ニコラ・レウスネル『黄金級エンブレムを集めた特異の書」

書誌事項
著者名 Nikolaus Reusner (1545-1602)
書名 Emblemata Nicolai Reusneri ic. partim ethica, et physica : partim vero historica, ac hieroglyphica, sed ad virtutis, morumque doctrinam omnia ingeniose traducta: et in quatuor libros digesta, cum symbolis ac inscriptionibus illustrium ac clarorum virorum. Quibus agalmatum, sive emblematum sacrorum liber unus superadditus
出版・頒布事項 Francoforti : I. Feyerabendt for S. Feyerabendt, 1581
形態事項 12[13] l., 371 p : woodcut t.p., ill. & borders ; (4to)
注記 Microfilm
学術情報
本文言語コード ラテン語

作家 レウスネル

本名は、ニコラエウス・バッサエウス・フランクフォルトNicolaeus Bassaeus Francfort。
アルチャート同じくローマ法の専門家。主著『小学芸』Mikrotechneでは、ローマ法と他の諸法との関係(中世の封建法、『聖書』のなかの政治法)論じている。また、当時の法学者がローマ文化全体からローマ法を考えていたために、文化知識への造詣があったが、レウスネルも、古代ローマからの家系をたどった系譜・名前にかんする書物『バシリコーン』Basilikonがある。

エンブレム 電子テキスト一覧

作品 『道徳エンブレム』


AD LIBRVM.

DE D. IOANNE FICHARDO IVRISCONSVLTO, V. CL.

QVid tantum, Liber, ire concupiscis

Foras? nec metuis malignorum

Ronchos, nec mala probra Zoilorum?

Aut vulgi inuiduli allat rationes?

Quod vilem cito raptus in tabernam,

Oliuas madida teges papyro:

Aut thuri, piperique quod cucullos,

Aut scombris tunicas dabris molestas:

Ni vindex tibi sit bonus paratus,

Cuuis auribus Atticis proberis.

Quaris, quis? tibi magnus ille vindex

Sit doctus, moneo, Fichardus: vsquam

Quo nil candidius, benigniusque,

Aut exactius est, politiusque.

Cui si quis placet, omnibus placebit:

Illo vindice, Zoilus quiescet.

 

 

 

AD ILLVSTREM, ET GENEROSVM DOMINVM, DOMINVM ADAMVM A DIETRICHSTEIN, BARONEM AD

Hollenburg, & Finckenstein, &c. Sacratissimi Imperatorii Palatii praefectum, & Consiliarium S. Caes. Maiest. intimun, &c.

Jeremia Reusneri Leorini Prafatio.

DVo SVNT vincula societatis humanae: ratio nimirum, & oratio. Quarum illa est mentis quasi lux quaeda, lumenque; vitae: haec vero interpres, indexque; rationis; & morum in animo reconditorum veluti effigies quaedam, & simulacrum: vtraque autem bene adhibita, fit perfecta virtus: quae nominatur rite sapientia: quae vna est custos hominis, & procreatrix; rerumq; omnium in vita moderatrix: qua nihil a Deo immortali vberius, aut praestabilius hominum generi datum est. Sed instrumenta quidem rationis, orationisque; perficiendae, & quasi adolescendae, nulla habemus alia meliora, quam vitae, morumque; praecepta salutaria, & exempla: quae non solum animos hominum concitant cohortatione sua ad studium cognoscendae, percipiendaeque; virtutis: quae summa est sapientia: verum etiam lumina orationis, & velut oculi sunt quidam eloquentiae: cuius sane rei magnae, & gloriose, quantulumcumque possederis, fuisse participem, non minima laus putanda est. Quo in genere cum alii excelluerunt Philosophi, & oratores: tum vero maxime Poetae omnium temporum: qui non modo aliorum sapienter dicta, sed & recte facta quam plurima literaru monimentis prodiderunt: quae a primis statim annis cognoscerent adolescentes, vt iis aliquando viri iam facti vterentur in consultatione, ac deliberatione rerum maximarum: quod Aeschines monet in oratione sua contra Ctesiphontem. Ex quo non immerito Possin nominat Strabo primam Philosophiam, solamque; sapientiam: quae vitae sit dux quaedam, & magistra morum: & virtutis indagatrix, expultrixque; vitiorum: omniumque; actionum, & affectionum moderatrix: cuius doctrinae tanto maior sit commendatio, quanto ea maiore cum voluptate, & suauitate coniuncta est: in quo non minima eius laus posita esse videtur. Scitum enim Horatianum illud est:

Aut prodesse volunt, aut delectare poeta:

Aut simul & iucunda, & idonea dicere vita.

Omne tulit punctum, qui miscuit vtile dulci;

Lectorem delectando, pariterque monendo.

Sic Socrates dissidium illud mentis, linguaeque vehementissime execrabatur. Neque illud profecto iniuria. Nam vt Musica eo magis pla cet, quo dulcior est, & suauior: sic oratio eo maiorem vim habet ad animos hominum retinendos, quo conditior est lepore, & festiuitate quadam, voluptateque; amoenior. Praeclare ergo idem Horatius:   

Non satis est pulcra esse Poemata: dulcia sunto:

Et quocunque volunt, animum auditoris agunto.

Verum enimuero haud scio, an quicquam ad voluptatem, & delectationem animorum conciliandam aptius sit, aut accomodatius: quam pictura cum Poesi coniuncuta: quarum artium mutua quedam, & naturalis est cognatio, atque conspiratio: quae duo precipuos sensus in homines mirifice capiunt, atque; afficiunt. Nam vt oculi pictura, ita aures tenentur cantibus: vereque; dici potest, Poesin esse picturam loquentem: picturam autem mutam poesin.

Ex hoc genere sunt Emblemata: in quibus, praeter rerum maximarum symbola, & argumenta, artes illae duae germanae quodammodo, & cognatae, mirabili quodam nexu inter se colligatae, copulataeque; sunt; pictura nimirum, & poesis: quarum vna interpretatur alteram: & cum singulari quadam voluptate, optimam & viuendi, & dicendi rationem demonstrat. Siquidem in his sunt, praeter egregia vitae, morumque; praecepta, & exempla, vt Lucilius ait,

Tam lepide lexes composta, vt tesserula omnes

Arte, pauimento, atque emblemate vermiculato.

Quare nemini mirum videri debet: tot praestantes, ac eruditos viros omnibus aetatibus hoc scribendi genere tantopere fuisse delectatos: in quorum numero sunt And. Alciatus, P. Costalius, B. Anulus, Achil. Bochius, Cl. Paradinus, Th. Beza, Ioan. Sambucus, Adr. Iunius, & alij nonnulli: quorum praeclara ingenij monimenta mandata literis exstant, ad memoriam posteritatis sempiternam. Fuit vero horum studiorum non infelix, vt ego arbitror, aut imperitus imitator, atque aemulus Nicolaus Reusnerus Iureconsultus: frater meus Germanus: qui inter alia infinita opera sua, in omni genere doctrinae hactenus elaborata: libros aliquot Emblematum composuit: idque; horis succisiuis potissimum: vt & ocium suum literarium, cum a negocio vacaret, recte collocaret: & studia sua grauiora hoc veluti condimento temperaret. Quanquam autem nolo de his arroganter quicquam pronunciare: neque; etiam disputare volo: vtru Emblematum nomine censeri omnia debeant; quae ex Poematis ipsius (quorum libri XXIIX. In luecem Basilee nunc prodeunt) in hunc ordinem a me sic digesta sunt: tamen pleraque satis concinna, & festiua, omnique; lepore, ac venustate, & praesertim doctrinae grauitate conferta: &, nisi fallor, luce memoriaque; digna esse spero, vel plane potius confido. Neque ego sane multum vereor aliorum obtrectationem, & inuidiam: cuius mores esse ait Martialis: praeserat antiquos semper vt illa nouis. Nam, vt Naso canit, scripta placent a morte fere: quand scilicet inuidia supremo fine domatur, vt Flaccus monet. Quod vero ad nomina apposita attinet: nemo hoc ambitiose factum interpretetur: quippe quae aut patronorum, aut praeceptorum, aut denique amicorum sunt compellationes quaedam, atque commonitiones: animi grati, memorisque; testes, atque; indices: pro maximis in se collatis meritis, atque; officijs. Caeterum quoniam opus hoc Emblematum contra calumniantium iniurias imprimis sartu, tectumque; esse volo: visum mihi est, Illustris, & Generose Baro, in eo tuam potissimum auctoritatem compellare: sub cuius auspicio in publicum prodeat licentius. Nota est enim singularis, & eximia virtus tua, & dignitas: nota in patriam, & Rempub. Germanam caritas, ac fides: nota erga omnes homines, ac praesertim erga studiosos literarum benignitas, atque; humanitas: nota denique; in rebus magnis gerendis prudentia, & fortitudo: cum omnibus naturae, & fortunae bonis coniuncta. Quarum rerum maximarum, atque; pulcnerrimarum vt egregia sunt iacta fundamenta in animo tuo: ita praeclara vestigia, non pressa leniter ad exigui praedicationem temporis; sed fixa ad memoriam omnium sempiternam, palam exstant quam plurima in maioribus tuis: quorum gratam adhuc, & superstitem in animis hominum recordationem nulla vnquam delebit obliuio. Accipe itaque; Illustris Baro, librum hunc, qualemcunque; vides, aequo & benigno, vt soles, animo: & gratia, auctoritateque; tua, quantum potes, tuere: & virtute, bonitateque; tua, ad salutem hominum, & incolumitatem Reipublicae, magna cum felicitate, & iucunditate quam diutissime perfruere. Viennae Austriae. Cal. Sextil.

M.D.XXC.