptum, hoc nomem habeat. Sic & pecuniam mutuam dicimus, quae adhuc mutuo data non est, sed ea destinatione habet ut mutuetur. Huic figurae ea eloquutio contraria est, qua rem ea appellatione signamus, quam olim habuit, licet in praesentia non habeat: ut cum Proculus insulam appellauit eum agrum, qui olim insula fuit, licet hodie propter alluuionem desierit. Sic & in instrumentis, etiam Titio mortuo aliquis se filium Titij appellat: suntque plurima id genus similia. Adscribi schematis quoque potest, cum uerbum actus significatiuum de potentia intelligimus: ut in lege XII. tab. si aqua pluuia nocet, id est nocere poterit. Et apud Labeonem, si rationes tractasse uidebit, id est uideri poterit. Est & frequens in iure subauditio, ut cum dicimus, Iurisdictio est iudicis dandi licentia, pro in licentia. Sic & quandoque taxatiuam dictionem subaudimus, quandoque econuerso augmentatiuam maxime quandoque dictionem reijcimus, ut cum duplex negatio pro unica ponitur, qui duodecimus est soloecismi modus. Quandoque unam coniunctionem pro alia addimus. Sed in his omnibus id generaliter traditum sit, ut quoties figura uel ornatus, uel necessitatis, uel emphaleos causa apponitur, semper de ea censeamus quod & de proprietate iudicandum est: alioquin ad abusum potius uel interpretationem pertineat, de quibus inferius dicetur. Sicque explicitus sit primus tractatus.
SEQUENS articulus de communi loquendi usu erit: is enim etiam proprietate potentior est. Tametsi quod ex prudentum consuetudine obtinuit, non dubitem propter cor autoritatem proprie dici. Alioquin Tyrannus improprie de malo principe diceretur, cum olim sui natura qualemcumque significaret, quod & de Religioso & Deuoto dicendum esset, cum olim hae uoces in malam partem solum acciperentur, at hodie solum in bonam. Is usus uarie accipitur. In testamentis patrisfam. consuetudo spectanda: in contractibus, ipsorum contrahentium: in priuilegiis, eius qui concedit. Praesumiturque secumdum eum usum qui communiter in ciuitate obseruetur quemlibet agere, nisi de contraria obseruatione probatum sit, uel ille usus nuper & citra decenium inualuerit: nec enim uerisimile est, tam cito omnes in eius obseruantiam consensisse. Per abusum uerba regulariter non accipiuntur, nisi aliter actus uel periret, uel elusorius redderetur. Idem & si eadem ratio nos inducat, ut quod ex proprio sensu dictum est, ad improprium trahamus: nam ex praesumpta mente disponentis huiusmodi interpretatio etiam in statutis & correctoriis dispositionibus admittetur. Hocque casu nihil nos deterrebit, quominus personam de uniuersitate dicamus, testametum de codicillis, curatorem pro tutore. Idem & tunc dicendum erit, cum aliter uerba legis captarentur frausue illi fieret. Quapropter si lege municipali triticum extra territorium absportare nemini liceat, nec farinam deferri concessum erit. Ex interpretatione quae admittuntur, si extra uim uerborum ueniant, solique menti innitantur, nec in contractibus nec in testamentis obseruantur. Quoniam in eis licet primum locum mens obtineat, attamen eam oportet aliquo modo uerbis saltem improprijs exprimi. Non ita est in legibus, quam uel sola mens legis obligat. Quapropter in eis argumentum de similibus ad similia passim seruatur, & si eadem ratio subsit, una lex ad aliam trahitur, nisi correctiones uel poenalia odiosaue aliqua inducerentur. Quae non ita generaliter in contractibus & testamentis locum habent, si uerba aliquo modo non patiantur, nisi uel natura rei, uel consuetudo adiuuet. Idem si aliqua alia ratione suadeatur. Et ad hanc speciem pertinent plura argumentorum genera, ut quod a contrario sensu dicitur, & quod a connexis, sitque per interpretationem, ut quod commune est dicatur meum, ut uerbum maioris summae significatiuum minorem contineat, ut quod per me non possum per alios facere prohibear, ut in uno capite dicta in sequens repetita uideantur, ut in simplicibus mixtum contineatur. Aliaque quam plurima argumenta, quorum exempla in Topicis Cicero refert.
RERUM. Verba significant, res significantur. Tametsi & res quandoque etiam significent, ut hieroglyphica apud Horum & Chaeremonem, cuius argumenti & nos carmine libellum composuimus, cui titulus est Emblemata. Sed & ex certis signis praesumptiones oriuntur, uerum haec minime ad hunc tractatum pertinent, capitur hic ergo significatio & in actionis & in passionis sensu, sicut & testamenti factio. Potest & hic locus ex dialecticorum traditionibus interpretationem assumere, qui ut Fortunatianus tradit, hanc differentiam inter uerbum, dictionem, & rem, constituunt, ut uerbum sit quod ex se & materialiter (ut uulgo loquimur) prolatum est, dictio uerbi ipsius sensum habet, qui in proferentis animo cum latuisset per uerbi expressionem exiit, sic uerbum cum sensu dictio est, res est quae exprimitur & ex uerbo dictioneque declaratur: ut si interrogem, uerbum si quis, quid comprendit? si quis, quatenus nudam pronuntiationem propter se respicit, uerbum est, quatenus sensum habet quem ego ante animo concaepi, dictio est, masculi uero & foeminae ex eo uerbo significatae, res sunt. Quam rem sic Virg. explicuit: Littera rem gestam loquit res ipsa medullam Verbi, quam uiuax mens uidet, intus habet. Sane in antiquis codicibus aliqui negant uerbum rerum reperiri, simpliciterque scriptam rubricam, De uerborum significatione.
b¶ SIGNIFICATIONE. Sumitur haec significatio uariis modis, nunc habito respectu ad ipsum proferentem, ut si uir imperitus sit crassa Minerua accipiantur uerba, nunc considerata eius persona ad quem uerba diriguntur, plerumque & secundum naturam eius rei de qua sermo habetur, uel quae in contractum deducitur, accipiturque huiusmodi declaratio etiam si praecisa indefinita generalia uerba sint, Quoniam nihil impedit quin ad habilem uerisimilemque casum retrahantur, & boni uiri arbitratu intelligantur, qui consuetudini loquentis multum tribuet, ex proximis clausulis mentem coniectabit, quandoque & distantium rationem ducet, interpretabimurque ut cum effectu prolata sint, ut secundum debitum ordinem, ut actus potius sustineatur quam pereat, ne superuacua sint, sed aliquid operentur, ut in potiorem sensum disponant, ut ad ampliationem inducta non diminuant, ad liberationem non obligent, ad fauorem non noceant, ut naturalem sensum potius quam ciuilem admittant, ut simpliciter prolata, prima uice [97] officio suo fungantur, ut ad id quod principaliter gestum est potius referantur, quam ad accessoria uel demonstratiua, ut captiosa non prosint, ut clara non offuscentur, ut superflua non noceant, ut mitiora uelint, odiosa abhorreant, possibilia inducant, ut ad maiora expressis non trahantur.
書誌事項 | |
著者名 | D. Andreae Alciati |
書名 | De verborum significatione libri quatuor : Eiusdem, in tractatum eius argumenti ueterum iureconsultor, commentaria |
出版・頒布事項 | Lugduni : Seb. Gryphius Excudebat , 1530 |
形態事項 | 268, [14] p. : ill. ; 34 cm |
注記 | Microfilm |
学術情報 | BA19914876 |
本文言語コード | ラテン語 |
なお、この作家の名前は、アルチャーティと表記されることがほとんどです。しかし、これは奇妙です。なぜならこれは、属格(所有格)形で、この形で名前をよぶ必然性はありません。ラテン名にしたがうなら、アルキアートゥスAlciatus、出身地であるイタリア語名ならアルチャートAlciatoがむしろ正しい呼称です。このことは、ミノール注解『アルチャートのエンブレム』にある「アルチャート伝」にもAndrea
Alciatusと出ていることからもわかります。
なぜこう呼ばれるようになったのか。おそらく元凶はエンブレムについての最も影響力のある研究書を書いたマリオ・プラーツが、この作家の名前をだけを属格形で用いたことにあると、推測しています。
アルチャート(アルチャーティ)は、6世紀に成立したローマ市民法を、16世紀において文献学的緻密さで再解釈した法学者。当時の西ヨーロッパではローマ市民法解釈者の三頭に数えられている。詳しくは、拙論「彼は法学研究を復興した」を参照してください。その彼が、ふとしたきっかけから、エンブレムという本を書くことになります。皮肉なことに、アルチャートは、16-17世紀では法学者としての名声が圧倒的に高かったのに、20世紀ではむしろエンブレムの創始者として脚光を浴びることになりました。
なお電子テキストは、この巻の法典と注釈のうち、「言葉」、「もの」、「指示」という用語がふれられている箇所を抜粋した。